COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 49.). Domine, descende, priusquam moriatur filius meus.
1. Duo tanguntur in verbis istis: imploratur pietas medici, cum dicitur: Domine, descende
et ostenditur necessitas infirmi, cum dicitur: priusquam moriatur filius meus.
Necessitas ergo infirmi est imminentia mortis:
ubi notandum est, quod quidam moriuntur egestate, quidam infirmitate, quidam adversitate.
Egestate
moriebatur qui clamabat in Psalmo : " Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adbaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me".
Infirmitate moriebatur iste Alius reguli, qui infirmabatur Capharnaum: de quo prius dicitur: " Incipicbat enim mori ".
Adversitate moriebantur, de quibus dicitur Threnorum primo: " Poris interficit gladius, et domi mors similis est ".
In egestate intellige indurationem mentis: in infirmitate, corruptionem carnis: in adversitate, impugnationem hostis. 2. Propter hanc triplicem necessitatem infirmi imploratur descensus medici: ubi nota, quod Dominus descendit ad reficiendum, ne moriatur egestate: ad curandum, ne moriatur infirmitate: ad liberandum, ne moriatur adversitate.
Dicit ergo regulus: Descende, Domine, ne moriatur filius meus per egestatem indevotionis: de quo descensu in Psalmo : " Descendit sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillaritia super terram ". - Item, descende, Domine, ne moriatur filius meus per infirmitatem carnalis corruptionis: de quo descensu Matthaei octavo: " Ait lesus: Ego veniam et curabo eum ", loquitur de filio centurionis: et hic, Ioannis quarto, rogabat regulus Iesum, ut descenderet et sanaret filium eius. - Item, descende, Domine, ne moriatur filius meus per impugnationem hostis: de quo descensu Exodi tertio: " Vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et descendi, ut liberem eum ". - Descende ergo, Domine, ad reficiendam mentem, ad curandam carnem, ad repellendum hostem, ne moriatur filius meus.
(Vers. 13.). Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum.
Notandum, quod est sitis multiplex. Est autem sitis naturae: Ioannis quarto : Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum.
Est sitis culpae: Ecclesiastici vigesimo sexto: " Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit ".
Est sitis poenae: Isaiae sexagesimo quinto: " Servi mei comedent, et vos esurietis: servi mei bibent, et vos sitietis". -Est sitis gratiae: Psalmus: " Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum. - Est sitis gloriae: Ecclesiastici vigesimo quarto: " Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient".
ANNOTATIO 46.
(Vers. 36.). Et qui metit mercedem accipit.
Nota, quod merces ista est merces magna, merces multa et merces aeterna.
Merces magna: Genesis decimo quinto : " Noli timere, Abraham, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
Merces multa: Lucae sexto: " Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in caelo ".
Merces aeterna : Ioannis quarto: Qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam.
(Vers. 41.). Et multo plures crediderunt propter sermonem eius.
Nota, quod quidam crediderunt propter verba veritatis , ut isti, de quibus hic dicitur: Multo plures crediderunt etc. - Alii, propter signa potestatis: supra secundo : " Multi crediderunt in nomine eius, videntes signa, quae faciebat". - Alii, propter exemplum sanctitatis: Ioannis decimo: " Si non vultis mihi credere, operibus credite" etc.