SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 2

Homo quidam etc.. Valde periculosum est homini quod ignoret suum modum et mensuram, et ex hoc provenit quod ultra se ipsos eriguntur in superbiam, quia aestimant se dominos, non ministratores rerum. Dicunt illud job XXI, 15, quis est omnipotens ut serviamus ei? et similiter dicitur in job XI, 12. Vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat.

Onager est asinus silvestris qui non habet possessorem. Aliqui credunt se esse sine jugo, et videtur eis quod licet eis quicquid libet; et ut ista elatio auferatur de corde nostro, proponitur nobis parabola de villico.

Proponuntur autem hic duae personae.

Persona domini, ibi: homo quidam erat dives. Secundo proponitur persona villici, ibi, qui habebat villicum.

Primo, dico, proponitur nobis persona domini cum dicit: etc.. Circa personam domini tria vocantur. Conditio, ibi: homo quidam; ejus facultas, ibi: erat dives, et ejus provisio, ibi: qui habebat villicum.

Primo, dico, tangitur persona domini, ibi: homo quidam. Homo iste deus est, licet deus, quantum ad naturam humanam sit vere homo, non tamen quantum ad naturam divinam circumscriptus vel comprehensus, sed dicitur homo quantum ad naturam divinam propter tria: propter similitudinem, propter familiaritatem, et propter proprietatem.

Primo, dico, deus quantum ad naturam divinam dicitur homo propter similitudinem.

Secundum communem usum loquendi res nominantur nominibus suarum imaginum, et imagines nominibus rerum. De ista similitudine dei cum homine dicitur in Genesi: faciamus hominem ad similitudinem et imaginem nostram.

Illud privilegium habet homo inter ceteras creaturas inferiores, quod homo ad dei imaginem creatur: non corporis sed mentis, et in hoc praefertur ceteris creaturis. Imago Herculis vocatur Hercules, Hercules nomine imaginis suae, et deus vocatur homo.

Si homo ad imaginem dei creatus est, cavere debet sibi quod se incorruptum custodiat et mundum. Ecce habemus imaginem dei depictam in ligno; si quis projiceret in eam lutum vel sputum, numquid non diceretur blasphemus? multo plus qui imaginem ad dei similitudinem creatam corrumpit, quia multo excellentior est imago dei in anima quam imago christi in ligno. Augustinus serm. IX, de decem chordis: imago dei es, quam per fornicationem et diffluentias libidinum corrumpis, non attendens cujus imaginem violas. Si est imago ista corrupta per peccatum, debet homo expoliare, totam foedationem et renovari.

Unde ad Coloss. III, 9: expoliantes veterem hominem cum actibus suis, induite novum hominem, qui renovatur in agnitionem dei secundum eum qui creavit eum. Quidquid peccati vel foedationis est in nobis debemus expoliare et novum hominem induere, ut cognoscamus eum mente et opere.

Secundo dicitur deus homo ratione familiaritatis.

Si conversaretur aliquis cum Gallicis diceretur: iste conversatione factus est Gallicus. Deus quadam familiaritate et conversatione potest dicit homo, quia delectabile est ei cum hominibus esse. Unde dicit in Proverb. VIII, 31: deliciae meae sunt esse cum filiis hominum, et in tantum fuit ei delectabile cum hominibus conversari quod non sufficit ei conversari cum eis spiritualiter, sed carnem nostram voluit assumere, ut conversationem corporaliter cum hominibus haberet. Unde in baruch III, 38: in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. In terris visus est, et quomodo? dicit joannes I, 14: verbum caro factum est. Si ita familiarem deus se exhibuit nobis, et nos debemus nos ei exhibere familiares. Ingratus igitur est qui non curat habitare cum deo.

Magna praesumptio esset si rex quaereret familiaritatem pauperis, et ille refugeret familiaritatem regis. Rex omnipotens quaerit familiaritatem tuam; et quomodo? dicitur in apocalyp. III, 20: ego, inquit, sto ad Ostium, et ad affectum per voluntatem intrat aliquid in cor, et pulso, bonum propositum immittendo, si quis aperuerit mihi introibo, et coenabo cum eo. Quando aliquis aperit christo affectum cordis, tunc intrat deus et reficit et reficitur, gaudet in te, et te gaudere facit. Si deus ita familiaris est nobis, debemus studere esse ei familiares. Ps. XXVI, 4. Unam petii a domino, hanc requiram etc.. Sap. VIII, 16 non habet amaritudinem conversatio ejus, nec taedium convictus illius.

Aliqui sunt quorum conversatio habet amaritudinem, pungunt et contristant alios; aliorum conversatio habet taedium, quia dicunt vana, vel quia non placent.

In deo nihil invenies nisi quod delectet.

Omnis delectatio nihil est respectu delectationis dei.

Tertio dicitur deus homo propter proprietatem humanam. Quid est proprium hominis? esse mansuetum natura, quia homo naturaliter est animal sociale. Quaedam animalia divisim vivunt, ferae, leones, et ursi; sed ista proprietas in tantum naturalis est homini quod benignitas humanitas appellatur. Si contingat quod aliquis est pestifer vel nocivus, dicitur inhumanus, quia accepit naturam ferae, ut leonis et ursi. Unde in Prov. XXVIII, 15: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

Ista proprietas maxime convenit deo, quia miserationes ejus super omnia opera ejus, Ps. Cxliv, 9: imo est ipsa bonitas et longanimitas: unde apostolus ad titum III, 4: apparuit humanitas et benignitas salvatoris nostri, etc.. Quia igitur propter dei similitudinem, familiaritatem, et ejus proprietatem quilibet debet esse incorruptus, deo devotus, et proximo benignus, patet modo de conditione istius hominis, cum dicit homo.

Sequitur videre de ejus facultate, quae notatur cum dicit dives. Sed quae fuit ejus facultas? dico quod fuit dives tripliciter.

Primo ratione perfectionis naturae; secundo ratione affluentiae donorum; et tertio ratione multitudinis rerum possessarum.

Primo, dico, est deus dives ratione perfectionis naturae. Contingit quod aliqui sunt divites in rebus possessis, sed sunt tenues internis, sicut stulti qui non habent sapientiam. Quidam debebat filiam suam nuptui tradere: occurrerunt ei duo, unus fuit dives in substantia, sed tenuis in sapientia. Alius fuit sapiens, sed non fuit dives. Ivit ad quemdam sapientem, quaesivit ab eo cui debebat tradere filiam suam. Respondit ille: malo virum indigentem divitiis quam divitias indigentes viro. Sed deus dives est in se ipso; quidquid boni invenitur in creatura ex ipso est. Si quaeris scientiam aut bonitatem, totum excellentissime et primordialiter est in deo. De istis divitiis dicit apostolus XI, 33: o altitudo divitiarum scientiae et sapientiae dei. Ex quo infinitae divitiae sunt in ipso, summo desiderio debemus satagere ad tenendum deum. Qui scit thesaurum plenum divitiis in loco in quo eum potest adipisci, stultus est si totum studium suum non ponat ad acquirendum thesaurum illum.

Thesaurus divitiarum est in deo quem potes adipisci. Unde in evangelio matth.

XIII, 44: simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro; quem cum invenit homo, vadit et vendit omnia quae habet et emit agrum illum.

Si istas divitias habes quae sunt in deo, nihil tibi deerit. Unde in libro sapientiae: venerunt mihi omnia bona cum illa. Et dominus dicit Moysi XXXIII, 19: ego ostendam tibi omne bonum. Solus deus potest replere desiderium nostrum.

Secundo dicitur deus dives secundum affluentiam et abundantiam donorum.

Dicitur bene quod aliquis non est multum dives, sed habet multa dare. Deus dat affluenter et non minuitur ejus thesaurus.

Apostolus Ephes. II, 4: deus qui dives est in misericordia, idest qui abundanter tribuit misericordiam. Dives est enim in omnes qui invocant illum. Si quis abundanter daret, multi ingererent se ad accipiendum. Sed si vis accipere, deus paratus est tibi dare.

Debes te ingerere ad accipiendum. Ps.

XXXIII, 6. Accedite ad eum, et illuminamini.

Et in apocalyps. XXII, 11: sanctus sanctificetur adhuc. Debet homo semper appetere magis ac magis habere spiritualia.

Appetitus suus non habet modum neque mensuram, sed appetitus in hiis quae sunt ad finem regulantur secundum mensuram. Augustinus: finis quem intendit medicus est sanitas: ea quae sunt ad finem istum sunt medicinae. Medicus non dicit: nolo istum curare non perfecte, sed quantum melius possum.

Unde respectu finis non ponit mensuram; sed si diceret: dabo ei fortissimam medicinam quam potero; male diceret, quia medicinae sunt ad finem. In hiis debet habere mensuram. Bona animae sunt finis; bona corporis sunt ad finem. Unde de bonis temporalibus debemus quaerere secundum mensuram, sed de bonis animae debemus quaerere quantum possumus.

Sed aliqui volunt virtutem modicam.

Dicunt sufficit mihi hoc facere, sed divitias nolunt moderari. Unde non sufficit eis una praebenda, sed quanto plures habent, et plures etiam appetunt; sed deus dives est in misericordia, et in affluentia donorum; ideo semper debemus accedere ad ipsum pro spiritualibus bonis; de temporalibus debemus ei committere, quod det nobis de eis secundum quod videbitur ei expedire. Unde in evangelio Matth. VI, 33: primum quaerite regnum dei; et haec omnia adjicientur vobis.

Item est dives deus in possessione, quia sua sunt omnia. Ps. XXIII, 1. Domini est terra etc.; gloria et divitiae in domo ejus, Ps. Cxi, 3; et cum esset dives, propter nos egenus factus est, II Cor. VIII, 9, et in hoc debemus considerare quod non debemus confidentiam habere in temporalibus sed in spiritualibus. Si homo videret servum alterius, et ille servus promitteret ei servire, non deberet in hoc confidere, quia dominus posset eum impedire; sed si dominus servi permitteret quod ei serviret, tunc confidere posset; ideo in deo confidere debemus, quia ipse potest omnia dare. Unde apostolus ad timoth. VI, 17 divitibus hujus, mundi praecipe non sublime sapere, idest non superbire in hiis quae terrena sunt, neque sperare in incerto divitiarum, sed in deo vivo qui dat omnia affluenter. In ipso est inchoatio spei. Est igitur deus dives tripliciter. Patet modo de hominis conditione et de ejus facultate.

Videamus de ejus provisione, quae notatur cum dicitur: qui habebat villicum.

Sed quis est iste villicus? dico quod villicus est administrator villae. Unde est quod deus per suam potentiam omnia per se ipsum facere potuit, sed noluit, imo commisit aliis administrationem, et sibi reservavit gubernationem, et voluit quod alii ministrarent, ut servaretur pulchritudo ordinis et perfectio universi.

Ponatur quod unus non indigeret alio; non esset pulchritudo ordinis. Ps. Ciii, 24: quam magnificata sunt opera tua, domine: omnia in sapientia fecisti, impleta est terra possessione tua.

Item voluit omnia per seipsum gubernare propter voluntatem, quia noluit quod res aliqua esset supervacua. Unde in libro sapientiae XIV, 4: cum sis potens omnia salvare, sequitur; ut non essent cuncta supervacua opera tua, exiguo ligno credunt homines animas suas. Quare fecit deus solem? ne egeremus ejus calore et luce. Et si non haberet utilitatem, supervacuus esset; et tu superfluus es in mundo, si non facis utilitatem. Ps. Numquid vane constituisti (omnes) filios hominum? quasi dicat: non. Et dominus servum inutilem jussit projici in tenebras exteriores matth.

XXV, 30. Quid igitur dicendum est de servo nocivo? item voluit deus aliis committere administrationem propter liberalitatem. Voluit deus quod bonitas rei transiret in alios. Dicit dionysius de coelest. Hierarch.

C. III, quod nihil divinius est quam dei cooperatorem fieri; et quando praedicas ad salutem animae, vel alia bona facis, tunc deo cooperas. Unde dicit deus Moysi Exod. VII, 1: ego constitui te deum Pharaonis.

Dicit: qui habebat villicum. Qui sunt villici? dicit quod deus in diverso ordine constituit villicos. Primo constituit Angelos qui administrarent super omnem creaturam. Unde Augustinus de Genesi ad litt.: omnia corpora reguntur per spiritualem creaturam. Apostolus haebr.

I, 4: omnes sunt administratorii spiritus.

Isti sunt magni ballivi. Sed sunt minores istis qui sunt praepositi rebus terrenis.

Unde in genes. I, 26: faciamus hominem ad similitudinem et imaginem nostram: et praesit piscibus, bestiis et volatilibus; et breviter omnibus. Ps. VIII, 8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, sed scitote quoniam dominus ipse est deus.

Ps. Xcix, 3. Unde chrysostomus: de parabola villici inter spuria, advena es, et transitorii et brevis usus sunt tibi jura commissa. Et ponit duo exempla dicens: modo habes agrum vel servum, considera quot dominos ante habuit infinitos; vix habent tot glebas. Item est de te sicut de illo qui sub umbra quiescit: recedis, et venit alius qui quiescit ibi sicut et tu. Sic cedit tibi in mundo secundum divinam providentiam, non tuam. Igitur villicus es, non dominus.

Item sunt ballivi medii inter homines et Angelos, qui sunt super homines et hominibus praepositi sunt. Apostolus I Cor. IV praepositos et administratores. Item suscitavit gloriosos ministros, scilicet beatos dominicum et franciscum qui administrarunt salutem hominum, et ad hoc fuit ipsorum spirituale studium ut homines inducerent ad salutem, et omnes sancti quaesiverunt administrare salutem hominum, et bonorum laborum gloriosus est fructus. Ideo gloriosi sunt modo in coelesti patria, ad quam nos perducat qui cum patre etc..