CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De galaxia secundum veritatem.
Ex praemissis autem declaratum est, quod galaxia non est de motu stellarum mobilium quae planetae dicuntur, quae ibi combusserunt orbem, vel in quibus diffundit Sol lumen suum ubi retraxit hoc ab aliis stellis : et declaratum est etiam, quod non est lumen reflexum, sicut dixit ultima opinio. Dicamus nunc quid est galaxia secundum veritatem. Nihil aliud autem est galaxia, nisi multae stellae parvae quasi contiguae in illo loco orbis, in quibus diffunditur lumen Solis : et ideo videtur circulus albescens quasi fumus :
ignis autem qui est juxta orbem et de natura lucidi, non lucet : et ideo est perspicuus, et est inflammatus, hoc est, ustivus : et ideo cum sit rarus perspicuus, non impedit visus nostros a consecutione luminis illius : quia clare venit per ignem, sicut etiam immutatio facta ab aliis stellis. Sunt etiam inter eas quaedam magnae stellae intermixtae quae distincte videntur : unde cum lumen illarum stellarum cum lumine in eis diffuso procedit ex illo loco orbis inflammato et ignito, sine obstaculo videtur lumen oblongum. Dicitur autem orbis inflammatus et ignitus non essentialiter, sed ab effectu qui inflammat et ignit: illae etiam stellae fixae sunt in orbe, ita quod quaedam tangunt alias et suscipiunt splendorem a Sole, et insuper lumen earum in se diffunditur, et ab una ad alteram diffusum continuatur : et haec est causa quod galaxia videtur in loco uno orbis octavi non recedens ab eo, praecipue quia in eisdem imaginibus semper videtur : venit enim a partibus Geminorum, et regyrat per principium Sagittarii in Geminos : unde licet mutet spatium sicut et caeterae stellae fixae, non tamen mutat imagines. Lumen radiosae galaxiae simile est stellis conlatis in hoc, quia cum generantur in suis locis, lumen ignis separat et divaricat lumen earum sicut fit de lumine galaxiae : quia sicut lumen galaxiae diffusum lumen est in orbe ubi sunt stellae fixae spissae, ita lumen ignis in vapore ignito divaricatur et oblongum efficitur : et hoc separat lumen solis abscondendo a visibus nostris sicut abscondit galaxiam.