COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 2.). Est autem Ierosolymis probatica piscina etc.
1. Moraliter: piscina est humana conscientia: aqua huius piscinae, lacrymarum abundantia: Angelus movens aquam, inspiratio divina: commotio aquae ad sanationem infirmorum, commotio mentis humanae ad dolorem vel compunctionem peccatorum: de qua commotione Psalmus: " Sana contritiones eius, quia commota est ". - In hae piscina lavanda sunt per contritionem corda nostra, ut placeant Deo nostra sacrificia, quia " sacrificium Deo spiritus contribulatus ".
2. Haec piscina habet quinque porticus, quia paenitentia habet quinque introitus.
Primus introitus, per quem descendit peccator ad poenitentiam, est consideratio gratiae, quam amisit, ad dolendum.
Secundus est consideratio culpae, quam commisit, ad erubescendum.
Tertius, consideratio divinat iustitiae, quam offendit, ad timendum.
Quartus, consideratio poenae aeternae, quam meruit, ad horrendum.
Quintus, consideratio divinae misericordiae, quae illi occurrit, ad amandum.
3. Primus igitur est consideratio status gratiae, quem amisit peccator. Per hunc introivit Petrus, Matthaei vigesimo sexto , quando, " recordatus verbi, quod dixerat ei Iesus, exivit foras et flevit amare "; Apocalypsis secundo: (Memor esto, unde excideris, et paenitentiam age " etc.
Secundus est consideratio culpae commissae. Per hunc introitum intravit David in piscinam, secundi Regum ultimo, quando percussit cor suum post enumerationem populi dicens: " Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, transfer iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis Ieremiae secundo: " Vide vias tuas in convalle: scito, quid feceris "; Psalmus: " Cogitavi et converti pedes meos " etc. - Tertius est consideratio offensae iustitiae diuinae. Per hunc intravit publicanus in piscinam, Lucae decimo octavo , qui prae timore iustitiae " nolebat oculos levare ad caelum, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori "; quia timeo iustitiam, ideo imploro misericordiam: ad Hebraeos decimo ait Apostolus: " Scimus, qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam: et iterum: Dominus iudicabit populum suum. Horrendum est incidere in manus Dei viventis "; Iob quadragesimo secundo: " Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. Idcirco me reprehendo et ago poenitentiam " etc.
Quartus est consideratio poenae meritae. Per hunc introivit rex Ninivae, Ionae tertio , qui ad vocem tonae comminantis subversionem civitatis " surrexit de solio suo " etc. Simile de Achab, tertii Regum penultimo.
Quintus est consideratio divinae misericordiae, quae hominem praevenit. Per hunc introivit Magdalena, Lucae septimo, cui " dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum "; leremiae tertio: " Revertere ad me, et ego te suscipiam ". Gregorius : " Debemus misericordiam vocantis erubescere, cuius iustitiam nolumus formidare " etc.
4. Considera igitur gratiam amissam et dole: culpam commissam et erubesce; divinam iustitiam et time; paenam aeternam et horre; divinam clementiam et dilige. Per haec descende in piscinam poenilentiae.
Annotatio 18.
(Vers. 3.). In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.
1. Nota: peccant caeci per ignorantiam contra Filii sapientiam: Matthaei decimo quinto : " Caeci sunt et duces caecorum ".
Claudi, per impotentiam contra Patris potentiam: ad Hebraeos duodecimo: " Gressus rectos facile pedibus vestris, ut non quis claudicans erret, magis autem sanetur ".
Aridi, per malitiam contra Spiritus sancti bonitatem: Ecclesiastici trigesimo septimo: " O praesumtio nequissima) unde creata es, cooperire aridam malitia vel dolositate illius "?
2. Vel sic: caecitas est ignorantia intellectus: Psalmus : " Dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum,et ipsum non est mecum ".
Ariditas est indevotio in affectu: Psalmus: " Aruit tanquam testa " etc.
Claudicatio est inordinatio in effectu: Psalmus: " Filii alieni mentiti sunt " etc.