In die illa.
Hic promittit exaltationem contra tyrannorum oppressionem: et primo quantum ad prosperitatem in temporalibus; secundo quantum ad sanctitatem in spiritualibus, ibi, et erit omnis; tertio quantum ad securitatem ab hostibus, ibi, et creavit dominus.
Promittit autem prosperitatem in tribus. Primo quantum ad honorem hominum, cum dicit, in die illa, scilicet post reditum de captivitate, erit germen domini, idest filii Juda, de quibus infra 5: viri Juda germen; in magnificentia, quantum ad magna quae facient, et praecipue tempore Machabeorum, et gloria, quantum ad honorem quem recipient. 1 Machabaeorum 15: vidit gloriam simonis, et claritatem in auro et argento, et apparatum copiosum, et obstupuit. Secundo quantum ad abundantiam fructuum: et fructus terrae sublimis, idest terrae nascentia in abundantia. Amos ult.: comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen, et stillabunt montes dulcedinem. Psal. 84: terra nostra dabit fructum suum. Tertio quantum ad laetitiam cordium, et exultatio his qui salvati fuerint, redeuntes de captivitate. Infra 51: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et erit omnis.
Hic promittit sanctitatem in spiritualibus: et circa hoc tria facit. Primo promittit sanctitatis divulgatum nomen quod magis alliciebat cupidos gloriae: unde dicit, et erit, hoc quod sequitur, temporibus illis, omnis qui relictus fuerit in sion, in vita, et residuus, victorum voce sanctus vocabitur. Infra 61: vos sacerdotes domini vocabimini, ministri dei nostri, dicetur vobis. Infra 6: semen sanctorum erit id quod steterit in ea. Secundo ponit sanctificatorum signum: omnis qui scriptus est in vita in jerusalem; idest, omnis cujus vitae et generationis processio a parentibus scripta est in annalibus, secundum quod in esdrae 1 cap. 2, legitur de quibusdam qui usurpabant sibi officium sacerdotum, et non est numerata genealogia eorum. Tertio sanctificationis modum: si abluerit dominus, idest, si tamen ante abluerit sordes, vitiorum, et sanguinem, prophetarum effusum, de medio ejus, non in angulo, in quo notatur publicitas peccati, spiritu judicii, quantum ad aequitatem poenae, et ardoris, idest tribulationis quantum ad acerbitatem. Spiritu, idest vento metaphorice, quo purgatur area. Jer. 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto: viae filiae populi mei ad ventilandum, et ad purgandum, supple (non)p et creavit dominus.
Hic ostendit securitatem ab hostibus, et servat metaphoram: quia enim tribulationem ardori comparaverat, securitatem comparat nubi et tabernaculo, quibus ab ardore defenditur.
Et dividitur in duas partes. Primo promittit divinam protectionem sub similitudine nubis; in secunda sub similitudine tabernaculi, ibi, et tabernaculum erit etc.. Circa primum tria facit. Primo ponit protectionis rationem, et creavit dominus. Jam in sua praescientia vel propter certitudinem prophetiae, utitur praeterito pro futuro; et dicit creavit, quia ex vilissimo statu eos in tantam gloriam promovit, sicut quod creatur ex nihilo fit: super omnem locum montis sion, idest jerusalem, quae subjacet arci sion, et templo, ubi invocatus est. Ecce ratio protectionis: jer. 14: tu autem in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos.
Secundo ponitur ipsa protectio, nubem. Et ponitur secundum comparationem ad beneficium exhibitum in exitu filiorum Israel de Aegypto: de quo dicitur Exod. 13: nunquam defuit eis columna nubis per diem; nec columna ignis per noctem coram populo. Et ideo ponit hic nubem per diem, quantum ad primum, et fumum, quantum ad secundum, propter duplex ignis beneficium; scilicet caloris contra frigus; et quantum ad hoc dicit, fumum, in quo notatur flamma, quae est fumus accensus, vel quia est effectus caloris; et splendoris contra tenebras; et quantum ad hoc dicit, et splendorem. Infra 10: et erit lumen Israel in igne et sanctus ejus in flamma. Tertio ponit protectionis magnitudinem, super omnem: quia protectio qua proteget vos deus, erit super omnem gloriam prius vobis praestitam quasi excedens eam. Aggaei 2: magna erit gloria domus istius novissimae plusquam primae. Et tabernaculum.
Hic describit idem beneficium per metaphoram tabernaculi. Unde ponit ea ad quae tabernaculum est utile: protegit enim contra solis aestum per umbram; et quantum ad hoc dicit, in umbraculum diei ab aestu, idest in die; secundo protegit contra tempestatis impetum praebens securitatem; et quantum ad hoc dicit, et in securitatem a turbine: turbo enim est ex colluctatione quadam ventorum: tertio protegit contra pluviarum stillicidium per absconsionem; et quantum ad hoc dicit, et in absconsionem a pluvia. Et secundum haec tria designatur persecutio, secundum diversum sui gradum.
Infra 32: erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Glossae autem tangunt duplex mysterium. Quidam exponunt septem mulieres pro ecclesiis; et secundum hoc dividitur hoc capitulum in tres partes. Primo ponitur desponsatio; secundo sponsi exaltatio, ibi, in die illa; tertio sponsae gubernatio, ibi, et erit omnis.
Desponsatio autem est per fidem.
Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Unde tria ponit. Primo fidei communicationem, apprehendent per fidem, septem mulieres, septem ecclesiae, de quibus Apoc. 1: joannes septem ecclesiis etc., in quo omnes ecclesiae secundum regulam ticonii quintam. Virum unum, idest christum. Cant. Ult.: apprehendam te, et ducam in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. Secundo propalationem spei, quae est de sacramento sumendo: panem nostrum comedemus, corpus christi nobis datum. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; et quae est de dono virtutis percipiendo: vestimentis nostris operiemur, idest virtutibus. Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho... Et indui te subtilibus, et ornavi te ornamento.
Tertio desiderium sive petitionem caritatis, quae est de consecutione christiani nominis. Invocetur tantummodo nomen, ut a christo dicamur christiani. Act. 4: non est nomen aliud sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri. Et de ablatione criminis: aufer opprobrium quod patimur a Judaeis, qui dicunt nos sine lege.
Josue 5: hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis.
Panis dat culpae veniam. Matth. 6: panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra. Dat gratiae vitam. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
Confirmat ad pugnam. Psal. 103: panis cor hominis confirmat. Confortat ad viam. 3 Reg. 19: ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Facit praegustare ipsam gloriam. Sap. 16: paratum de caelo panem praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Secundum alias Glossas dividitur sic. In prima notatur gratiae plenitudo; in secunda gloriae exaltatio; in die illa; in tertia ponitur subditorum benigna gubernatio, et erit.
Circa primum tria facit. Primo ponitur donorum abundantia, septem mulieres, idest septem dona spiritus sancti, quae dicuntur mulieres, quia per ea in deo aliquis generatur et nutritur. Virum unum, christum singulariter, qui solus sine peccato. Joan. 1: vidimus eum quasi unigenitum, plenum gratiae et veritatis. Secundo donorum sufficientia in perfecta fruitione: panem nostrum comedemus, scilicet patriae, quo fruitur perfecte spiritus sanctus, cujus sunt dona, sicut et filius. Joan. 4: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. In Scripturae attestatione: et vestimentis nostris operiemur, idest sermone dei, quo dona ornantur quia eis (---)p tertio donorum perfectio per christum quantum ad collationem salutis: nomen tuum, idest res tui nominis, salus, invocetur super nos, idest in illis qui nobis repleti sunt, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia: joan. 1. Ante christum enim dona non perducebant ad regnum.
Quantum ad amotionem erroris: aufer opprobrium nostrum, quod patimur a falsis virtutibus, quae nostrum nomen subripiunt. Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Cant. 2: capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. Vel opprobrium quod patimur in repulsione hominum, qui nos peccando repellunt. Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et subditur corripietur a superveniente iniquitate. In die illa. Hic ponitur exaltatio: et primo quantum ad miraculorum operationem, in magnificentia. Exod. 15: magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia. Secundo quantum ad gloriosam resurrectionem, et gloria, infra 52: consurge, consurge, induere fortitudine tua, sion. Tertio quantum ad ascensionem: fructus terrae, idest filius virginis, sublimis. Infra 52: ecce servus meus intelliget, exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde; quantum ad totius mundi venerationem, de quo Phil. 2: ut in nomine jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum.
Exultatio, infra 9: laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe, sicut exultant victores capta praeda.
Et erit omnis. Hic ponitur gubernatio: et primo quantum ad sanctificationem; secundo quantum ad sanctificationis ordinem, ibi, si abluerit.
Tertio ponit sanctificatorum protectionem, et creavit. Ad sanctitatem alicuius tria requiruntur. Primo distinctio cum fide; et quantum ad hoc dicit: qui relictus, a non credentibus abiectus, quasi distinctus, in sion, quae specula, quia fides videt per speculum et in aenigmate: 1 Cor. 13. Et infra 10: in veritate reliquiae convertentur, reliquiae, inquam, Jacob ad deum fortem. Si fuerit populus tuus, Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur. Secundo tranquillitas ad pacem: residuus, quasi residens, in jerusalem, quae visio pacis. Infra 52: jerusalem civitas sancta. Tertio praedestinatio ad gloriam: omnis qui scriptus. Luc. 10: gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Apoc. 3: non delebo nomen ejus de libro vitae. Si abluerit.
Hic ponitur ordo sanctificationis: et primo per baptismi ablutionem: sordes, vitiorum actualium, sanguinem, peccati originalis; vel sordes, venialium, sanguinem, mortalium.
Ezech. 16: lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum a te. Per poenitentiae discretionem.
Spiritu judicii. 1 Cor. 11: si nosmetipsos judicaremus, non utique a domino judicaremur; per caritativam passionem. Spiritu ardoris, idest caritatis suae, qua nulla major fuit.
Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Matth. 26: hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Et creavit. Hic ponitur protectio. Et ponit universalitatem protectionis quantum ad protectos: unde, super omnem; diversitatem quantum ad protegentia, nubem; et auctoritatem quantum ad affligentia: unde, in diem. Sed protectis sunt tria; scilicet eminentia contemplationis in corde, montem sion. Psal. 124: qui confidunt in domino, sicut mons sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in jerusalem. Laudes confessionis in ore, invocatus est. Rom. 10: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit.
Honestas conversationis in opere, gloriam. 2 ad corinth. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Proteget autem per quatuor. Per spiritum obumbrantem, nubem. Luc. 1: virtus altissimi obumbrabit tibi. Per compunctionem humiliantem, fumum. Joel. 2: dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Per veritatem illuminantem, splendorem.
Luc. 2: lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae, Israel. Per ecclesiam viventem, tabernaculum. Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Adversantia sunt tria. Prosperitas elevans, diem. Adversitas constantiam frangens, nocte.
Psal. 120: per diem sol non uret te, neque luna per noctem, persecutio affligens, aestu, per afflictionem. Apoc. 16: et quartus Angelus effudit phialam suam in solem. Et sequitur: et datum est illi aestu affligere homines, et igni.
Turbine, per impetum. Infra 21: sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit de terra horribili. A pluvia, propter multitudinem.
Matth. 7: descendit pluvia, venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et cecidit.