COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 14.). Ecce, sanus factus es: iam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
1. In istis verbis duo Iacit Dominus. Primo memorat sanato beneficium gratiae, cum dicit: Ecce, sanus factus es.
Secundo interdicit recidivum culpas, comminando supplicium poenae, cum dicit: Iam amplius noli peccare etc. Primum necessarium est sanato, ne sit ingratus, scilicet commemorare gratiam; secundum, ne sit incautus, scilicet devitare culpam.
2. Ecce sanus factus es. Considerantibus paralytici sanationem occurrit quadruplex medicina. Est enim medicina praeparativa, medicina purgativa, medicina reparativa et medicina praeservativa.
Medicina praeparativa est dolor contritionis, et per hanc sanatur infirmus; unde Psalmista : "Sana contritiones eius, quia commota est "; idem: " Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea"; et iterum: " Qui sanat contritos corde".
Medicina purgativa est gratia remissionis, et per hanc sanat Dominus: unde in Psalmo: " Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas ".
Medicina reparativa est profectus bonae operationis, et per hanc efficitur homo sanus: unde Proverbiorum quarto dicitur de praeceptis disciplinae: " Vita sunt invenientibus ea et
- universae carnis sanitas ".
Medicina praeservativa est modestia conversationis, et per hanc etiam custoditur homo sanus: Ecclesiastici trigesimo primo: Vigilia et tortura et cholera homini inlrunito; somnus sanitatis in homine parco ".
3. Sequitur: 7am amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat: ubi interdicitur recidivum culpae. Circa quod notandum est, quod recidivanti accidit deterius quadrupliciter: primo, quia homo fit impotentior ad resurgendum: secundo, quia culpa fit difficilior ad remittendum: tertio, quia Deus fit difficilior ad placandum: quarto, quia diabolus fit difficilior ad expellendum.
4. Homo igitur fit impotentior ad resurgendum: unde ad Hebraeos sexto : (Impossibile est, eos, qui semel illuminati sunt, caeleste etiam donum gustaverunt et participes facti sunt Spiritus sancti etc, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam ". - Culpa etiam fit difficilior ad remittendum: Ieremiae secundo: " Quam vilis facta es, nimis iterans vias tuas "! et secundae Petri secundo: "Si refugientes coinquinationes mundi in cognitionem Domini et Salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Contingit enim eis illud veri Proverbii:
Canis reversus ad vomitum et sus lota in volutabro luti ". - Deus etiam fit difficilior ad placandum: quod figuratum est tertii Regum secundo de Semei, qui primum peccans invenit misericordiam, eo pacto, quod staret in Ierusalem ; secundo vero peccans sine ulla misericordia occisus est. - Diabolus etiam fit difficilior ad expellendum: quod figuratum est Lucae undecimo de spiritu immundo, revertente in domum suam, "qui assumit septem spiritus nequiores se, et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus ".