COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 21.). Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.
1. Nota, quod mortui vivificantur a Deo, a Christo et ab homine. - Deus vivificat mortuos effective: ad Romanos quarto V "Ipse vivificat mortuos ", scilicet effective, " et vocat ea quae non sunt, sicut ea quae sunt". - Christus, meritorie: primae ad Corinthios decimo quinto: " Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur ".
- Homo, dispositive: unde Isaiae quinquagesimo septimo: " Vivificat spiritum humilium et vivificat cor contritorum "
2. Pater, inquit, suscitat mortuos et vivificat.
Nota, quod Pater vivificat a morte naturae, a morte culpae, a morte miseriae.
A morte naturae suscitantur tam iusti quam iniusti; a morte culpae omnes, tam electi quam praesciti: a morte miseriae tantummodo electi.
Vivificat ergo a morte naturae: ad Romanos quarto : "Ipse est qui vivificat mortuos ".
- A morte culpae: Isaiae quinquagesimo septimo: " Habitat cum contrito et humili spiritu, ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum ". -Vivificat a morte miseriae: ad Romanos octavo: " Qui suscitavit Iesum a mortuis vivificabit mortalia corpora nostra propter eius spiritum inhabitantem in vobis ". - Pater, inquit, vivificat mortuos. Require supra quarto capitulo de signis vitae et mortis spiritualis.
3. Filius quos vult vivificat.
Nota, quod quaedam sunt, quae vitam spiritualem ostendunt, de quibus supra habitum est: quaedam vero, quae ad vitam spiritualem disponunt. Ad vitam spiritualem disponit se homo et etiam disponitur a Deo.
- Disponit autem se homo tripliciter: Peccatum dimittendo: Ezechielis decimo octavo : " Si averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est,
et fecerit indicium et iustitiam, animam suam vivificabit ". - De peccato dolendo: Isaiae quinquagesimo septimo: "Dominus habitat cum contrito et humili spiritu" etc. - In bono se exercendo: Psalmus: "In aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me "-
Disponitur etiam homo a Deo tripliciter: flagello correptionis: primi Regum secundo : "Dominus mortificat et vivificat ". Verbo praedicationis: Psalmus: " Eloquium tuum vivificavit me ". Gratia inspirationis: Psalmus: " Conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me ".