COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 32.). Alius est, qui testimonium perhibet de me.
1. Nota, quod Christus habuit quadruplex testimonium. Habuit enim testimonium vitae, testimonium famae, testimonium Scripturae et testimonium vocis paternae. Primum testimonium est quasi per signa: secundum, quasi per nuntium: tertium, quasi per litteras, et quartum, quasi viva voce. His enim quatuor modis solet testimonium perhiberi.
2. Habuit ergo Christus testimonium vitae: Ioannis quinto : "Opera, quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me ".
Testimonium famae: Ioannis quinto: " Vos misistis ad Ioannem, et ipse testimonium perhibuit veritati "; et Ioannis duodecimo: " Testimonium perhibebat ei turba, quae fuerat cum eo, quando vocavit Lazarum de monumento".
Testimonium Scripturae: Ioannis quinto: "Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam aeternam habere: et illa sunt, quae testimonium perhibent de me".
Testimonium vocis paternae: Ioannis quinto: " Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me"; item: Alius est, qui testimonium perhibet de me.
3. Nota, quod testimonium habuit Christus a Scripturis, a creaturis, a personis divinis.
A Scripturis, scilicet Moysaica, prophetica et evangelica.
A Scriptura Moysaica: et de hoc loquitur hic : " Scrutamini Scripturas "; et post sequitur: " De me ille ", scilicet Moyses, " scripsit".
A Scriptura prophetica: Actuum decimo: " Huic omnes Propbetae testimonium perhibent, accipere remissionem " etc.
A Scriptura evangelica: Ioannis decimo nono: " Et qui vidit testimonium perhibuit"; et ultimo: " Hic est discipulus ille " etc.
4. A creaturis, intellectuali, scilicet Angelo: rationali, scilicet homine: insensibili, scilicet obediente.
A creatura intellectuali, scilicet Angelo, qui perhibet testimonium obsequendo: supra primo : " Videbitis Angelos ascendentes " etc.
A creatura rationali, scilicet homine: Ioannis duodecimo: " Testimonium perhibebat illi turba, quando Lazarum vocavit de monumento ".
A creatura insensibili obediente: Matthaei vigesimo primo: " Maledixit ficulneae, et continuo arefacta est ".
5. A personis divinis, scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti. A persona Patris: Ioannis quinto : " Testimonium perhibet de me qui misit me Pater ". A persona Filii: Ioannis octavo: " Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso ". A persona Spiritua sancti: Ioannis decimo quinto: " Cum venerit ille Spiritus veritatis, testimonium perhibebit de me ".
A tota Trinitate insimul;primae Ioannis ultimo: " Tres sunt, qui testimonium dant in caelo".