In omnibus his non est aversus furor.
Hic ponit poenam communem, et ultimam, quantum ad captivitatem per Romanos: et circa hoc tria ponuntur. Primo exercitus praeparatio; secundo exercitus dispositio, ibi, et ecce festinus; tertio poenae inflictio, ibi, et tenebit praedam.
Circa primum tria ponuntur. Primo congregantis indignatio, in omnibus his; quasi dicat: sicut vos peccatis peccata additis, ita ipse poenis poenas adjungit.
Infra 9: vir fratri suo non parcet, et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur. Secundo vexilli erectio, et levabit signum, idest vexillum. Jer. 4: levate signum in sion, confortamini, et nolite stare: quia malum ego adduco ab Aquilone, et contritionem magnam. Tertio exercitus convocatio, et sibilabit, idest inspirabit. Infra 7. Et erit in die illa sibilabit dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur; et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium. Et ad hoc quod magis terreat, ponit gentis extraneitatem et quantum ad cultum, in nationibus, ut sancta vestra non revereantur; et quantum ad linguam, procul, ne verbis placentur; et quantum ad mores, de finibus terrae, ne ab eis foederentur. Ecce festinus.
Hic ponitur exercitus dispositio: et primo ostendit eos expeditos ad veniendum; secundo armatos ad pugnandum, sagittae ejus; tertio crudeles ad puniendum, rugitus ejus. Circa primum duo ponuntur. Primo ipsorum velocitas: ecce, pro, certo, festinus. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Habac. 1: equites namque ejus de longe venient: volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Jer. 4: ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Secundo velocitatis causa secundum remotionem triplicis impedimenti: primum quod posset contingere ex naturae infirmitate; contra quod dicit: et non est deficiens, quem oporteat remanere, neque laborans in eo, quem oporteat tarde venire. Infra 40: qui autem sperant in domino mutabunt fortitudinem; assument pennas sicut aquilae; current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. Secundo contra illud quod posset esse ex voluntate. Dicit: non dormitabit, per pigritiam, ut scilicet pigre vadat, neque dormiet, ut non resipiscat. Prov. 19: pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Tertio removet impedimentum ex rerum necessitate: nec solvetur cingulum. Et ponit ea quibus viatores solent impediri ab itinere: quasi: omnia plus solito durabunt. Deut. 29: adduxi vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, neque calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Sagittae ejus acutae. Hic ostendit eos armatos esse ad pugnandum: et primo quantum ad bonitatem armorum; et ponit ea quae in illis terris maxime sunt consueta. Sagittae acutae, in quo notatur bonitas sagittarum; arcus extenti, in quo praeparatio armorum, ne in praeparando impediantur. Psal. 119: sagittae potentis acutae. Secundo ponit vectigalia: ungulae equorum ejus ut silex, qui non frangitur de facili, et rotae ejus quasi impetus tempestatis, propter multitudinem et velocitatem magnum sonum facientes. Jer. 4: ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus. Rugitus ejus. Hic ostendit eos crudeles ad puniendum: et primo quantum ad animositatem, rugitus. Oseae 11: post dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. Secundo quantum ad rapacitatem: rugiet ut catuli leonum.
Ps. 103: catuli leonum rugientes ut rapiant.
Tertio quantum ad crudelitatem, et frendet, quod est apri. Ps. 34: frenduerunt super me dentibus suis. Ps. 79: exterminavit eos aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam.
Et tenebit. Hic ponitur poenae inflictio, et demum punitorum desperatio, ibi, aspiciemus.
Circa primum ponit tria. Primo comminatur captionem, tenebit praedam; quasi dicat: sicut praedam capiet vos. Nahum 2: leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina. Secundo solicitam detentionem: et amplexabitur, ne exeatis per eorum incuriam; et non erit qui eruat, per eorum impotentiam.
Threnorum 1: dedit me dominus in manu, de qua non potero surgere. Tertio rigidam dominationem, et sonabit, comminationibus et terroribus.
Jer. 6: ecce populus veniet de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; sagittam et scutum arripiet: crudelis est, et non miserebitur; vox ejus quasi mare sonabit.
Aspiciemus in terram. Hic ponit eorum desperationem: et primo quantum ad auxilium de terra: aspiciemus in terram, undique, et ecce tenebrae, quia omnes eos persequebantur; secundo quantum ad auxilium de caelo: et lux, divinae spei, obtenebrata est in caligine ejus. Jer. 4: aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et caelos, et non erat lux in eis. Et connumerat se propheta in eis per compassionem.