Postquam manifestavit philosophus per exempla, qualiter demonstratur quia per effectum; hic ostendit qualiter demonstratur quia per non immediata.
Et circa hoc duo facit: primo, manifestat propositum; secundo, ostendit qualiter in huiusmodi demonstrationibus media se habeant ad conclusiones; ibi: comparantur autem huiusmodi etc..
Circa primum tria facit: primo, proponit intentum; secundo, manifestat per exemplum; ibi: ut quare non respirat etc.; tertio, ordinat in forma syllogistica; ibi: syllogismus autem etc..
Dicit ergo primo quod non solum in his quae probantur per effectum demonstratur quia et non propter quid, sed etiam in quibus medium extra ponitur.
Dicitur autem medium extra poni quando est diversum a maiori termino, ut accidit in syllogismis negativis. Vel medium extra poni dicitur, quando est extra genus, quasi communius, et non convertitur cum maiori termino. Quod autem per tale medium non possit demonstrari propter quid probat ex hoc, quod demonstratio propter quid est per causam. Tale autem medium non est causa proprie loquendo.
Deinde cum dicit: ut quare non respirat etc., manifestat quod dixerat per exemplum, dicens: ut si quis velit probare, quod non respirat paries, quia non est animal, non demonstrat propter quid, nec accipit causam. Quia si non esse animal esset causa non respirandi, oporteret quod esse animal esset causa respirandi: quod falsum est. Multa enim sunt animalia quae non respirant.
Oportet enim, si negatio est causa negationis, quod affirmatio sit causa affirmationis; sicut non esse calidum et frigidum in mensura est causa quod aliquis non sanetur, et esse calidum et frigidum in mensura est causa quod aliquis sanetur. Similiter autem est e converso, quod si affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis. In praemissis autem hoc non contingit, quia affirmatio non est causa affirmationis; quia non omne quod est animal respirat.
Deinde cum dicit: syllogismus autem etc., ordinat praedictum exemplum in forma syllogistica, dicens quod syllogismum praedictum oportet fieri in media figura. Et hoc ideo est, quia in prima figura non potest esse, quando conclusio est negativa, quod maior sit affirmativa; quod oportet in praedicto exemplo esse. Nam respirare, quod est maior terminus, oportet quod coniungatur cum animali, quod est medius terminus, secundum affirmationem. Sed paries, quod est minor terminus, oportet quod coniungatur cum animali, quod est medium, secundum negationem. Et sic oportet quod maior sit affirmativa et minor negativa. Quod quidem nunquam fit in prima figura; sed solum in secunda. Accipiatur ergo animal a, idest medius terminus; b respirare, idest maior extremitas; et paries c, idest minor extremitas. Sic igitur a est in omni b, quia omne respirans est animal; in nullo autem c est a, quia nullus paries est animal: quare sequitur quod etiam b in nullo c sit, scilicet quod nullus paries respiret. Si autem acciperetur medium propinquum, esset demonstratio propter quid. Ut si ostenderetur quod paries non respiret, quia non habet pulmonem. Omne enim habens pulmonem respirat, et e converso.
Deinde cum dicit: comparantur huiusmodi etc., ostendit quomodo media se habeant ad conclusiones, dicens quod huiusmodi causae remotae comparantur dictis secundum excellentiam, quia scilicet excedunt communitatem conclusionis probandae. Et huiusmodi medium contingit dicere quod est multum distans. Ut patet in probatione Anacharsidis, qui probat quod apud Scythas non sunt sibilatores, propter hoc, quod non sunt ibi vites. Hoc enim est medium valde remotum. Propinquum enim esset non habere vinum; et adhuc propinquius non bibere vinum; ex quo sequitur laetitia cordis quae movet ad cantandum, ut sic sibilatio pro cantu intelligatur.
Vel melius potest dici quod sibilus hic accipitur non pro quolibet cantu; sed pro cantu vindemiantium, qui vocatur celeuma.
Deinde cum dicit: secundum quidem etc., epilogat quod dixerat, dicens: quod hae sunt differentiae syllogismi quia ad syllogismum qui est propter quid, in eadem scientia, et secundum eorumdem positionem, idest eorum qui habent eumdem ordinem. Quod dicitur ad removendum illud, quod post dicet, quod una scientia est sub altera.