Utrum praelatus ecclesiae licite possit dare beneficium consanguineo suo idoneo existenti.
Circa quartum sic proceditur: videtur quod praelatus ecclesiae non possit ecclesiae curam committere suo consanguineo, quamvis idoneo, postposito meliori.
Pater enim suae filiae quaerit sponsum quam magis potest idoneum; et sponsus suae sponsae quaerit fidelissimum custodem pro posse. Sed maior praelatus ad ecclesiam sibi subiectam comparatur vel sicut pater ad filiam, vel sicut sponsus ad sponsam. Ergo debet ei de persona idonea providere quantum ad melius potest.
Praeterea, ioannes evangelista maxime fuit idoneum; et tamen, quia consanguineus christi erat secundum carnem, praetulit ei Petrum in regimine ecclesiae. Ergo etiam praelatus si habeat consanguineum aeque idoneum, non debet ei providere in ecclesia magis quam alii aeque idoneo: multo ergo minus si sit minus idoneus.
Sed contra est, quod secundum ordinem rectum caritatis homo plus debet diligere sibi magis coniunctos. Sed his quos magis ex caritate diligimus, etiam magis debemus providere, unde eorum meritum crescat. Cum ergo ex bona dispensatione ecclesiae crescat meritum bene administrantis, videtur quod praelatus magis debeat suis quam extraneis providere, etiam si sint minus idonei.
Respondeo. Dicendum, quod aliter est dicendum de consanguineo praelati aeque idoneo, et aliter de minus idoneo.
Si enim sit aeque idoneus, potest praelatus suum consanguineum praeferre, nisi forte ex hoc scandalum oriatur, vel aliqui exinde malum exemplum accipiant, ut probabiliter praesumi possit quod alii praelati hoc exemplo inducantur ad dandum suis consanguineis etiam minus dignis. Et hoc ideo quia, ex quo nihil deperit utilitati ecclesiae, cum aeque idoneo providetur, licet circa huiusmodi provisionem etiam amori naturali satisfacere, qui non est contrarius caritati, sed magis caritate informatur.
Et hoc significatur genes., XLVII, 6, ubi Pharao dixit ad ioseph de fratribus suis: si nosti in eis viros industrios, constitue eos magistros pecorum meorum.
Si vero sit minus idoneus consanguineus praelati, non debet eum praeficere ad curam ecclesiae postposito meliori, duplici ratione.
Primo quidem, quia hoc videtur esse contra fidelitatem, quam in bono dispensatore dominus requirit. Non enim faceret fideliter negotium alicuius domini qui posset rem eius meliorare, si hoc praetermitteret, ut suis consanguineis satisfaceret.
Secundo, quia hoc videtur ad personarum acceptionem pertinere, quae consistit in hoc quod aliquis accipit pro causa conditionem personae quae non facit ad negotium; sicut si aliquis daret sententiam pro aliquo quia dives est, et non quia iustitiam habet, quae est conditio faciens ad negotium.
Esse autem consanguineum, non est aliqua conditio pertinens ad curam ecclesiae, quae non obtinetur iure sanguinis, sed divino munere.
Esset autem conditio faciens ad negotium circa dispensationem patrimonialium bonorum: unde si episcopus de patrimonialibus bonis magis provideat suo consanguineo minus idoneo, non est acceptio personarum.
Sed si ratione consanguinitatis ei provideat in patrimonio crucifixi, non caret vitio personarum acceptionis, quam Augustinus dicit in ecclesiasticis gradibus dispensandis, exponens illud quod habetur Iacobi, II, 1: nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri iesu christi. Hieronymus etiam dicit, et habetur VIII, quaest. 1: extraneus ex alia tribu a Moyse eligitur, ut signaret, principatum in populo non sanguini deferendum esse, sed vitae. At nunc cernimus plurimos hanc rem beneficio facere, ut non quaerant eos in ecclesia columnas eligere quos plus cognoscant ecclesiae prodesse, sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti.