COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 11.). Accepit Iesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus.
1. Accepit, inquit, Iesus. Notabiliter dicitur Iesus , panes accepisse et distribuisse. Distribuente Domino, abundat cibus; distribuente vero homine, esurit populus. Dicuntur autem tria hic, scilicet quod accepit, quod gratias egit et quod distribuit: accepit a d multiplicandum, gratias egit ad benedicendum, distribuit ad reficiendum.
2. Accepit, inquit, panes. Sed quot panes?
Quinque panes hordeaceos, ait Evangelista , et duos pisces.
Isti quinque panes, spiritualiter intelligendo, significant quinque panes, quibus anima reficitur in praesenti, panem scilicet paenitentiae, panem doctrinae, panem iustitiae, panem patientiae et panem eucharistiae.
Panis paenitentiae reficit revertentes: panis doctrinae reficit ignorantes; panis iustitiae reficit laborantes: panis patientiae reficit pugnantes: panis eucharistiae reficit omnes.
3. Primus igitur panis est panis paenitentiae, de quo in Psalmo : " Cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam ".
Cinis est minutus et est amarus. Cineris minutio significat peccatorum recordationem, quae debent memorari usque ad minima: cineris amaritudo, peccatorum contritionem, quae debet esse amara. Haec autem duo habet panis poenitentiae, secundum illud lsaiae trigesimo octavo : " Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae ".
De isto eodem pane significatum est Exodi duodecimo, ubi legitur, quod " filii Israel coxerunt farinam, quam dudum conspersam tulerant de Aegypto, et fecerunt subcinericios panes ".
Iste panis hordeaceus es\t: panis, quia habet refectionem: hordeaceus, quia habet asperitatem. Reficit enim spiritum et macerat carnem ; unde bene significatur Iudicum septimo per panem subcinericium, qui confregit castra Madian; de quo sequitur, quia " non erat aliud nisi gladius Gedeonis ". Est enim panis spiritui et gladius carni.
4. Secundus panis est panis doctrinae. Quemadmodum enim cibus corporalis reficit carnem, ita doctrina spiritualis reficit mentem, secundum illud Deuteronomii octavo : " Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei "; item Matthaei quarto. Hic est panis scholarium, qui facit ad cognitionem veritatis, de quo Lucae ultimo: " Cognoverunt Dominum in fractione panis "; panem frangere est Scripturam exponere. - Et iste panis hordeaceus est. Nam habet in refectione asperitatem, secundum illud ad Hebraeos duodecimo : " Omnis disciplina in praesenti videtur esse non gaudii, sed moeroris: postea antem fructum pacatissimum reddit" etc.
5. Tertius panis est panis iustitiae. Hic est panis servientium, de quo Proverbiorum duodecimo : " Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est". De isto pane qui non laborat non manducet: qui vero laborat non indiget, secundum illud Psalmi: " Non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem ".
Iste panis hordeaeeus est. Habet enim cum suavitate refectionis asperitatem laboris, secundum illud Genesis tertio: "In sudore vultus tui vesceris pane tuo".
De isto figuratum est Numerorum undecimo, ubi dicitur, quod " circuibat populus et colligens manna, frangebat mola, sive terebat in mortariolo, coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati ". Nota et expone.
6. Quartus panis est panis patientiae. Hic est panis pugnantium, de quo Ezechielis duodecimo : " Panem suum in solitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent". - Iste panis hordeaeeus est. Habet enim et refectionem et asperitatem: refectionem animae et asperitatem sive duritiam poenae: quod figuratum est Iosue nono, ubi legitur de Gabaonitis, quod " panes, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti ". Verumtamen duritia panis, quantacumque sit, temperari potest in sanguine passionis, secundum illud Bernardi : " Si passio Christi ad memoriam reducitur, nihil tam durum, quod non aequanimiter toleretur ".
7. Quintus panis est panis eucharistias. Hic est panis nuptialis, qui reficit omnes in mensa eueharistiae, de quo praedicitur Ioannis sexto : " Panis, quem ego dabo vobis, caro mea est".
Hic est panis hordeaceus in praesenti, licet in futuro sit triticeus, quia purus: in praesenti hordeaceus, quia cum afflictione animae assumendus, secundum illud primae ad Corinthios undecimo: " Probet se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat".
8. Sequitur: Et duos pisces. Per duos pisces intellige duas consolationes, quas habet anima in praesenti, quasi ad mitigandas praedictorum pauum asperitates . Prima est exspectatio bonorum aeternorum: secunda est experientia spiritualium. Prima consolatione sustentatur anima in adversitate temporali: secunda reficitur in prosperitate spirituali. Prima consolatio est quasi piscis marinus, quia capitur in adversitate, scilicet in aqua amara: secunda, quasi piscis fluvialis, quia capitur in prosperitate, quasi in aqua dulci, secundum illud Psalmi : " Ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius".