CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio ponens sententias veras physicorum, Avicennae, Algazelis,
Ptolemaei, et aliorum multorum de comete, qui omnes concordant in idem. His omnibus falsitatibus exclusis, sicut infra ostendemus improbationcs earum, dabimus sententiam veram de comete, et confirmabimus ipsam auctoritate multorum physicorum, et etiam per rationes quas ipsi Philosophi pro se inducunt. Dico ergo, quod cometes nihil aliud est quam vapor terrestris grossus, cujus partes sibi multum conjacent, paulatim ascendens ab inferiori parte aestus ad superiorem partem ejusdem, ubi concavitatem ignis contingit, et ibi diffusus est et inflammatus : et ideo videtur longus frequenter et diffusus. Dico autem vapor terrestris, ut habeatur materia vaporis. Et dico grossus, quia si esset subtilis, cito evaporaret et dissiparetur. Et dico cujus partes conjacent, quia est bene commixtus viscosus hoc modo quo talis vapor non secundum actum humidus et viscosus componi potest. Dicitur et paulatim ascendere, quia in vaporibus pluvialibus immixtae sunt quaedam partes ignitae terrestres, quae cum pluvia non omnes descendunt, et illae quae descendunt, iterum ad humorem pluviae solutae ut plurimum reascendunt, et ultra spatium medium frigidae regionis acris evadunt propter suum actum, et ibi stant et multiplicantur : et ex illo multiplicato quasi ex quodam thesauro paulatim propter calorem regionis, quae dicitur astus, ascendunt : quia multam habent constantiam in pluribus : primo calore ignis diffunditur, et postea inflammatur : et sic in medio manet semper spissus ubi mutatur de thesauro suo qui est sub eo : et ideo est in flamma alba valde et spissa. Id autem quod distat ab illo diffusum ad latera, tenue est, et habet flammam tenuem ad modum nubis albae : et haec vocatur corna : durat autem per totum tempus quo sicut ad ipsum evaporat suus thesaurus. Haec autem sententia Constantini Philosophi est, qui dicitur in Graeco commentatus esse super librum Meteororum Aristotelis, ubi loquitur de comete.
Quod autem ita sit, testantur illustres Philosophi Avicenna et Algazel. Dicit enim Avicenna sic : " Stella quae dicitur caudata, fit ex fumo spisso ignito, qui quia cito convertitur, aliquandiu circumvolvitur cum igne. " Algazel autem in sua Physica dicit sic : " Si ignis praevaluerit super funium elevatum, purgabit eum a caligine : et tunc fumus totus convertitur in ignem : nec potest esse quin fiat ibi unum duorum : vel ignitur, vel fiet purus ignis, eo quod non est ibi frigiditas : sed si fuerit spissus, ignitur quidem : sed quia non est talis qui cito convertatur, remanebit sic aliquandiu, et videbitur stella caudata : quae quia revolvitur cum coelo, eo quod partes ignis continuae sint cum concavitatibus coeli, ideo revolvitur propter consortium ejus. " Ex his patet de comete quod diximus prius : et ideo dicit Algazel, quod materia vaporis grossi revoluta cum coelo triplex ap- paret. Aliquando enim est flamma, ut jam dicitum est. Aliquando autem grossa nigra, et tunc ignitur sicut carbo et ille videtur cometes rubeus. Aliquando autem cum eo ignis extinguitur propter nimiam materiae grossitiem, et remanet fumosum : et tunc apparet sicut carbo niger et extinctus : et ideo est, quod foramina nigra in coelo videntur, quod a vulgo vocatur coeli perforatio. Alphagranus autem in Astronomia sua etiam per hoc probat ignem in circuitu moveri ex hoc quod vapor incensus adhaerens ei, subtus rotatur in circuitu, sic dicens: " Derivatio motus circularis est a coelo praeter motus naturales : et hoc ideo, quia videmus in elemento ignis motum circularem similem motui coeli in eo quod apparet de similibus, praeter motus naturales stellarum qui videntur in quibusdam horis vaporum incensorum in aere in loco superiori in crepusculo vespertino, ita quod videns credat quod sint stellae : et viderant eas motas cum motu stellarum et sequentes ipsas quousque abscondantur. " Ex hoc accipitur quod sunt similes stellis, et non stellae, et sunt in aere vapores igniti. Idem innuit Ptolemaeus in Centiloquium suum, propositionetertia, ubi dicit, "quod judicium tertium est a secundis stellis, super quod dicunt tres Commentatores, scilicet Ilaly et Abraham et Bugaforus, quod secundae stellae sunt effectus stellarum in vapore ignito et elevato, sicut in comete, et assub et hujusmodi. " Hoc etiam innuit Albumasar in libro de Conjunctionibus , ''ubi tangit qualitatem scientiae generationis individuorum superiorum super accidentia inferioria : et dicit quod una pars significationis illius est super meteora superiora, sicut ignis, et assub, et habentes comas, et cum hoc ex una materia ponit generari ex fortitudine solius Martis sine omni alia stella. Patet ergo quod ista sententia quam diximus, est omnium meliorum Philosophorum.
Ratio etiam huic sententiae suffragatur, quia constat quod flamma non est nisi fumus accensus : est autem cometes flamma quaedam., ut apparet in visu : ergo fumus est accensus. Adhuc omnis alia impressio quae est luminosa, distinctum per se habens lumen, est ex vapore incenso : ergo et ista. Praeterea si interrogemus a Doctoribus nostris modernis : ex quo cometes est lumen accensum ab aliquo quinque planetarum ad terminum ignis et aeris, cum semper super hujusmodi terminum, ubi mixtus est aer cumigne, moveantur planetae, quare non semper apparent cometae ? Itemque quare non apparent plures cometae simul, cum plures planetae super talem acris et ignis commixtionem oriantur simul ? Adhuc autem quare diversa forma videtur in cometis ? quia ut dicit Seneca, quandoque circuitus est dirigens comam sursum, quandoque projiciens eam deorsum, quandoque autem ad latera. Videtur quod non habeant quid rationabiliter valeant respondere. Adhuc autem si ab aliqua quinque stellarum erraticarum semper nascitur cometes, tunc nunquam extra viam planetarum videri debet. Via autem planetarum est in zodiaco, vel parum valde extra : ergo semper videtur in zodiaco, vel prope: et tamen hoc falsum est, cum Aristoteles dicat, quod nos videmus cometes in septenriorie, et meridie, et in omni parte coeli. Ego autem cum multis aliis anno ab incarnatione Domini, MCCXL in Saxonia vidi cometem quasi juxta polum septentrionalem, et projecit radios suos inter Orientem et Meridiem,magis dirigendo eos ad Orientem : et constat quod ibi non fuit via alicujus planetae. Sed quia etiam aliae tres opiniones quas Aristoteles tangit, dicunt cometem a quinque planetis generari, ideo communiter ista opinio cum illis quoad hoc accipiet improbationem.