COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 19.). Vitlent Iesum ambulantem supra mare.
1. Notandum est, quod quatuor miracula fecit Iesus in mari. Primum fecit in mirabili maris divisione, Exodi decimo quarto : secundum in mirabili maris quietatione, Matthaei octavo: tertium in mirabili maris calcatione, Ioannis sexto: quartum in mirabili piscium congregatione, Lucae quinto et Ioannis ultimo. Collige ergo, quia Dominus mare dividit, mare quietat, mare calcat, in mari pisces congregat.
2. Ad quae intelligenda nota, quod est quadruplex mare, scilicet mare interius, mare exterius, mare inferius et mare superius.
Mare interius est mare peccatricis conscientiae: mare exterius est mare temporalis miseriae: mare inferius est mare negotiationis mundanae: mare superius est mare catholicae Ecclesiae.
Mare ergo est peccatrix conscientia propter sui inquietudinem; Isaiae quinquagesimo septimo : "Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest": et Threnorum secundo: " Magna est velut mare contritio tua ". - Mare iterum est temporalis miseria propter sui amaritudinem, vel profunditatem: Ionae secundo: " Proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me ": et in Psalmo: " Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me ".
Mare est negotiatio mundana propter sui periculositatem: Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Qui navigant mare enarrent pericula eius": et in Psalmo: " Hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus ".
Mare superius, hoc est Ecclesia propter sui fecunditatem et plenitudinem: Isaiae sexagesimo: " Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris" etc: et Matthaei decimo tertio: " Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset" etc. De hoc mari dicitur in Psalmo: "Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud ". Sic ergo est quadruplex mare.
3. Sed ecce, Dominus dividit mare, quietat mare, calcat mare et congregat pisces in mari.
Nota ergo, quod Dominus dividit mare peccatricis conscientiae: quietat mare temporalis miseriae: calcat mare negotiationis mundanae: congregat pisces in mari Ecclesiae.
Dividit mare conscientiae, et hoc poenitenlibus, secundum illud Psalmi : " Divisit mare rubrum in divisiones "; divisio maris est scissio cordis per contritionem, secundum illud Ioel secundo : " Scindite corda vestra " etc.
Haec divisio maris significata est, Exodi decimo quarto, in illo miraculo, quando divisit Dominus mare filiis Israel, quando exierunt de Aegypto. Unde dixit.Moysi: " Eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum ".
4. Dominus tranquillat mare temporalis miseriae, et hoc proficientibus, secundum illud Psalmi : (Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas "; et Ecclesiastici quadragesimo tertio: " In sermone eius siluit ventus, et in cogitatione sua placavit abyssum "; maris placatio est mitigatio tribulationis, de qua primae ad Corinthios decimo: " Fidelis Deus est, qui non patietur, vos tentari supra id quod potestis ".
Haec placatio figurata est in illo miraculo Matthaei octavo, quando " consurgens Iesus imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna ".
3. Dominus calcat mare negotiationis mundanae, id est calcabile facit, et hoc viris perfectis, sicut fecit Petro Mattbaei decimo quarto dicenti: (Domine, si tu es, iube, me venire ad te super aquas. At ille ait: Veni" etc. Calcatio aquarum est contemptus temporalium , quae " ad nihilum deveniunt, sicut aqua decurrens "; et hoc etiam figuratum est in praesenti miraculo, de quo hic dicitur: Vident fetum ambulantem supra mare.
6. Dominus etiam congregat pisces in mari
Ecclesiae. Ipse enim est, qui " filios Dei, qui erant dispersi, congregavit in unum ", secundum quod habetur Ioannis undecimo . Et hoc facit Dominus praedicatoribus et praelatis, quibus ipse dicit Matthaei quarto: " Venite post me: faciam, vos fieri piscatores hominum "; piscatio hominum est conversio fidelium.
Haec figurata est in illo miraculo, quod fecit Dominus Lucae quinto, cum dixit Petro: " Duc in altum, et laxate retia in capturam ": et sequitur, quod " cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam ". Simile miraculum habetur Ioannis ultimo.
Dominas igitur dividit mare conscientiae pee-
. cubitis: quietat mare miseriae temporalis;calcat mare mundanae negotiationis: congregat pisces in mari Ecclesiae militantis: et hoc est quadruplex miraculum, quod ostendit Dominus spiritualiter in mari discipulis suis.
Annotato 22.
(Vers. 27.). Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam.
Require supra capitulo quarto de septemplici cibo gratiae et septemplici cibo culpae.
Annotato 23.
(Vers. 37.). Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet etc.
Require supra capitulo quinto , quare sit veniendum ad Christum, et qualiter sit veniendum ad ipsum.