CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio improbans opinionem Senecae et Joannis Damasceni.
Quod autem dictum Senecae sit error, patet : quia quod evanescit, non occidens, sed in hemisphaerio, illud corrumpitur non implens spatium motus per hemisphaerium : cometes autem ita evanescit coram visibus hominum : ergo extinguitur, et recedit. Quod autem evanescat coram visibus hominum, probatur a duobus experimentis, quae ipse Seneca in libro Quaestionum scripsit sic dicens : " Post mortem Demetrii Syriae regis, paulo ante bellum Achaicum, cometes effulsit non minor sole, primo igneus ac rubicundus clarumque lumen emittens : deinde paulatim magnitudo ejus districta est, et claritas evanuit: novissime autem totus intercidit.)) Ex hoc ergo constat quod dictum est. Secundum idem ibidem scripsit sic dicens : " Attalo regnante in Graecia, cometes modicus app aru it: deinde effudit se et usque in aequinoctialem circulum venit, ita ut illam plagam coeli, cui lactea nomen est, in immensum extentus aequaret, et in instanti ibidem desiit ".
Joannis autem Damasceni opinio, quod Deus stellam novam faciat, non est probabilis, quia non esset ratio quare faceret illam in diversis figuris et coloribus : videtur autem cometes in diversis figuris et coloribus : ergo non est in operatione Dei tantum. Quod autem habeat diversas figuras, patet ex verbis Senecae sic dicentis : " Forma cometae non est una : plures enim fuerunt cometarum, quibus in morem barbae flamma dependet, et eorum qui undique velut circa se comam spargunt, et eorum quibus fusus quidem ignis est, sed in verticem tendens : tamen omnes ejusdem naturae sunt, cometaeque dicuntur re- cte. Quorum cum post longum tempus appareant formae, inter se eos comparare difficile est. Illo ipso tempore, quo apparent, inter spectantes de habitu illorum non convenit : sed prout cuique acrior est acies aut hebetior, ita dicit aut lucidiorem aut rubieundiorem vel obscuriorem esse. " Cum igitur haec varietas formae sit propter aliquam praejacentem materiam ex qua operatur natura, constat cometen non tunc opere divino tantum factum. Sic ergo constat de tribus opinionibus Senecae, Joannis Damasceni, et Doctorum quorumdam nostri temporis, quod sunt falsae : et habitum est quae sit vera, etc.