Et audivi vocem. Hic ostenditur ministri auctoritas ex iniunctione officii: et circa hoc tria facit. Primo quaeritur mittendi consensus; unde dicit, quem mittam? in quo notatur auctoritas ex parte mittentis. Rom. 10: quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? et quis ibit? missi voluntas, nobis acquisitive, ut non quaerat vanum honorem, et non quaerat lucrum. E converso Phil. 2: omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae jesu christi.
Mittam, in quo notatur unitas essentiae: nobis, in quo pluralitas personarum. Secundo ponitur oblatum obsequium: et dixi: ecce ego: mitte me. Infra 50: ego autem non contradico, retrorsum non abii.
Sed videtur quod hoc fuerit praesumptionis, quia Moyses recusavit. Exod. 3: quis ego sum ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel ex Aegypto? jeremias etiam recusavit; jerem. 1: et dixi: a, a, a, domine deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et dicendum quod, sicut dicit Gregorius in pastorali (et ponitur in principio jeremiae in Glossa): utrumque fuit ex radice caritatis. Ille enim propter dilectionem dei noluit perdere solatium contemplationis: iste propter dilectionem proximi voluit mitti ut prodesset; et tamen nec ille jussus pertinaciter recusavit, nec iste prius quam purgatus aut requisitus esset, se obtulit.
Tertio injungitur officium: quantum ad duplicatum actum praedicit discurrere: et dixit, vade. Matth. 10: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: et dices populo huic. Jer. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
Audite audientes. Hic ponitur sententia; et primo ponitur sententia obdurationis. Non obdurat autem immittendo malitiam, sed non impartiendo gratiam; et hoc quia non se volunt ad gratiam convertere. Secundo quaeritur sententiae duratio, ibi, et dixi.
Circa primum tria facit. Primo ponitur sententiae pronuntiatio a domino, quantum ad duos sensus disciplinales, scilicet auditum, qui deservit disciplinae: unde dicit audite, auribus exterioribus, audientes, christum, vel alium praedicantem, et nolite intelligere; quasi: quia non vultis, non intelligitis. Permissivum est. Et quantum ad visum, qui servit inventioni: et videte visionem, christum corporaliter, vel magnalia dei; et nolite cognoscere. Permissivum est, et non imperativum.
Infra 42: quis caecus nisi servus meus? secundo ponitur sententiae acceptatio et (est verbum) prophetae: unde dicit: o domine, ex quo plenitudo gentium intratura est, percute caecitate Israel: Rom. 11, excaeca cor, interius, et aures aggrava, ne percipiant, et oculos ejus claude, ne cognoscant.
Joan. 9: in judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant. Vel est verbum domini, et est sensus: excaeca, idest excaecatum praedica. Tertio excaecationis ratio: ne forte, propter bona, et convertantur, et sanem eos, cum sanitate sint indigni. Ezech. 18: si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam; vita vivet, et non morietur; omnium iniquitatum ejus non recordabor. Infra 30: si revertamini, et quiescatis, salvi eritis. Et dixi, usquequo. Hic ponitur sententiae duratio: et primo ponitur prophetae quaestio, usquequo excaecabuntur? Dan. 8: usquequo visio conculcabitur? secundo domini responsio, et dixit. Et ponitur duplex terminus. Primus quantum ad poenam malorum; secundus quantum ad sanctitatem bonorum; ibi, semen sanctum, ac si dicat: quousque qui in sordibus est sordescat? apocalyp. Ult.: qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Poenam autem tangit triplicem. Primo quantum ad captivationem, quae designatur in desolatione civitatum: donec desolentur civitates.
Jer. 12: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. Thren. 1: posuit me desolatam, tota die moerore confectam.
Quantum ad culturam agrorum: terra relinquetur deserta. Supra 1: terra vestra deserta, civitates vestrae, succensae igni. Quantum ad exilium hominum: et longe faciet dominus homines. Jerem. 22: et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. Ezech. 20: et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos. Secundo quantum ad captivitatis longitudinem: et multiplicabitur, gens illa, in medio terrae, in qua captiva tenebitur: tamdiu durabit captivitas.
Jerem. 29: haec dicit dominus exercituum deus Israel omni transmigrationi quam transtulit de jerusalem in Babylonem: aedificate domos, et habitate in eis. Et infra: et multiplicamini, ibi, et nolite esse pauci numero, et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci. Tertio quantum ad iteratam persecutionem: et primo ponit paucitatem: et adhuc in ea decimatio; idest, vix decima pars relinquetur a tito in Judaea terra, vel in toto orbe, propter Judaeos interfectos. Deut. 28: et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine. Secundo iteratam destructionem: et convertetur, iterum super vos captivatio, sub Adriano imperatore. Supra 5: in omnibus his non est aversus furor ejus; sed adhuc manus ejus extenta. Tertio eorum vilitatem et despectionem vel dispersionem: erit in ostensione, derisionis, sicut terebinthus; quaedam arbor, quae in Damasci partibus magna est, in Graecia parva, et sicut quercus, quae expandit ramos suos: in quo eorum dispersio significatur. Eccli. 24: ego quasi terebinthus extendi ramos meos. Semen sanctum. Hic ponit terminum quantum ad sanctitatem bonorum: unde dicit: semen sanctum, idest virorum perfectorum, qui divinae obediunt visioni, et aliorum sanctorum de Judaeis, quod steterit, non cadens per infidelitatem.
Infra ult. Quia sicut caeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit dominus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Alii exponunt in bonum. Multiplicabitur, post reditum de captivitate, in medio terrae, suae; et adhuc in ea decimatio, quae relinquetur ad cultum dei post multorum necem; et convertetur ad deum, et erit in ostensione, gloriae.