Postquam philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo, per quem acquiritur scientia, hic determinat de syllogismo, per quem inducitur in nobis ignorantia sive deceptio. Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit qualis ignorantia per syllogismum induci possit; secundo, ostendit modum, quo talis syllogismus procedit; ibi: simplicis quidem igitur opinionis etc..
Distinguit ergo primo duplicem ignorantiam; quarum una est secundum negationem; alia est secundum dispositionem. Ignorantia quidem secundum negationem est quando homo omnino nihil scit de re. Et haec est ignorantia in non attingendo, ut philosophus dicit in IX metaph.; sicut patet de rustico, qui omnino nihil scit de triangulo, an habeat tres angulos aequales duobus rectis. Ignorantia autem secundum dispositionem est quando aliquis habet quidem aliquam dispositionem in cognoscendo, sed corruptam: dum scilicet existimat aliquid circa rem sed falso; dum vel existimat esse, quod non est, vel non esse quod est. Et haec ignorantia idem est, quod error. Prima ergo ignorantia non fit per syllogismum: sed secunda per syllogismum fieri potest.
Et tunc vocatur deceptio.
Haec autem ignorantia sive deceptio potest contingere circa duo. Uno quidem modo circa ea quae sunt prima principia et immediata, dum scilicet opinatur quis opposita principiis: quae quidem etsi non possit opinari interius in mente, ut supra dictum est, quia non cadunt sub apprehensione; potest tamen eis contradicere secundum vocem, et secundum quamdam falsam imaginationem, ut dicitur de quibusdam negantibus principia in IV metaphys.. Alio modo circa conclusiones, quae non sunt prima et immediata.
Et prima quidem ignorantia sive deceptio opponitur cognitioni intellectus. Secunda autem cognitioni scientiae.
Utraque autem ignorantia dispositionis, sive sit de his quae sunt prima, sive sit de his quae non sunt prima, potest homini provenire dupliciter.
Uno modo simpliciter, quando scilicet absolute absque aliquo ductu rationis existimat falsum, sive affirmando, sive negando. Alio modo, quando inducitur ad falsum existimandum, per aliquam rationem syllogisticam, sicut philosophus dicit in IV metaphys., quod quidam principiis contradicunt, velut rationibus persuasi; alii vero, non quasi ratione persuasi, sed propter ineruditionem vel pertinaciam, volentes in omnibus quaerere demonstrationem.
Deinde cum dicit: simplicis quidem igitur etc., ostendit quomodo praedictae ignorantiae causantur. Et primo quomodo causatur ignorantia, quae est per syllogismum; secundo, quomodo proveniat ignorantia homini sine syllogismo; ibi: manifestum est autem etc.. Circa primum duo facit; primo, ostendit quomodo causetur ignorantia per syllogismum in primis et immediatis; secundo, quomodo causetur in his, quae non sunt prima et immediata; ibi: in his autem quae non individua etc.. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo causetur ignorantia, qua existimatur esse quod non est; secundo, quomodo causetur ignorantia, qua existimatur non esse quod est; ibi: quae vero ipsius non esse etc.. Circa primum tria facit: primo, proponit modum, quo praedicta ignorantia communiter causatur; secundo, assignat diversitates circa hoc contingentes; ibi: contingit quidem etc.; tertio, respondet tacitae quaestioni; ibi: ipsius quidem igitur esse etc..
Dicit ergo primo quod falsae opinionis, quam supra vocavit simplicem, est simplex deceptio, idest uno solo modo ad hoc pervenitur. Non enim causatur ex ratione, quae diversificari potest, sed magis ex defectu rationis, qui non diversificatur per diversos modos, sicut nec aliae negationes secundum propriam rationem. Sed quia ratio falsa multipliciter variari potest, inde est quod huiusmodi ignorantia, quae fit per syllogismum, multipliciter accidere potest, secundum quod multipliciter potest esse falsus syllogismus.
Ponit autem communem modum dicens: non sit enim a in nullo b individualiter, idest sit haec propositio vera immediata, nullum b est a: ponuntur enim duae negationes, loco unius; puta, si dicamus, nulla quantitas est substantia, secundum doctrinam supra positam de negativis immediatis.
Si quis ergo concludat oppositum huius, per aliquem syllogismum, ostendens scilicet omne b esse a, accipiens pro medio c, erit deceptio per syllogismum.
Deinde cum dicit: contingit quidem igitur etc., ostendit quot modis potest hoc variari.
Est autem sciendum quod falsa conclusio non concluditur nisi falso syllogismo. Syllogismus autem potest esse falsus dupliciter. Uno modo, quia deficit in forma syllogistica. Et hic non est syllogismus, sed apparens. Alio modo, quia utitur falsis propositionibus. Et hic quidem est syllogismus propter syllogisticam formam, est autem falsus propter falsas propositiones assumptas. In disputatione ergo dialectica, quae fit circa probabilia, usus est utriusque falsi syllogismi, quia talis disputatio procedit ex communibus. Et ita in ea error attendi potest et circa materiam quam assumit, quae est communis, et etiam circa formam, quae est communis. Sed in disputatione demonstrativa, quae est circa necessaria, non est usus, nisi illius syllogismi qui est falsus propter materiam; quia, ut dicitur in I topicorum, paralogismus disciplinae procedit ex propriis disciplinae, sed non ex veris. Unde, cum forma syllogistica sit inter communia computanda, paralogismus disciplinae, de quo nunc agitur, non peccat in forma, sed solum in materia, et circa propria, non circa communia.
Et ideo primo, ostendit quomodo huiusmodi syllogismus procedat ex duabus falsis; secundo, quomodo procedat ex altera falsa; ibi: sed alteram contingit etc.. Primum autem contingit dupliciter, quia falsa propositio, aut est contraria verae, aut contradictoria. Primo ergo ostendit quomodo huiusmodi syllogismus procedat ex duabus falsis contrariis veris; secundo, quomodo accipitur contradictio; ibi: potest autem sic se habere etc..
Dicit ergo primo quod in praedicto syllogismo deceptionem causante, contingit quandoque utrasque propositiones esse falsas, et quandoque alteram tantum. Utrasque autem falsas, uno modo si accipiamus contrarias verarum.
Habeat enim ita se c ad a et ad b, quod nullum c sit a, et quod nullum b sit c. Si ergo accipiantur contraria horum, scilicet, omne c est a; omne b est c; utraeque propositiones erunt falsae totaliter. Puta si dicam: omnis qualitas est substantia; omnis quantitas est qualitas; ergo omnis quantitas est substantia.
Deinde cum dicit: potest autem sic se habere etc., ostendit quomodo possunt esse ambae falsae, et non sunt contrariae veris, sed contradictoriae.
Puta, si sic se habeat c ad a et ad b, quod nec contineatur totaliter sub a, neque universaliter insit b. Puta si accipiamus, perfectum vel ens in actu, et procedamus sic: omne perfectum est substantia; omnis quantitas est perfecta; ergo etc.. Manifestum est quod utraque est falsa, sed non totaliter. Sunt enim contradictoriae earum verae, scilicet, quoddam perfectum non est substantia, et, quaedam quantitas non est perfecta.
Contrariae autem sunt falsae, scilicet, nullum perfectum est substantia, et nulla quantitas est perfecta.
Quod autem c non universaliter insit b (idest, quod ista non sit vera: omnis quantitas est perfecta, quae erat minor; ut, omne b est c) probat per hoc, quod b non potest contineri sub aliquo toto, quod de eo universaliter praedicetur.
Et hoc ideo, quia haec propositio: nullum b est a, dicebatur esse immediata, quod est a non inesse b primo. Dictum est autem supra illas negativas esse immediatas, quarum neuter terminorum est sub aliquo toto.
Sed videtur haec probatio non esse sufficiens, quia de eo etiam quod non est sub aliquo toto, sicut species sub genere, potest aliquid universaliter praedicari. Non enim solum genus aut differentia universaliter praedicatur, sed etiam proprium.
Sed dicendum est quod licet praedicta probatio non sit efficax, communiter loquendo, est tamen efficax in proposito. Quia, sicut in I topicorum dicitur, paralogismus disciplinae, de quo hic loquitur, procedit ex convenientibus disciplinae.
Unde intendit uti talibus mediis, qualibus utitur demonstrator. Demonstrationis autem medium est definitio, ut supra dictum est. Unde et syllogismus, de quo hic loquitur, intendit uti definitione pro medio. Definitio autem continet genus et differentiam. Unde oportet id quod universaliter praedicatur in hoc syllogismo, continere id, in quo est subiectum, sicut in toto.
Quod autem a non universaliter insit ipsi c (idest, quod ista non sit universaliter vera: omne perfectum est substantia, quae erat maior, ut, omne c est a), probat per hoc, quod non est necesse de quocunque universali, quod insit universaliter omnibus quae sunt: quia nullum praedicamentum praedicatur de his, quae continentur sub alio praedicamento; neque etiam universaliter praedicatur de his quae communiter consequuntur ens, quae sunt actus et potentia, perfectum et imperfectum, prius et posterius, et alia huiusmodi.
Deinde cum dicit: sed alteram contingit etc., ostendit quomodo praedictus syllogismus procedat ex altera vera, et altera falsa. Et dicit quod in praedicto syllogismo contingit accipere alteram veram, scilicet maiorem, quae est a.c, altera existente falsa, scilicet minore, quae est b.c.
Et quod propositio minor, quae est b.c, semper sit falsa probat, sicut et supra, per hoc quod b in nullo est, sicut in toto. Sed quod haec propositio a.c possit esse vera, altera existente falsa, probat in terminis. Sit enim ita, quod a insit b et c individualiter, idest immediate, sicut genus proximis speciebus, ut color albedini et nigredini. Manifestum est enim secundum hoc, quod maior erit vera, scilicet, omne c est a, puta: omnis albedo est color; minor autem est falsa, scilicet, omnis nigredo est albedo; quia quando aliquid primo praedicatur de pluribus, neutrum istorum plurium de neutro praedicatur. Prima enim praedicatio generis est de oppositis speciebus.
Est autem circa hoc dubitatio: quia his terminis positis, non sequitur conclusio falsa, sed vera. Erit enim conclusio quod a insit b, cui suppositum est inesse individualiter. Sed dicendum quod hoc exemplum ponitur solum ad manifestandum quomodo possit esse maior vera et minor falsa. Sed hoc exemplum non habet locum in proposito, ubi quaeritur conclusio falsa. Et ideo philosophus subiungit: differt autem nihil, nec si non individualiter insit. Possumus enim accipere tales terminos, quod a non insit b individualiter, neque aliquo modo; immo potius ab eo individualiter removeatur. Nec est etiam necesse quod insit c individualiter, quia non est necessarium quod demonstrator utatur solum propositionibus immediatis; sed etiam his, quae per immediata fidem acceperunt. Accipere ergo possumus alios terminos, ad propositum pertinentes, ut si accipiamus pro medio substantiam intellectualem: omnis enim intelligentia est substantia; minor autem est falsa: omnis quantitas est intelligentia.
Unde sequitur conclusio falsa.
Deinde cum dicit: ipsius quidem igitur etc., respondet tacitae quaestioni. Posset enim aliquis ab eo requirere quod ostenderet diversitatem huius syllogismi in aliis figuris. Sed ipse respondet quod deceptio, quae est ipsius esse, idest per quam aliquis existimat propositionem affirmativam falsam, potest fieri solum per primam figuram: quia in alia figura, scilicet in secunda, non potest fieri syllogismus affirmativus. Tertia autem figura non pertinet ad propositum, quia in ea non potest concludi universalis, quae principaliter intenditur in demonstratione, et in hoc syllogismo.