Sequitur de processu beati martini ad beatitudinem cum dicit: ascensiones in corde suo disposuit. Quicumque vult ire ad aliquem altum statum, oportet quod paullatim ascendat. Hoc considerans beatus martinus, quod de infimo statu miseriae debebat ascendere ad altum statum, beatitudinis paravit sibi ascensiones.
Possumus autem in beato martino considerare triplicem ascensionem. Prima est per regenerationis sacramentum, secunda est secundum statum, et tertia secundum meritum.
Primo, dico, beatus martinus paravit sibi ascensionem per regenerationis sacramentum; et quilibet, cui hoc beneficium confertur, scilicet, quod in christo regeneretur, non parvo gradu ascendit.
Apostolus: III, 27 omnes qui in christo baptizati estis, christum induistis.
Non parum est indui et conformari christo. De isto ascensu dicitur in canticis: IV, 2 dentes tui sicut greges tonsarum.
Pili sunt peccata: greges tonsi ascendentes de lavacro sunt qui per baptismum a peccato sunt mundati, et isti ascendunt: quod signatur per hoc quod christus baptizatus ascendit de aquis, Matth. III, 16. Beatus martinus multum cogitavit quomodo ad illud beneficium posset pervenire, et postea sollicite cogitavit se mundum a peccato custodire.
Secunda ascensio pertinet ad statum.
Unde in exodo: XXIV, 1 dixit dominus ad Moysen: ascende tu et seniores septuaginta domus Israel in montem. Dixit dominus quod alii remanerent, et quod solus Moyses ascenderet: populus non ascendit, quia non pertingit ad altitudinis statum. Seniores aliquantulum ascenderunt, sed solus Moyses in montem ascendit. Diversi sunt status, secundum hoc dico, si consideremus ascensionem beati martini secundum statum, tripliciter ascendit. Primo de statu militari in clericalem, secundo a statu clericali in regularem, et tertio a statu regulari in pontificalem. Primo dico beatus martinus secundum statum ascendit de statu militari ad clericalem, quia altior est militia clericalis quam saecularis; quia milites saeculares habent bella contra hostes carnales, nos autem contra hostes spirituales bella domini gerimus. Unde apostolus: II Cor. X, 4 arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia posita a deo ad destructionem errorum, vitiorum, et peccatorum. De ista ascensione dicit Isaias: II, 3. Venite ascendamus ad montem domini, et ad domum dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Status clericalis est mons quidam. Debemus ad domum domini ascendere et ibi servire et ecclesiasticis dogmatibus erudiri. Unde dicit: docebit nos viam suam, et contrariam viam non debemus admittere. Apostolus Ephes. V, 3: nec nominetur in vobis, et in via domini debemus etiam ambulare.
Qui in montem domini ascendit, in sortem domini est electus. Ascendit igitur beatus martinus, quia eruditus fuit a beato Hilario, et factus est ab eo clericus.
Secundo ascendit beatus martinus de statu clericali ad statum regularem, quia fuit monachus in Italia. Qui in agone contendit ab omnibus se abstinet; quanto magis abstinet se homo ab illis quae negotium suum impediunt? tanto pugna sua est magis legitima. Saeculares habent temporalia, sed religiosi non habent ea, ne ipsos impediant. De isto ascensu dicitur in Genesi XXXV, 3: ascendamus in bethel et habitemus ibi. Jungit: commorantes, nullo modo extra progredientes.
Debent religiosi morari in religione, et non exire, nisi pro eis quae pertinent ad salutem animarum.
Tertio ascendit beatus martinus de statu regulari ad statum pontificalem: rectus est iste ascensus. Ad quid ascendit? certe ad ministerium altaris et ad sacramenta ecclesiastica ministranda. De isto ascensu dicitur in ecclesiastico L, 12: in ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum. Numquid sic magnificavit dominus beatum martinum? certe sic, quando globus igneus apparuit super ipsum cum offerret sacramentum altaris.
Item ascendit ad salutem populorum.
Unde in Prov. XXVIII, 42: in exultatione justorum, multa gloria: cum impii regnaverint, ruinae hominum. Unus episcopus malus certo est ruinae in multis.
Dicitur in Abdia: 27 ascendentes salvatores in montem, idest praelati debent ascendere per salutem animarum. Sed conqueritur dominus de malis in exechiele, dicens: XIII, 2 non ascendistis ex adverso, nec apposuistis vos in murum pro domo domini idest, contra haereticos, et malos quoscumque. Ascendit igitur beatus martinus tripliciter secundum statum.
Sed nihil valeret ascendere secundum statum, nisi homo ascendat secundum meritum; ideo ascendit beatus martinus tertio secundum meritum. Unde dicit symmachus Papa: vilissimus reputandus est, nisi praecellat scientia et sanctitate, qui est dignitate praestantior. Parum est esse clericum, si non praecellat virtute laicum. Similiter parum est esse monachum vel pontificem, nisi praecellat alios vitae sanctitate. Unde requiritur, ut qui ascendit secundum statum, quod ascendat etiam in merito. De isto ascensu dicitur in canticis: III, 6 quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? quae ascendit sicut virgula fumi, non fumi horrendi, sed fumi odoriferi. Sed unde procedit iste fumus? certe ex aromatibus myrrhae, idest mortificationis carnis, et thuris, idest devotionis, et universi pulveris pigmentarii, idest omnium virtutum.
In quolibet statu debet homo studere proficere. Consideremus quomodo studuit proficere beatus martinus in quolibet statu. In statu militari studuit proficere in misericordia et pietate. Et rationabiliter, quia milites sunt rapaces.
Unde voluit se immunem ostendere ab illo crimine in statu militari, et ideo studuit in misericordia et pietate. Unde dicitur militibus Luc. III, 4 neminem concutiatis nulli calumniam faciatis. Item in statu clericali studuit obedientiae. Obedientissimus fuit: ad nutum beati Hilarii omnia disposuit. Unde convenit illi quod dicitur in ecclesiastico III, 1. Filii sapientiae, ecclesia justorum.
Item in religione praevaluit in paupertate et austeritate.
Item in statu pontificali praevaluit humilitate, unde eamdem humilitatem servavit in statu pontificali quam ante servaverat, juxta illud ecclesiastici III, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus.
Eccl. XXXII, 1 rectorem te posuerunt noli extolli; sed esto in illis sicut unus ex illis. Videte quomodo ascendit beatus martinus. Dico quod ascendit prudenter, humiliter et ferventer.
Primo dico ascendit prudenter de statu militari in clericalem; quia cum dispositione initur bellum, et ipse bene disposuit istum ascensum. Placuit ei tamen non in altum ascendere, quia cum vellet eum beatus Hilarius promovere in diaconum, noluit, sed remansit acolytus.
Item de statu clericali ascendit in regularem, et istum ascensum bene disposuit in corde suo; sed ascensum de statu regulari in pontificalem non disposuit in corde suo, quia, ipso renitente, promotus est in pontificem. Hoc dico pro tanto, quia status pontificalis, licet sit magnus, non tamen est ambiendus.
Si aliquis diceret: volo studere, ut possim postea bene ecclesiam regere, non bene diceret. Unde Augustinus de Civit. Dei, Lib. XIX, c. XIX: locus superior, sine quo populus regi non potest, etsi administretur ut decet, indecenter tamen appetitur. Sequitur: quam sarcinam et si nullus imponat percipiendae et inspiciendae veritati, vacandum est.
Item fecit beatus martinus ascensum istum humiliter. Unde dicit: in valle lacrymarum. Dicitur in evangelio luc.
XIV, 11: qui se humiliat exaltabitur.
Item fecit ascensum istum ferventer.
Unde dicit: lacrymarum. Ex magnitudine desiderii studuit lacrymas proferre. Unde potuit dicere Ps. XLI, 2, 4: sicut cervus desiderat ad fontes aquarum etc.. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte etc.. Quia igitur beatus bene disposuit ascensum suum in processu beatitudinis, ideo pervenit ad terminum beatitudinis, qui est gloria aeterna, ad quam nos perducat qui cum patre et spiritu sancto etc..