QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum enuntiabile, quod semel est verum, semper sit verum.

Ad secundum sic proceditur: videtur quod non oportet, enuntiabile quod semel est verum, semper futurum esse verum.

Argumentum 1

Si enim hoc esset verum in aliis enuntiabilibus, pari ratione hoc esset verum in enuntiabilibus de futuro. Sed in istis hoc non est verum; quia ut philosophus dicit in II de gener.: futurus quis incedere, non incedet. Ergo non oportet, enuntiabile quod semel est verum, semper esse futurum verum.

Argumentum 2

Praeterea, si partes sunt eaedem, et totum est idem. Sed partes enuntiabilis sunt praedicatum et subiectum et compositio. Ergo idem est enuntiabile existente eodem praedicato et subiecto et compositione. Sed taliter existente eodem enuntiabili contingit quod sit quandoque verum et quandoque falsum; sicut hoc enuntiabile, socratem sedere, est verum eo sedente, et falsum eo non sedente, secundum illud philosophi in periher.: ex eo quod res est vel non est, oratio est vera vel falsa.

Ergo enuntiabile quod semel est verum, non propter hoc semper est verum.

Argumentum 3

Sed contra. Ista enuntiabilia, socratem currere, et socratem cucurrisse, et socratem fore cursurum, non differunt nisi secundum diversam consignificationem temporis. Sed diversa consignificatio non tollit identitatem nominis: idem enim nomen dicitur esse per omnes casus et in singulari et in plurali numero.

Ergo etiam praedicta tria enuntiabilia sunt idem enuntiabile. Sed si unum horum semel sit verum, semper oportet quod aliquod eorum sit verum: quia si semel est verum quod socrates currit, prius erat verum quod socrates curret, et postea erit verum quod socrates cucurrit. Ergo si enuntiabile aliquod semel est verum, semper erit verum.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod huius dubitationis vis in hoc consistit, ut sciatur utrum sit idem enuntiabile, quod est de praesenti, praeterito et futuro. Si enim hoc verum sit, consequens erit quod enuntiabile quod semel est verum, semper erit verum; licet forte hoc dubitationem aliquam habere possit circa enuntiabilia de futuro contingenti: sed hoc est altioris inquisitionis. Si vero sint diversa enuntiabilia de praesenti, praeterito et futuro (est autem idem enuntiabile quod est de praesenti, qualitercumque res habeat), manifestum est quod idem enuntiabile quandoque est verum, quandoque falsum: secundum quod philosophus dicit in periher., quod eadem oratio et opinio quandoque est vera, quandoque falsa.

Ad cuius evidentiam sciendum est quod secundum philosophum in I perihermeneias, tria quaedam per ordinem inveniuntur: nam voces sunt signa intellectuum, intellectus autem sunt rerum similitudines.

Manifestum est autem quod unitas vocis significativae vel diversitas non dependet ex unitate vel diversitate rei significatae; alioquin non esset aliquod nomen aequivocum: secundum hoc enim si sint diversae res, essent diversa nomina, et non idem nomen.

Dependet ergo unitas vel diversitas vocis significativae, sive complexae, sive incomplexae, ex unitate vel diversitate vocis vel intellectus; quorum unum, scilicet vox, est signum et non signatum tantum; intellectus autem signum et signatum, sicut et res.

Potest ergo nomen vel enuntiabile esse aliud et aliud, vel propter diversitatem vocis tantum, sicut est in synonymis, in quibus est diversa vox, sed idem significatum omnino; vel etiam cum diversitate vocis potest esse diversitas intellectuum, sive propter diversitatem rei intellectae, sive propter diversitatem modi intelligendi; et hoc contingit quandocumque est diversitas consignificationis; quae consequitur diversum modum intelligendi unam et eamdem rem; et praecipue hoc apparet in tempore, quod per se commiscetur operationi intellectus humani componentis et dividentis, ut dicitur in III de anima.

Et ideo dicendum est, quod non est idem enuntiabile socratem sedere, et socratem sedisse, vel sessurum esse; sed socratem sedere est idem enuntiabile, quia est eadem vox, et idem modus significandi. Et ideo patet quod idem enuntiabile potest quandoque esse verum, quandoque falsum.

Ad 1

Unde duo prima concedimus.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod diversitas consignificationis tollit nominis identitatem, in tantum quod obliqui, secundum philosophum, non sunt nomina; sunt tamen unum nomen non simpliciter, sed in quantum conveniunt in uno ordine declinationis.