COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 7.). Me autem odit mundus.
1. Notandum, quod mundus Christum ignoravit ut caecus - odivit ut invidus
occidit ut sacrilegus. Fuit caecus mundus in ignorando: Ioannis primo : " Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit ". Invidus in odiendo: Ioannis decimo quinto: " Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit ".
Sacrilegus in occidendo; Mattbaei vigesimo primo dicunt mundani: " Hic est heres: venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius ". Ideo "qui voluerit esse amicus huius sacculi inimicus Dei constituitur ", Iacobi quarto. " Nolite ergo diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt", primae Ioannis secando.
2. Mundus, inquit, me odit. Odivit eum sicut invidus, quia Christus magnus erat in mundo: odivit eum sicut aduersarius, quia Christus erat contrarius mundo: odivit eum sicut mali conscius, guia Christus erat alienus a mundo.
Christus ergo magnus reputabatur, et ideo odivit eum mundus ; Ioannis decimo quinto : "Si opera non fesissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Nunc autem viderunt et oderunt me et Patrem meum ".
Item, Christus fuit mundo contrarius, et ideo odivit eum mundus: unde hic: Me autem odit mundus.
Item, Christus fuit a mundo alienus, et ideo suspectus habebatur a mundo: propter quod odiebat eum mundus: Ioannis decimo quinto ?: " Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret "; nunc autem, " quia vero non estis de mundo, propterea odit vos mundus "; et de se ipso dicit: "Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit".