CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est sententia Aristotelis de comete.
Dico ergo quod stellae habentes comas, efficienter et secundum locum s rationis sunt prope aerem inflammatum ex vicinitate ignis qui continet materiam remote et ipsum cometen. aerem dico propinquum Igni, qui in se continet calorem ignis : quia quando in Ipso vapor siccus grossus Inflammatur, tunc continuatio fit cum lumine flammae cometae ab inferiori aere, ubi stat vapor ejusdem naturae : et ita diffuso illo quod continuatur ei, fit oblongum : et hic est cometes, sicut patet ex praedictis. Hunc autem modum sententiae Aristotelis quidam aliter exponunt : sed non facio vim in expositione Ipsorum, cum fere omnes Philosophi qui secuti sunt Aristotelem, conveniant in expositione nostra.