Et adiecit loqui ad Achaz. Hic ponitur liberationis signum: et primo datur optio ad signum eligendum; secundo confertur signum ad credendum: propter hoc dabit.
Circa primum tria ponuntur. Primo optio eligendi signum conceditur: et dixit dominus ad Achaz.
Quia prophetas contemnebat, ipse per se dixit.
Quia videtur durum quod tam potentes reges ita cito destruantur, pete tibi signum, ut credas, a domino deo tuo. Ex hoc videtur quod sit sermo prophetae; et dicendum, quod mos est Hebraici sermonis, ut utatur nominibus pro pronominibus.
Unde, a domino deo tuo, idest a me. Vel est verbum domini per inspirationem, et prophetae per denuntiationem. Infra 8: numquid non propheta a deo suo.
In profundum inferni, ut aperiatur terra, et infernus pateat, sicut in subversionem Dathan et Abiron: Num. 16. Vel per infernum inferiora elementa, sicut Moyses de terra locustas et cyniphes Exod. 9: sive in excelsum supra, sicut Josue in statione solis: 10: Judaei enim signa quaerunt: 1 Cor. 1. Secundo oblati refutatio: et dixit, non petam: vel quia in idolis confidebat, vel in rege Assyriorum, vel invidens dei gloriae, vel quia timebat offendere deum in angustia positus. Infra 26: domine in angustia requisierunt te. Unde dicit, non tentabo: innixus ei quod dicitur Deut. 6: non tentabis dominum deum tuum. Sed male intellexit, quia licebat ei auctoritate domini petere signum, sicut Gedeon in vellere; jud. 6. Tertio ponitur refutantis increpatio: et dixit, scilicet Isaias: ergo ex quo tam rebelles estis, audite ergo domus David, propter consensum in malitia, regis, vel quia David promissus christus datur signum Psal. 131: de fructu ventris tui ponam super sedem. Numquid parum vobis est, ad merendam divinam iram, esse molestos hominibus, quos spoliatis; vel prophetis, quibus non creditis; quia molesti estis, per rebellionem, deo meo, non vestro, cui non obedistis? jer. 23: ut quid vobis onus? projiciam quippe vos, dicit dominus. Propter hoc. Hic datur signum ad credendum: et primo confertur signum liberationis; secundo comminatur incredulis poenam destructionis, adducet dominus.
Hoc autem signum est de christi incarnatione.
Sed contra hoc objiciunt Judaei multipliciter.
Primo, quia dominus dabat signum illius liberationis, ad quam nihil consonat christi incarnatio.
Ad quod dicendum, quod incarnatio christi significat ipsam quia si per locum a majori: quia si deus dabit filium suum ad salutem totius mundi, multo magis potest salvare vos ab istis hostibus. Rom. 8: qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Vel quasi causa motiva: hoc enim quasi movit dominum, quod multa bona illi populo, quamvis injusto, concedantur, quia de illo providerat filium suum incarnandum.
Item objiciunt, quia signum sequens datur ad praesentes; sed incarnatio non fuit facta temporibus illorum; et sic videtur quod hoc nullum sit signum.
Ad quod dicendum, quod incarnatio, quamvis non fuerit facta praesentibus illis hominibus, fuit tamen manente domo David: unde dicit: audite domus David; non autem, audi Achaz.
Item objiciunt, quia signum debet praecedere signatum; sed incarnatio fuit diu post liberationem illam; ergo non fuit signum ejus.
Ad quod dicendum, quod signum quandoque sequitur signatum, sicut Deut. 18: hoc habebis signum: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit; hoc dominus non est locutus. Quandoque est simul. 2 Reg. 5: cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc inibis praelium. Quandoque praecedit, sicut jud. 7, de Gedeone, ubi datum est signum quod vincere debebat in his qui aquam manibus lambuerant. Et oportet de necessitate quod hoc signum sequatur, etiam secundum quod ipsi exponunt. Si enim praecedit, tunc puer parum fuit natus ante mortem Phacee, qui regnavit 20 annis, cujus 17 anno regnavit Achaz, qui regnavit 16 annis: ergo Achaz regnavit 13 annis post mortem ejus.
Et Osee regnavit 12 anno Achaz, cujus nono anno Samaria capta est, qui fuit 6 annus post mortem Achaz: ergo in captivitate Samariae ad minus habebat puer 19 annos: ergo falsum est quod infra dicitur, quod puer nesciebat vocare patrem et matrem.
Item objiciunt, quod in Hebraeo non est virgo, sed alma, quae apud eos significat juvenculam nubilem, sicut habetur Gen. 24, de Rebecca, ubi nos habemus, puella decora nimis, et ipsi habent, alma. Et si etiam habeatur bethula, quod apud eos significat virginem, non oportet quod manens virgo conciperet, quia poterat esse quod quae tunc erat virgo, postea ex semine viri corrupta concepisset.
Ad quod dicendum, quod nullum signum esset, si juvencula conciperet, et etiam virgo corrupta.
Dominus autem aliquod magnum voluit significare, cum dixit; in profundum inferni, sive in excelsum supra. Ideo autem apud nos ponitur magis alma quam juvencula, quia alma significat virginem, secundum nominis originem, et adhuc plus, custoditam, de qua non possit esse mali suspicio.
Sed bethula significat secundum usum loquendi posteriorem. Exponunt autem Iudaei dupliciter. Quidam de ezechia, quidam de filio Isaiae, quem fingunt esse Manuel vocatum. Sed quod primum non possit stare, sic ostenditur, quia ezechias erat 25 annorum, quando coepit regnare, 2 Reg. 18, et Achaz regnavit 16 annis, 4, Reg. 16; ergo ezechias erat 10 annorum, quando pater suus incepit regnare; et sic non promittitur hic nasciturus.
Praeterea. Quomodo nescisset vocare patrem et matrem, cum sexto anno regni ejus capta fuerit Samaria? item quod secundum non possit stare, ostenditur, quia hoc nullum signum fuisset.
Et praeterea filius Isaiae non fuit dominus Judaeae, cum tamen dicatur infra 8, terra Judaea esse emmanuel possessive. Et ideo oportet quod intelligatur de filio dei.
Secundum hoc ergo tria facit. Primo promittit signum: propter hoc, quia vos non vultis petere, ipse dabit signum vobis, vestrae liberationis. Hoc etiam signum datum est pastoribus Luc. 2: et hoc vobis signum. Invenietis infantem pannis involutum, etc.. Secundo ponitur ipsum signum, ecce virgo: et primo ponitur miraculosa conceptio: ecce virgo, manens virgo, concipiet in partu pariet filium. Secundo mirabilis generati vocatio: et primo quantum ad divinitatem: vocabit, scilicet virgo, vel vocabis tu, Juda, in periculis, nomen ejus emmanuel, quod est interpretatum nobiscum deus. Matth. 1: vocabis nomen ejus emmanuel. Et hoc totum nullum simile habet in aliis, quia novum est. Jer. 31: creavit dominus novum super terram: mulier circumdabit virum; idest perfectum hominem in ipsa conceptione, quamvis non secundum quantitatem perfectam, sicut dicit Augustinus super illud joan. 2: quadraginta et sex annis aedificatum est etc.. Et ideo est super hominem, quia nihil novum sub sole, Eccle. 1. Unde concordantia alia non potest haberi de ipsa prophetia nisi ipsa historia. Luc. 1: ecce concipies, et paries filium: significatum Ezech. 44: porta haec clausa erit, et non aperietur; et vir non transibit per eam, quoniam dominus deus Israel ingressus est per eam. Secundo quantum ad humanitatem: butyrum et mel comedet: ad litteram, cibos viriles, quia ab infantia ad modum aliorum se habuit. Sap. 7: et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. Vel a parte ad totum, secundum regulam quartam tyconii. Per hos enim omnes humanos cibos intelligit. Ut sciat. Ut consecutivum est, quia talibus vescens adhuc puer sciat reprobare malum, sine experimento, et eligere bonum, sine consilio, perfectam habens omnium scientiam. Hoc promiserat diabolus, sed non solvit, Gen. 3: sed deus gratis dedit. Sap. 7: ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum.
Vel ut est causale: ut sciat, idest ut ostendat se scire, quia per cibos perductus est ad perfectam aetatis quantitatem, in qua ostendit se scire, Augustinus: per butyrum humanitatem, quod de terrae nutrimento venit; per mel divinitatem, quod de rore caeli colligitur. (super illud Cant. 4: mel et lac)p habuit tamen naturam sine corruptione, sicut butyrum sine caseo; et portavit consolationem sine judicio, quasi mel sine aculeo. Bernardus: elegit puer noster noviter concipi, quia naturam nostrae carnis accepit sine corruptione. Similiter apis mel nobis attulit, non miscens aculeum. Non enim venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: joan. 3. Et sic est etiam causale. Et hoc est signum de deorsum ex parte virginis parientis, et desursum ex parte dei nascentis. Ps. 84: dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Tertio ponitur signi adaptatio: quia antequam sciat, idest antequam nascendo scientiam creatam assumat. Terra, Samariae et syriae: 4 Reg. 16 et 17: adducet dominus.
Hic ponit comminationem contra non credentes signum: et primo ostendit poenae gravitatem; secundo poenae ordinem, et erit in die illa; in tertia poenae effectum, et erit in die illa, nutriet homo.
Ostendit autem gravitatem ex praecipientis auctoritate: adducet dominus, qui potens est. Exod. 15: dominus omnipotens nomen ejus. Ex poenae universalitate: super te, per teglathphalasar, et super populum tuum, et super domum patris tui, quantum ad posteros tuos, per filios tyrannos; ex praecedentium comparatione.
Dies, tam mali; et dicuntur mali propter culpam.
Matth. 6: sufficit diei malitia sua. Eph. 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Propter poenam: qui non venerunt a diebus separationis: 3 Reg. 12: exequentis potestatem: cum rege Assyriorum, Nabuchodonosor, quia regnum chaldaeorum et Assyriorum sub ipso unum fuit, et a principio unum fuerat.
Assyrii enim de chaldaeis egressi sunt: Gen. 10.
Jer. 25: Nabuchodonosor servum meum. Et erit. Hic ponit poenae modum et ordinem: et ponit tria. Primo hostium convocationem.
Sibilabit, idest inspirabit, muscae, idest regi Aegypti, qui occidit josiam: 4 Reg. 23: et comparatur muscae propter immunditiam idolorum, et luxuriae, quae viget in Aegypto; in extremo fluminum, quia etiam de ultimis partibus Aegypti venerunt, et api, scilicet chaldaeis et Assyriis, quia ab anteriori habebant mel defensionis, et a posteriori aculeum persecutionis. Supra 5: sibilabit ad eum de finibus terrae. Secundo hostium multitudinem: et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium: quia in vallibus consueverunt currere aquae, propter commodum aquarum, in cavernis, propter munitionem, in frutectis, propter ligna, in universis foraminibus, propter loca domorum. Infra 8: et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae. Tertio captivationem: in die illa radet dominus in novacula, idest per regem, in his, idest per hos, scilicet Assyrios. Novacula acuta, de qua Ezech. 5: sume tibi gladium acutum radentem pilos, et assumens eum educes per caput tuum. Caput regem, pedes artifices, barbam milites qui sunt ad ornatum regis: 4 reg.
Ult. Supra 3. Omnem virum bellatorem, judicem et prophetam. Vel loquitur contra Aegyptios, qui erant adjutores. In his, idest Aegyptiis, conducta.
Ezech. 29: et diripiet spolia ejus, et erit merces exercitui ejus, et operi pro quo servivit adversus eam. Et erit in die illa, nutriet.
Hic ponit poenae effectum, vel signum destructionis. Primo in animalium paucitate: duas oves vaccam, quae erit propter pauca animalia.
Supra 5: et deserta in ubertatem versa advenae comedent. Secundo ex victualium parcitate: butyrum et mel, propter inopiam panis. Thren. 4: qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis. Tertio ex paucitate hominum. Primo in vilitate possessionum: in quo fuerint mille vites. Jer. 32: eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus chaldaeorum.
Prov. 24: per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae. In multitudine latronum: cum sagittis et arcu, scilicet cum fugietis, ingredientur. Infra 24: formido, et fovea, et laqueus super te, et super habitatores terrae, quarto in pavore hostium, quia colent montes, et dimittent plana: et omnes montes. Jer. 49: et omnes civitates ejus erunt in solitudines. Et infra 49: et apprehendere niteris altitudinem collis.
Notandum super illo verbo, vocabitur nomen ejus emmanuel, idest nobiscum deus, quod christus est nobiscum multipliciter. Primo tamquam frater, per naturae consortium. Cant. 8: quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te? secundo tamquam sponsus, per amoris vinculum. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Tertio tamquam pastor, per internae consolationis solatium. Apoc. 3: ecce ego sto ad Ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo. Quarto tamquam salvator, per defensionis auxilium. Jer. 30: tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait dominus, neque paveas Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua. Quinto tamquam ductor, per operis exemplum. Exod. 32: dominus solus dux ejus fuit.
Notandum super illo verbo, ecce virgo, quod dicitur, ecce propter eminentiam singularem: primo quia supra mulieres propter virginitatem: unde dicit, ecce virgo. Secundo supra virgines propter fecunditatem: unde dicit, concipiet. Tertio supra Angelos omnes propter fructus dignitatem: unde dicit: pariet filium. Hebr. 2: nunquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.