CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quare dicuntur quinque cometae esse et non plures.
Quaeret autem aliquis secundum istam expositionem sententiae Aristotelis, quare quinque dicantur esse tantum cometae ? Si enim numerus non accipiatur ex parte planetarum, videbitur quod non sit nisi differentia materialis : differentiae autem materiales infinitae sunt : et sic non debent poni in quinario numero. Adhuc quod istae stellae dicuntur esse stellae secundae a Philosophis : ergo necesse est quod aliquae stellae sint primae quae sunt causae istarum : constat autem quod illae non sunt stellae fixae : videtur ergo quod sunt planetae. Non autem duo sunt luminaria : videtur quod sint quinque stellae erraticae : sed secundum hoc non debent esse nisi in zodiaco, vel valde prope, cum supra habitum sit quod in omni parte coeli videntur. Ad hoc autem sine praejudicio puto esse dicendum., quod in veritate secundum Astronomicas qui judicia ponunt in eis, non sumuntur quinque cometes penes quinque erraticas, sicut infra dicemus : sed quinque sumuntur aut penes quinque differentias vaporis materialis, aut penes quinque formas stellarum habentium comas. Differentiae autem vaporum sunt, quod vapor omnis cometae, licet sit in genere grossus sibi cohaerens, tamen secundum exigentiam materiae potest esse grossus aut subtilis aut medius per aequidistantiam inter grossum et subtilem : in quocumque autem est medium per aequidistantiam, in eo est medium quod est vicinus extremo : et sic erunt tria media, scilicet aequidistans, et inter aequidistans et subtile, et inter aequidistans et grossum. Nec potest esse major vaporis diversitas in genere, et ideo cometae per numerum sunt quinque. Sunt etiam per figuram quinque : aut enim circumstat in rotundis in circuitu, aut propter levitatem super cometem, aut dirigitur inferius, aut stat a latere : tunc constat ab utroque latere, aut ab altero : et sic sunt iterum quinque. Licet autem prima differentia sit materialis, cum ipsa causet differentiam formae: quia aliter figuratur vapor subtilis et aliter vapor grossus. Quod autem dicuntur secundae stellae, est ex hoc quod significant in diversis locis fortitudinem planetarum, sicut jam dicemus : non tamen propter hoc numerantur penes planetas. Licet autem differentia vaporis penes grossum et sub-
tile sit differentia materialis, non tamen est pure materialis, sed potius ad formam ordinata : quia per calidum intrinsecum et extrinsecum induit talis materia talem formalitatem.: et talis consideratio diversitatis est consideratio, quae proprie convenit physico.