Postquam philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo, ostendens ex quibus et qualibus procedat, et in qua figura demonstrationes fieri possunt; hic inquirit utrum demonstrationes possint in infinitum procedere. Et primo, movet quaestionem; secundo, determinat eam; ibi: quod quidem igitur non contingit media etc.. Circa primum duo facit: primo, praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad intellectum quaestionis; secundo, movet quaestionem; ibi: sit igitur c huiusmodi etc.. Circa primum duo facit: primo, praemittit de forma syllogistica, quam oportet in demonstrationibus observare; secundo, resumit qualis debeat esse demonstrationis materia; ibi: manifestum igitur est quod principia etc..
Circa primum tria tangit. Quorum primum est commune omni syllogismo, scilicet quod omnis syllogismus est per tres terminos; ut manifestum est in libro priorum. Secundum autem pertinet ad syllogismum affirmativum; cuius forma est talis quod concludit a esse in c propter id, quod a est in b, et b est in c; et haec est forma syllogistica in prima figura, in qua sola potest concludi affirmativa universalis, quae maxime quaeritur in demonstrationibus. Tertium est quod pertinet ad syllogismum negativum, qui de necessitate unam propositionem habet affirmativam, aliam autem negativam; differenter tamen in prima figura et in secunda, ut patet per ea, quae in libro priorum ostensa sunt.
Deinde cum dicit: manifestum igitur est etc., resumit quae sit materia demonstrationum. Et circa hoc tria facit: primo enim proponit demonstrationis materiam; secundo, ostendit differentiam huius materiae ad materiam syllogismi dialectici; ibi: secundum quidem igitur opinationem etc.; tertio, differentiam positam manifestat; ibi: habet autem sic se etc.. Dicit ergo primo quod, cum syllogismus habeat tres terminos, ex quibus formantur duae propositiones concludentes tertiam, manifestum est quod hae propositiones, ex quibus proceditur in syllogismo demonstrativo secundum formam praedictam, sunt principia et suppositiones, de quibus in praecedentibus dictum est. Qui enim accipit huiusmodi principia, sic demonstrat per ea, sicut expositum est in forma syllogistica, ut scilicet quia a sit in c probatur per b; et si propositio a.b sit iterum mediata, quod a sit in b demonstratur per aliud medium. Et simile est si propositio minor, scilicet b.c, sit mediata.
Deinde cum dicit: secundum quidem igitur etc., ostendit quantum ad praedicta differentiam inter syllogismum demonstrativum et syllogismum dialecticum. Quia enim syllogismus dialecticus ad hoc tendit, ut opinionem faciat, hoc solum est de intentione dialectici, ut procedat ex his, quae sunt maxime opinabilia, et haec sunt ea, quae videntur vel pluribus, vel maxime sapientibus. Et ideo si dialectico in syllogizando occurrat aliqua propositio, quae secundum rei veritatem habeat medium, per quod possit probari, sed tamen non videatur habere medium, sed propter sui probabilitatem videatur esse per se nota; hoc sufficit dialectico, nec inquirit aliud medium, licet propositio sit mediata, et, ex ea syllogizans, sufficienter perficit dialecticum syllogismum.
Sed syllogismus demonstrativus ordinatur ad scientiam veritatis; et ideo ad demonstratorem pertinet, ut procedat ex his, quae sunt secundum rei veritatem immediata. Et si occurrat ei mediata propositio, necesse est quod probet eam per medium proprium, quousque deveniat ad immediata, nec est contentus probabilitate propositionis.
Deinde cum dicit: habet autem se sic etc., manifestat quod dixerat, dicens quod hoc, quod dictum est, quod demonstrator ad veritatem ex his quae sunt procedit, sic se habet ut dicetur.
Invenitur enim aliquid, quod de alio praedicatur, non secundum accidens, et hoc exponit per affirmativam, ostendens quid praedicetur secundum accidens. Dupliciter enim aliquid praedicatur secundum accidens: uno modo, quando subiectum praedicatur de accidente, puta cum dicimus, album est homo; alio modo dissimiliter, quando accidens praedicatur de subiecto, sicut cum dicitur, homo est albus. Et differt hic modus a primo, quoniam hic, quando accidens praedicatur de subiecto, dicitur, homo est albus, non quia aliquid alterum sit album, sed quia ipse homo est albus: et tamen est propositio per accidens, quia album non convenit homini secundum propriam rationem. Non enim ponitur in definitione eius, neque e converso. Sed quando dicitur, album est homo, hoc non dicitur, quia esse hominem insit albo, sed quia esse hominem inest subiecto albi, cui scilicet accidit esse album. Unde hic modus est magis remotus a praedicatione per se, quam primus. Sunt autem quaedam, quae neutro istorum modorum per accidens praedicantur; et ista dicuntur per se. Et talia sunt, ex quibus demonstrator procedit. Sed hoc dialecticus non requirit, et ideo quaestio, quae infra proponitur de huiusmodi quae per se praedicantur, non habet locum in syllogismis dialecticis, sed solum in syllogismo demonstrativo.
Deinde cum dicit: sit igitur c huiusmodi etc., movet quaestiones intentas. Et circa hoc duo facit: primo, movet quaestiones in quibus locum habent; secundo, ostendit in quibus locum non habent; ibi: sed in convertentibus etc.. Circa primum duo facit: primo, movet quaestiones in demonstrationibus affirmativis; secundo, ostendit quod hae quaestiones similiter locum habent in demonstrationibus negativis; ibi: similiter autem dico et in privativis etc.. Circa primum duo facit: primo, movet quaestiones; secundo, ostendit ad quid huiusmodi quaestiones pertineant; ibi: est autem hoc intendere etc..
Circa primum movet tres quaestiones secundum tres terminos syllogismi. Et primo, movet quaestionem ex parte maioris extremitatis, utrum sit abire in infinitum ascendendo. Et in hac quaestione supponitur ultimum subiectum, quod non praedicatur de alio, et alia praedicantur de ipso. Sit ergo hoc c, et in c primo et immediate sit b, et in b sit e quasi de eo universaliter praedicatum, et iterum f sit in e similiter de eo universaliter praedicatum. Est ergo quaestio: utrum iste ascensus alicubi stet, ita scilicet quod sit devenire ad aliquid quod praedicetur de aliis universaliter, et nihil aliud praedicetur de ipso; aut hoc non sit necesse, sed contingat ascendere in infinitum?
Secundo, ibi: et iterum si de a quidem etc., movet quaestionem ex parte minoris termini, utrum scilicet sit ire in infinitum descendendo.
Et in hac quaestione supponitur esse aliquod primum praedicatum universale, quod de aliis praedicetur, et nihil sit universalius eo, quod praedicetur de ipso. Sit ergo a tale, quod nihil de eo praedicetur sicut totum universale de parte, a vero praedicetur de c primo et immediate, et c de I, et I de b. Est ergo quaestio: utrum necesse sit hic descendendo stare, aut contingat in infinitum ire?
Et ostendit consequenter differentiam harum duarum quaestionum, quia in prima quaestione quaerebatur: si aliquis incipiat a particularissimo subiecto, quod nulli inest per modum quo totum universale inest parti, sed alia insunt ei, utrum contingat procedere in infinitum ascendendo? secunda vero quaestio est: si aliquis incipiat ab universalissimo praedicato, quod praedicatur de aliis sicut totum universale de parte, et nihil hoc modo praedicatur de illo, utrum contingat descendendo procedere in infinitum?
Tertio, ibi: amplius media etc., movet tertiam quaestionem ex parte medii termini. Et in hac quaestione supponuntur duo extrema determinata, scilicet universalissimum praedicatum, et particularissimum subiectum; et quaeritur cum hoc, utrum possint esse infinita media: puta, si a sit universalissimum praedicatum, et c sit particularissimum subiectum, et inter a et c sit medium b, et inter a et b iterum sit aliud, et similiter inter b et c, et horum etiam mediorum sint alia media, inter ipsa scilicet et extrema, tam ascendendo quam descendendo. Est ergo quaestio: utrum hoc possit procedere in infinitum, aut hoc sit impossibile?
Deinde cum dicit: est autem hoc intendere etc., ostendit ad quid tendant huiusmodi quaestiones; in quo declaratur quod huiusmodi quaestiones pertinent ad materiam, de qua nunc agitur, scilicet ad demonstrationes. Dicit ergo quod intendere inquisitioni veritatis in istis quaestionibus idem est ac si quaeratur, utrum demonstrationes procedant in infinitum, vel ascendendo vel descendendo. Ascendendo quidem, ita quod quaelibet propositio, ex qua demonstratio procedit, sit demonstrabilis per aliam priorem demonstrationem; et hoc est quod subiungit, et si est demonstratio omnis, idest cuiuslibet propositionis. Quod quidam existimantes, circa principia erraverunt, ut dicitur in IV metaphysicae. Descendendo autem, si ex qualibet propositione demonstrata contingat iterum ad aliam demonstrationem posteriorem procedere. Et hoc est unum membrum dubitationis, si demonstrationes in infinitum procedunt, vel descendendo vel ascendendo. Aliud autem membrum dubitationis est, si demonstrationes ad invicem terminantur, ita scilicet quod una demonstratio confirmetur per aliam ascendendo, et ex una demonstratione procedat alia descendendo, et hoc usque ad aliquem terminum.
Deinde cum dicit: similiter autem dico etc., ostendit quod praedictae dubitationes habent locum etiam in demonstrationibus negativis, quia demonstratio negativa oportet quod utatur propositione affirmativa, in qua subiectum conclusionis contineatur sub medio, a quo praedicatum conclusionis removeatur. Secundum ergo quod est ascensus et descensus in affirmativis, oportet quod sit ascensus et descensus in negativis syllogismis, et propositionibus; ut puta si conclusio demonstrativi syllogismi sit, nullum c est a, et accipiatur sicut medium b, a quo a removeatur.
Est ergo primo considerandum utrum a removeatur a b primo, sive immediate, aut sit aliquod medium accipere, a quo primo removeatur a quam a b, puta si prius removeatur ab I, quod oportet universaliter praedicari de b; et iterum erit considerandum utrum a removeatur ab aliquo per prius quam ab I, scilicet a t, quod praedicatur universaliter de I. Ita ergo et in his potest procedi in infinitum in removendo, ut semper sit aliquid accipere, a quo per prius removeatur, vel oportet alicubi stare.
Deinde cum dicit: sed in convertibilibus etc., ostendit in quibus praedictae quaestiones locum non habeant. Quia in his, quae aequaliter de se invicem praedicantur et convertuntur ad invicem, non est accipere aliquod prius et posterius secundum illum modum, quo prius est, a quo non convertitur consequentia essendi, prout universalia sunt priora; quia sive praedicata sint infinita, ita scilicet quod procedatur in infinitum in praedicando, sive sint infinita ex utraque parte, idest tam ex parte praedicati quam ex parte subiecti, omnia huiusmodi infinita similiter se habebunt ad omnia; quia quodlibet eorum poterit praedicari de quolibet, et subiici cuilibet convertibilium. Nisi solum quod potest esse talis differentia, quod unum eorum praedicatur ut accidens, et aliud praedicatur sicut praedicamentum, idest sicut substantiale praedicatum. Et haec est differentia proprii et definitionis, quorum utrumque est convertibile; et tamen definitio est praedicatum essentiale, et propter hoc est prius naturaliter proprio, quod est praedicatum accidentale. Et inde est quod in demonstrationibus utimur definitione quasi medio ad demonstrandum propriam passionem de subiecto.