COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 10.). Mulier, ubi sunt qui te accipiebant?
1. Mirabilis est prorsus misericordia Salvatoris in absolutione huius adulterae, quia primo repellit accusationem: quod ostendit hic se fecisse, cum dicit: Ubi sunt qui te accusabant?
Secundo, suspendit condemnationem, cum dicit : Nec ego te condemnabo.
Tertio, tribuit remissionem, cum dicit: Vade, quasi libera et absoluta.
Quarto, adiungit instructionem, cum dicit: Noli peccare.
2. Ostendens ergo adulteram ab accusatione liberatam, ait: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? In quibus verbis duo tangit: praesentem accusatorum dispersionem, cum eos quasi non existentes requirit : Ubi sunt ?
Secundo, praeteritam eorundem accusationem, cum dicit: Qui te accusabant.
Ad intelligendum autem, qualiter Christus liberat animam ab accusatoribus suis, notandum, quod animam spiritualiter adulterantem quatuor accusant: accusat conscientia, accusat fama, accusat lex divina, accusat diabolica malitia. - Accusat conseientia: ad Romanos secundo : " Testimonium illis reddente conscientia, et inter se invicem cogitationum accusantibus aut defendentibus" etc.: iudicabuntur, supple.
Accusat fama: quocontra de Samuele dicitur Ecclesiastici quadragesimo sexto : " Non accusavit illum homo ": primae ad Timotheum quinto: " Adversum presbyterum noli accusationem accipere nisi sub duobus aut tribus testibus ".
Accusat lex divina: Ioannis quinto : " Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis".
Accusat diabolica malitia. Diabolus ipse est, qui " accusat fratres die ac nocte ", Apocalypsis duodecimo.
3. Ab istis accusationibus liberat Christi misericordia. Ab accusatione conscientiae liberat culpam dimittendo. Dimissa enim culpa, non habet de quo clamet conscientia: sicut liberavit publicanum, Lucae decimo octavo , qui coram Domino accusavit se prius, secundum illud Proverbiorum decimo octavo: " Iustus in principio accusator est sui "; et sequitur, quia (descendit iustificatus in domum suam ". -Ab accusatione famae liberat infamatores humiliando, quemadmodum, Ioannis octavo , humiliavit infamatores adulterae dicens: "Qui sine peccato est mittat in eam lapidem "; Lucae septimo, infamatorem Magdalenae: propter quod dicitur ad Romanos octavo: "Quis accusabit adversus electos Dei? Si Deus pro nobis, quis contra nos" ? - Ab accusatione legis divinae liberat causam in forum misericordiae deducendo. Accusat enim lex divina secundum forum iustitiae, sed cessat rigor iustitiae, cum Deus absolvit in foro misericordiae. Sic liberavit adulteram istam, quam ludaei accusabant secundum .Legem dicentes : " Moyses praecepit cuiusmodi lapidare v. Christus autem, convictis accusatoribus, deduxit causam in forum misericordiae dicens: Nec ego te condemnabo. - Ab accusatione diabolicae malitiae liberat diabolum prosternendo. Diabolus enim ex malignitate accusat, et ideo est magis prosternendus quam audiendus: unde Apocalypsis duodecimo laudatur Dominus, " quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos ante conspectum Dei die ac nocte ".
(Vers. 12.). Ego sum lux mundi.
Require supra capitulo primo de luce, Christo.