Postquam philosophus movit quaestiones, hic incipit eas determinare; et dividitur in duas partes. In prima parte, ostendit quod quarumdam dubitationum solutio reducitur ad solutionem aliarum.
In secunda, solvit dubitationem quantum ad illa, in quibus per se et principaliter difficultas consistit; ibi: quod autem in illis, si logice etc..
Circa primum duo facit: primo enim ostendit quod dubitatio, quae potest esse circa media, reducitur ad dubitationem, quae movetur de extremis, et, ea soluta, solvitur; secundo, ostendit quod dubitatio, quae est circa negativas demonstrationes, reducitur ad dubitationem, quae est de affirmativis; ibi: manifestum est autem in privativis etc..
Circa primum tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: si enim a praedicante etc.; tertio, excludit quamdam obviationem; ibi: nec si aliquis dicat etc..
Dicit ergo primo quod manifestum est, si quis rationem sequentem consideret, quod non contingit esse media infinita, si praedicationes tam in sursum quam in deorsum stent in aliquibus terminis, scilicet in summo praedicato et in infimo subiecto. Et exponit quid sit procedere praedicationes sursum, et deorsum; et dicit quod sursum ascenditur, quando proceditur ad magis universale, de cuius ratione est quod praedicetur: deorsum autem proceditur, quando itur ad magis particulare, de cuius ratione est quod subiiciatur.
Deinde cum dicit: si enim a praedicante etc., ostendit propositum per hunc modum. Sit ita quod a sit summum praedicatum, et c sit infimum subiectum, et sint infinita media, quorum quodlibet vocetur b. Quia igitur a erat primum praedicatum, praedicabitur de aliquo medio sibi propinquiori, et iterum illud medium de alio medio inferiori; et cum media sint infinita, sequitur quod in infinitum procedet praedicatio in descendendo, quod est contra positum. Ponebatur enim quod non descendat praedicatio in infinitum.
Similiter etiam si incipiamus a c, quod est infimum subiectum, procedetur ascendendo in infinitum antequam perveniatur ad a, quod etiam est contrarium posito. Si ergo haec sint impossibilia, scilicet quod procedatur praedicando in infinitum sursum vel deorsum, sequetur quod impossibile sit media esse infinita. Et ita patet quod quaestio de infinitate mediorum reducitur ad quaestionem de infinitate extremorum.
Deinde cum dicit: neque enim si aliquis etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis obviare, dicens quod praedicta probatio procedebat, ac si a b c, idest medium et extrema, ita se haberent, quod essent habita ad invicem, ita scilicet, quod inter ea non esset aliquod medium: sic enim definitur habitum in V physicorum, quod scilicet consequenter se habet, cum tangat; et hoc videbatur in praedicta probatione supponi, scilicet quod a praedicaretur de aliquo medio quasi habito, idest immediate sequenti.
Sed ille qui ponit media infinita, dicet quod hoc non contingit accipere. Dicit enim quod inter quoscunque terminos acceptos est aliquod medium.
Sed philosophus dicit quod nihil differt, sive sic accipiantur infinita media quod sint habita ad invicem, sicut contingit in discretis; puta, in civitate domus domui est habita, et in numeris unitas unitati: sive non possit inveniri in mediis aliquid habitum, sed semper inter duo media sit aliquod medium accipere; sicut accidit in continuis, in quibus inter quaelibet duo signa, sive inter duo puncta, semper est aliquod medium accipere. Et quod hoc nihil differat ad propositum, sive uno modo, sive alio, sic manifestat subdens: quia supposito quod sint infinita media inter a et c, quorum quodlibet vocatur b, quodcunque horum accipio, necesse est quod inter illud et a et c sint infinita media, vel non sint infinita respectu alterius eorum. Verbi gratia: ponamus quod media sint habita ad invicem, sicut accidit in discretis, et accipiamus aliquod medium quod sit habitum ad ipsum a; necesse erit quod inter illud medium et c sint adhuc infinita media. Et similiter si ponantur quaedam finita media inter a et illud medium acceptum. Et eadem ratio est si ponatur medium acceptum immediate coniungi ipsi c, vel per finita media ab eo distare. Ex quo igitur semper a medio accepto oportet accipere infinita media ad alterum extremorum, non differt utrum statim coniungatur alii extremorum, idest sine medio, vel non statim, idest per aliqua media: quia etiam si coniungatur uni extremo sine medio, necesse est quod postea inveniantur infinita media respectu alterius; et ita semper oportebit, si est infinitum in mediis, quod inveniatur infinitum in praedicationibus vel ascendendo vel descendendo, sicut praedicta probatio procedebat.
Deinde cum dicit: manifestum est autem etc., ostendit quod si in affirmativis demonstrationibus non proceditur in infinitum, neque in privativis in infinitum proceditur; et sic quaestio de demonstrationibus negativis reducitur ad quaestionem de affirmativis. Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: tripliciter enim demonstratur etc.; tertio, excludit quamdam obviationem; ibi: manifestum est autem etc.. Dicit ergo primo, quod manifestum erit ex sequentibus, quod si in praedicativa, idest affirmativa demonstratione statur utrinque, idest in sursum et deorsum, necesse erit quod stetur in negativa demonstratione.
Et ad exponendum hoc quod propositum est, dicit: sit ita quod non contingat ab ultimo, idest ab infimo subiecto, ire in sursum in infinitum versus praedicata universalia. Et exponit quid est ultimum, scilicet illud quod non inest alicui alii tanquam minus particulari, sed aliud sit in illo, et sit illud z. Et sit etiam quod incipiendo a primo versus ultimum non procedatur in infinitum. Et exponit quid sit primum illud, scilicet quod praedicatur de aliis, et nihil aliud praedicatur de eo, quasi eo universalius; ut sic primum intelligatur universalissimum, ultimum autem particularissimum. Si igitur ex utraque parte stetur in demonstrationibus affirmativis, dicit consequens esse quod etiam stetur in demonstrationibus negativis.
Deinde cum dicit: tripliciter enim etc., probat propositum. Et primo in prima figura; secundo in secunda; ibi: iterum sit b quidem etc.; tertio in tertia; ibi: tertius autem est etc.. In tribus enim figuris contingit negativam concludi. Dicit ergo primo quod tripliciter potest demonstrari propositio negativa, per quam significatur aliquid non esse. Uno quidem modo in prima figura, secundum hunc modum, quod b insit c universaliter, minori existente universali affirmativa; a vero insit nulli b, maiori existente universali negativa. Quia igitur supponitur quod in affirmativis stetur et in sursum et in deorsum, necesse est quod ista propositio, quae est b-c, affirmativa, si non sit immediata, et quodcunque aliud spatium accipitur, existente aliquo medio inter b et c, necesse erit reducere in immediata; quia ista distantia, quae attenditur secundum habitudinem medii ad minorem extremitatem, est affirmativa, in qua supponitur esse status. Si autem accipiamus alterum spatium, quod est inter b et a, manifestum est quod, si haec propositio, nullum b est a, non est immediata, necesse est quod a removeatur ab aliquo alio per prius quam a b, et illud sit d; quod si accipiatur ut medium inter a et b, necesse est quod praedicetur universaliter de b, quia oportet minorem esse affirmativam. Et iterum si haec non sit immediata, nullum d est a, oportet quod a negetur ab aliquo alio per prius quam a d, puta sit illud e; quod eadem ratione oportebit universaliter praedicari de d. Quia ergo ascendendo statur in affirmativis, ut supponitur, sequitur per consequens quod sit devenire ad aliquid, de quo primo et immediate negetur ipsum a. Alioquin adhuc procederetur amplius in affirmativis, sicut ex praedictis patet.
Deinde cum dicit: iterum si b quidem etc., probat idem in negativa, quae concluditur in secunda figura. Sit enim ita quod b, quod est medium, praedicetur universaliter de a et negetur universaliter de c, et ex his concludatur quod, nullum c sit a. Si autem negativam iterum demonstrari oporteat, propter hoc quod est mediata, necesse est quod vel demonstretur in prima figura, de quo modo demonstrationis iam ostensum est quod habet statum, si in affirmativis sit status; aut oportet quod demonstretur per hunc modum, idest per secundam figuram; aut per tertium, idest per tertiam figuram. Dictum est autem in prima figura, quod habet statum in negativis, si sit status in affirmativis. Sed hoc quidem demonstrabitur nunc quantum ad secundam figuram.
Demonstretur ergo haec propositio, nullum c est b, sic quod d universaliter praedicetur de b, maiori existente universali affirmativa, et negetur universaliter de c, minori existente universali negativa. Si iterum haec propositio, nullum c est d, est mediata, necesse erit accipere aliquod aliud medium, quod etiam praedicetur de d universaliter, et universaliter removeatur a c. Et ita, sicut proceditur in negativis demonstrationibus, oportebit procedere in affirmativis, scilicet quod b praedicabitur de a, et d de b, et aliquid aliud de d; et sic procedetur in infinitum in affirmativis. Quia ergo supponitur quod in affirmativis stetur in sursum, necesse est etiam quod stetur in negativis, secundum hunc modum, quo negativa demonstratur in secunda figura.
Deinde cum dicit: tertius autem est etc., ostendit idem in tertia figura. Sit ergo medium, ut b, de quo a universaliter praedicetur, c vero ab eo removeatur: sequitur particularis negativa, scilicet quod c negetur a quodam a. Et quod quidem in praemissa affirmativa, quae est, omne b est a, stetur, habetur ex suppositione; quod autem necesse sit stare etiam in hac negativa, nullum b est c, quae est maior, patet, quia si hoc debeat demonstrari, necesse est quod vel demonstretur per superius dicta, idest per primam et secundam figuram, vel demonstrabitur similiter sicut concludebatur conclusio, scilicet per tertiam figuram: ita tamen quod haec maior non assumatur ut universalis, sed ut particularis. Illo autem modo statur, scilicet si procedatur in prima et in secunda figura. Si autem procedatur in tertia figura ad concludendum, quoddam b non esse c, accipiatur medium e, de quo quidem b universaliter affirmetur, c vero ab eo particulariter negetur. Et hoc iterum similiter continget, quod secundum hoc procedetur in demonstratione negativa semper secundum augmentum praedicationis affirmativae in inferius: quia b, quod erat primum medium, praedicabitur de e, et e de quodam alio, et sic in infinitum. Quia igitur supponitur statum esse in affirmativis in deorsum, manifestum est quod stabitur in negativis ex parte ipsius c.
Deinde cum dicit: manifestum autem est etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod necesse est stare in demonstrationibus negativis, statu existente in affirmativis, si semper syllogizetur secundum eamdem figuram; sed potest in infinitum procedi, si nunc demonstretur per unam figuram, nunc per aliam. Et dicit, manifestum est quod si non procedatur in demonstrationibus una via, sed omnibus, aliquando quidem ex prima figura, aliquando autem ex secunda vel tertia, sic etiam oportebit statum esse in negativis, statu existente in affirmativis. Huiusmodi enim viae diversae demonstrandi sunt finitae, et quaelibet earum multiplicatur non in infinitum, sed finite ascendendo vel descendendo, ut ostensum est. Si autem finita finities accipiantur, necesse est totum esse finitum. Unde relinquitur quod omnibus modis necesse sit in demonstrationibus negativis esse statum, si sit status in affirmativis.