S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DONO PERSEVERANTIAE LIBER AD PROSPERUM ET HILARIUM SECUNDUS .

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 3. Cur autem perseverantia ista poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare,

 4. Legite aliquanto intentius ejus expositionem in beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidit, cujus est titulus, De Dominica Oratione: et

 5. Quid? cum dicimus, Veniat regnum tuum num aliud poscimus, nisi ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hic,

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 9. Jam vero cum dicunt sancti, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 9-13) quid aliud quam ut in sanctitate perseverent, p

 CAPUT VI.

 11. Sed ne forte dicatur, usque in finem perseverantiam non amitti quidem, cum data fuerit, id est, cum perseveratum fuerit usque in finem: sed tunc a

 12. At enim, «voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo.» Quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc

 CAPUT VII.

 14. Hanc gratiam posuit in illo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur. Ac per hoc sicut operatu

 15. Propter quod et posci a se voluit, ne inferamur in tentationem: quia et si non inferimur, nulla 1002 ab eo ratione discedimus. Quod poterat nobis

 CAPUT VIII.

 17. «Sed cur,» inquit, «non solum in parvulorum, verum etiam in geminorum una atque eadem causa, tam diversum judicium?» Nonne similis quaestio est, c

 18. «Sed si jam,» inquit, «hoc oportebat, ut damnatis non omnibus, quid omnibus deberetur ostenderet, atque ita gratius suam gratiam vasis misericordi

 19. Adhuc pergat et dicat, Cur quibusdam qui eum coluerunt bona fide, perseverare usque in finem non dedit? Cur putas, nisi quia non mentitur qui dici

 20. Hoc autem Ambrosius ut diceret, in eo libro 1004 loquebatur quem de Fuga saeculi scripsit, docens, hoc saeculum non corpore, sed corde fugiendum:

 CAPUT IX.

 22. Ut enim non dicam quam sit possibile Deo, aversas et adversas in fidem suam hominum convertere voluntates, et in eorum cordibus operari, ut nullis

 23. Si enim quaeratur a nobis, cur apud eos tanta miracula facta sint qui videntes ea non fuerant credituri, et apud eos facta non sint qui crederent

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 26. Cur autem «causam parvulorum ad exemplum majorum,» sicut scribitis, «non patiuntur afferri» (Supra, in Epist. Hilarii, n. 8) homines, qui contra P

 27. Denique in primo Retractationum libro, quod opus meum nondum legistis, cum ad eosdem libros retractandos venissem, hoc est, de Libero Arbitrio, it

 CAPUT XII.

 29. Defenditur autem sine meritis Dei gratia, id est vera gratia, etiamsi parvuli baptizati, sicut Pelagiani sentiunt, non eruuntur de potestate teneb

 30. Frustra itaque mihi de illius libri mei vetustate praescribitur, ne agam causam sicut debeo agere parvulorum, et inde gratiam Dei non secundum me

 31. Videtis enim , charissimi, quam sit absurdum, et a fidei sanitate atque sinceritate veritatis alienum, ut dicamus parvulos mortuos secundum ea jud

 CAPUT XIII.

 33. Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari sed dari secundum ipsius

 CAPUT XIV.

 35. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemqu

 36. Nec praedestinationis igitur praedicatione impedienda est praedicatio fidei perseverantis et proficientis, ut quod oportet audiant, quibus datum e

 37. Quamvis ergo dicamus Dei donum esse obedientiam tamen homines exhortamur ad eam. Sed illis qui veritatis exhortationem obedienter audiunt, ipsum

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 40. Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur impellit et capiant qui possunt: ne forte cum tacetur propter eos qui capere non possun

 41. Aut enim sic praedestinatio praedicanda est, quemadmodum eam sancta Scriptura evidenter eloquitur, ut in praedestinatis sine poenitentia sint dona

 CAPUT XVII.

 42. Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc de pietate, hoc de charitate, de perseverantia, et, ne pergam per singula, hoc de omni obedientia q

 43. Quod ut apertius propter tardiusculos explicemus, remorationem meam ferant, quibus ingenio praevolare donatum est. Dicit apostolus Jacobus, Si qui

 44. Ecce, ut de continentia taceamus, et de sola in hoc loco sapientia disputemus nempe supra memoratus apostolus Jacobus dicit, Quae desursum est sa

 45. Neque isti, propter quos haec dicimus, qui praedicatione praedestinationis et gratiae exhortationem clamitant impediri, ad sola illa exhortantur d

 46. At enim, «vitio suo quisque deserit fidem, cum cedit tentationi atque consentit, qua cum illo agitur ut deserat fidem.» Quis negat? Sed non ideo d

 47. Haec itaque dona Dei, quae dantur electis secundum Dei propositum vocatis, in quibus donis est et incipere credere, et in fide usque ad vitae huju

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 49. Unde supra dicti tractatores excellentissimi divinorum eloquiorum, et gratiam Dei veram, sicut praedicanda est, praedicarunt, id est, quam nulla m

 50. Isti tales tantique doctores dicentes non esse aliquid, de quo tanquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur nec ipsum cor nostrum et

 CAPUT XX.

 52. Quod autem dicunt, «non opus fuisse hujuscemodi disputationis incerto minus intelligentium tot 1026 corda turbari: quoniam non minus utiliter sine

 53. Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pela

 CAPUT XXI.

 55. Et ego quidem in illo libro, cujus est titulus, De Correptione et Gratia, qui sufficere non potuit omnibus dilectoribus nostris, puto me ita posui

 56. Quocirca, si hominibus, qui propterea me dilexerunt, quia pervenit ad eos, antequam me diligerent, aliqua mei laboris utilitas, nolo existere ingr

 CAPUT XXII.

 58. Quamvis ergo ita se habeat de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex infidelitate, accepta voluntate obediendi, convertant

 59. Nec illud quod sequitur, est omnino dicendum, id est: «Caeteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdu

 60. Item quod sequitur, et dicitur, «Verumtamen si qui estis nondum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua

 61. Jam vero quod illis verbis connectitur, miror si ullo modo potest in populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis: «Et si

 62. Illum etiam modum, quo utendum esse in praedestinationis praedicatione nos diximus, loquenti apud populum non existimo debere sufficere, nisi hoc

 CAPUT XXIII.

 64. Praesertim, quoniam quid oremus, sicut oportet, nescimus sed ipse Spiritus, ait Apostolus, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui e

 65. Haec igitur quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit, poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa pr

 CAPUT XXIV.

 67. Nullum autem est illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Jesus: unde et in primo libro jam disputavi (De Praedestinatione Sanctorum, nn. 3

 68. Qui legunt haec, si intelligunt, agant Deo gratias: qui autem non intelligunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cujus facie est scientia

Chapter 33.—God Gives Both Initiatory and Persevering Grace According to His Own Will.

From all which it is shown with sufficient clearness that the grace of God, which both begins a man’s faith and which enables it to persevere unto the end, is not given according to our merits, but is given according to His own most secret and at the same time most righteous, wise, and beneficent will; since those whom He predestinated, them He also called,66    Rom viii. 30. with that calling of which it is said, “The gifts and calling of God are without repentance.”67    Rom. xi. 29. To which calling there is no man that can be said by men with any certainty of affirmation to belong, until he has departed from this world; but in this life of man, which is a state of trial upon the earth,68    Job vii. 1. he who seems to stand must take heed lest he fall.69    1 Cor. x. 12. Since (as I have already said before)70    Above, ch. xiv. those who will not persevere are, by the most foreseeing will of God, mingled with those who will persevere, for the reason that we may learn not to mind high things, but to consent to the lowly, and may “work out our own salvation with fear and trembling; for it is God that worketh in us both to will and to do for His good pleasure.”71    Phil. ii. 12, 13. We therefore will, but God worketh in us to will also. We therefore work, but God worketh in us to work also for His good pleasure. This is profitable for us both to believe and to say,—this is pious, this is true, that our confession be lowly and submissive, and that all should be given to God. Thinking, we believe; thinking, we speak; thinking, we do whatever we do;72    2 Cor. iii. 5. but, in respect of what concerns the way of piety and the true worship of God, we are not sufficient to think anything as of ourselves, but our sufficiency is of God.73    Ambrose, On Flight from the World, ch. 1. For “our heart and our thoughts are not in our own power;” whence the same Ambrose who says this says also: “But who is so blessed as in his heart always to rise upwards? And how can this be done without divine help? Assuredly, by no means. Finally,” he says, “the same Scripture affirms above, ‘Blessed is the man whose help is of Thee; O Lord,74    Ps. lxxxiv. 5 [LXX.] ascent is in his heart.’”75    LXX.: “In his heart he has purposed to go up.” Assuredly, Ambrose was not only enabled to say this by reading in the holy writings, but as of such a man is to be without doubt believed, he felt it also in his own heart. Therefore, as is said in the sacraments of believers, that we should lift up our hearts to the Lord, is God’s gift; for which gift they to whom this is said are admonished by the priest after this word to give thanks to our Lord God Himself; and they answer that it is “meet and right so to do.” 76    [An allusion to the Sursum Corda in the “Preface” of the Communion service. For its history see Smith and Cheetham’s Dictionary of Christian Antiquities, p. 1693. Cyprian in his treatise on the Lord’s Prayer already mentions it. It still has a place in the liturgies of the Church of England and the Protestant Episcopal Church in the United States.—W.] For, since our heart is not in our own power, but is lifted up by the divine help, so that it ascends and takes cognizance of those things which are above,77    Col. iii. 1. where Christ is sitting at the right hand of God, and, not those things that are upon the earth, to whom are thanks to be given for so great a gift as this unless to our Lord God who doeth this,—who in so great kindness has chosen us by delivering us from the abyss of this world, and has predestinated us before the foundation of the world?

33. Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari; sed dari secundum ipsius secretissimam, eamdemque justissimam, sapientissimam, beneficentissimam voluntatem: quoniam quos praedestinavit, ipsos et vocavit (Id. VIII, 30) vocatione illa de qua dictum est, Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei (Id. XI, 29). Ad quam vocationem pertinere nullus est homo ab hominibus certa asseveratione dicendus, nisi cum de hoc saeculo exierit: in hac autem vita humana quae tentatio est super terram (Job VII, 1), qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Ideo quippe (sicut jam supra diximus [Cap. 8, n. 19]) non perseveraturi perseveraturis providentissima Dei voluntate miscentur, ut esse discamus non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16), et cum timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur: Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro 1013 bona voluntate (Philipp. II, 12 et 13). Nos ergo volumus, sed Deus in nobis operatur et velle: nos ergo operamur, sed Deus in nobis operatur et operari, pro bona voluntate. Hoc nobis expedit et credere et dicere: hoc est pium, hoc verum, ut sit humilis et submissa confessio, et detur totum Deo. Cogitantes credimus, cogitantes loquimur, cogitantes agimus quidquid agimus: quod autem attinet ad pietatis viam et verum Dei cultum, non sumus idonei cogitare aliquid tanquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). «Non enim est in potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes:» unde idem qui hoc ait, item dicit Ambrosius (De Fuga saeculi, cap. 1), «Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine divino auxilio qui fieri potest? nullo profecto modo. Denique,» inquit, «supra eadem Scriptura dicit, Beatus vir cujus est auxilium ejus abs te, Domine; ascensus in corde ejus» (Psal. LXXXIII, 6). Hoc utique ut diceret, non solum in Litteris sacris legebat, sed sicut de illo viro sine dubitatione credendum est, etiam in corde suo sentiebat Ambrosius. Quod ergo in sacramentis fidelium dicitur, ut sursum cor habeamus ad Dominum, munus est Domini: de quo munere ipsi Domino Deo nostro gratias agere, a sacerdote post hanc vocem quibus hoc dicitur admonentur; et dignum ac justum esse respondent (In praefatione ad canonem Missae). Cum enim non sit in nostra potestate cor nostrum, sed divino sublevetur auxilio, ut ascendat, et quae sursum sunt sapiat, ubi Christus est in dextra Dei sedens, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2): cui de hac tanta re agendae sunt gratiae, nisi hoc facienti Domino Deo nostro, qui nos per tale beneficium liberando de profundo hujus mundi, elegit, et praedestinavit ante constitutionem mundi?