IN LIBROS POSTER. ANALYT.

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 Lectio 25

 Lectio 26

 Lectio 27

 Lectio 28

 Lectio 29

 Lectio 30

 Lectio 31

 Lectio 32

 Lectio 33

 Lectio 34

 Lectio 35

 Lectio 36

 Lectio 37

 Lectio 38

 Lectio 39

 Lectio 40

 Lectio 41

 Lectio 42

 Lectio 43

 Lectio 44

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

Lectio 33

Postquam philosophus ostendit quod si sit status in extremis, necesse est esse statum in mediis, et si sit status in affirmativis, necesse est esse statum in negativis; hic intendit ostendere quod sit status in affirmativis in sursum et deorsum.

Et dividitur in duas partes: in prima parte, ostendit propositum logice, idest per rationes communes omni syllogismo, quae accipiuntur secundum praedicata communiter sumpta; in secunda, ostendit idem analytice, idest per rationes proprias demonstrationi, quae accipiuntur secundum praedicata per se, quae sunt demonstrationi propria; ibi: analytice autem manifestum etc.. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, ostendit quod non sit procedere in infinitum in praedicatis, quae praedicantur in eo quod quid; in secunda, ostendit quod non sit procedere in infinitum universaliter in praedicatis affirmativis; ibi: universaliter autem sic dicimus etc..

Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit quod in privativis non est ire in infinitum, si stetur in affirmativis; hic iam manifestum erit quomodo aliqui speculantur in illis, idest in affirmativis, esse statum per logicas rationes. Et dicuntur hic logicae rationes, quae procedunt ex quibusdam communibus, quae pertinent ad considerationem logicae. Haec autem veritas manifesta est in his, quae praedicantur in eo quod quid est, idest in praedicatis, ex quibus quod quid est, idest definitio constituitur. Si enim huiusmodi praedicata dentur esse infinita, sequitur et quod non contingat definire aliquid, et quod si definitur aliquid, eius definitio non possit esse nota. Et hoc ideo, quia infinita non est pertransire. Non autem contingit definiri, neque definitionem cognosci, nisi descendendo perveniatur usque ad ultimum, et ascendendo perveniatur usque ad primum.

Si ergo contingit aliquid definire, vel si contingit definitionem alicuius esse notam, ex utroque antecedenti sequitur hoc consequens, quod in praedictis praedicatis non sit procedere in infinitum, sed in eis contingat stare.

Deinde cum dicit: universaliter autem sic etc., ostendit universaliter quod in praedicatis affirmativis non sit procedere in infinitum. Et circa hoc duo facit: primo, quaedam praemittit, quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, ostendit propositum; ibi: amplius si non est etc..

Circa primum duo facit: primo, distinguit praedicata per accidens a praedicatis per se; secundo, distinguit praedicata per se ad invicem; ibi: quare autem in eo quod quid est etc.. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit in quibusdam praedicatis, quod in eis non est procedere in infinitum, scilicet in his, quae praedicantur in quod quid est, ostendendum est hoc universaliter in omnibus praedicatis affirmativis.

Et incipit suam considerationem a praedicatis per accidens, in quibus est triplex modus verae praedicationis. Unus quidem modus est, quando accidens praedicatur de accidente; puta, cum dicimus, album ambulat. Secundus modus est, quando subiectum praedicatur de accidente; puta, cum dicimus, hoc magnum est lignum. Tertius modus est, quando accidens praedicatur de subiecto; puta, cum dicimus, lignum est album: vel cum dicimus, homo ambulat. Isti autem modi praedicandi sunt alteri et diversi ad invicem: quia cum subiectum praedicatur de accidente, puta, cum dicitur, album est lignum, hoc significatur, quod illud universale praedicatum, quod est lignum, praedicatur de subiecto, cui accidit esse album, scilicet de hoc particulari ligno, in quo est albedo.

Idem enim est sensus cum dico, album est lignum, ac si dicerem, hoc lignum, cui accidit esse album, est lignum; non autem est sensus quod album sit subiectum ligni. Et hoc probat, quia subiectum fit hoc quod praedicatur de ipso sicut de subiecto, vel secundum totum, vel secundum partem, sicut homo fit albus: sed neque album, neque aliqua pars albi, quae vere sit album, idest quae sit de substantia ipsius albedinis, fit lignum; non enim accidens est subiectum transmutationis, qua de non ligno fit lignum. Omne autem quod incipit esse hoc, fit hoc; si igitur non fit hoc, non est hoc, nisi detur quod semper hoc fuerit; non autem semper fuit verum dicere, album est lignum, quia aliquando non simul fuerunt albedo et lignum. Cum ergo non sit verum dicere quod album fiat lignum, manifestum est quod album non est lignum proprie et per se loquendo: sed si hoc concedatur, album est lignum, intelligitur per accidens, quia scilicet illud particulare subiectum, cui accidit album, est lignum.

Iste ergo est sensus huiusmodi praedicationis, in qua subiectum praedicatur de accidente.

Sed cum dico, lignum est album, praedicando accidens de subiecto, non significo sicut in praedicto modo praedicationis, quod alterum aliquid sit substantialiter album, cui accidit esse lignum.

Quod quidem significatur tam in praedicto modo, quo subiectum praedicatur de accidente, quam etiam in alio modo, quo accidens praedicatur de accidente, ut cum dico, musicum est album: hic enim nihil aliud significo, nisi quod ille homo particularis, puta socrates, cui accidit esse musicum, est albus. Sed quando dico, lignum est album, significo quod ipsum lignum vere factum est subiectum albi, non quod aliquid aliud a ligno, vel a parte ligni, quae est lignum aliquod, sit factum album. Est ergo differentia in tribus modis praedictis: quia cum praedicatur accidens de subiecto, non praedicatur per aliquod aliud subiectum; cum autem praedicatur subiectum de accidente, vel accidens de accidente, fit praedicatio ratione eius quod subiicitur termino posito in subiecto; de quo quidem praedicatur aliud accidens accidentaliter, ipsa vero species subiecti essentialiter.

Et quia in quolibet praedictorum modorum utimur nomine praedicationis, et sicut possumus nomina ponere, ita possumus ea restringere; imponamus sic nomina in probatione sequenti, ut praedicari solum dicamus illud, quod dicitur hoc modo, scilicet non ratione alterius subiecti. Illud vero quod dicitur illo modo, scilicet ratione alterius subiecti, velut cum subiectum praedicatur de accidente, vel accidens de accidente, non dicatur praedicari, vel si dicatur praedicari, non dicatur praedicari simpliciter, sed secundum accidens. Et accipiamus semper illud, quod se habet per modum albi, ex parte praedicati, id autem, quod se habet per modum ligni, accipiatur ex parte subiecti. Hoc ergo supponamus praedicari semper, in probatione sequenti, quod praedicatur de eo, de quo praedicatur, simpliciter, et non secundum accidens. Et ratio quare debemus sic uti vocabulo praedicationis, haec est: quia loquimur in materia demonstrativa, demonstrationes autem non utuntur nisi talibus praedicationibus.

Deinde cum dicit: quare autem in quod etc.

Ostendit differentiam praedicatorum per se ad invicem. Et circa hoc duo facit: primo, distinguit praedicata ad invicem secundum diversa genera; secundo, ostendit differentiam praedicatorum; ibi: amplius substantiam quidem etc.. Dicit ergo primo, quod quia nos praedicari dicimus solum illud, quod praedicatur non secundum aliud subiectum, hoc autem diversificatur secundum decem praedicamenta; sequitur quod omne quod sic praedicatur, praedicetur aut in quod quid est, idest per modum substantialis praedicati, aut per modum qualis, vel quanti, vel alicuius alterius praedicamentorum, de quibus actum est in praedicamentis.

Et addit cum unum de uno praedicetur: quia si praedicatum non sit unum sed multa, non poterit praedicatum simpliciter dici quid vel quale; sed forte dicetur simul quale quid, puta si dicam, homo est animal album. Fuit autem necessaria haec additio; quia si multa praedicentur de uno, ita quod multa accipiantur in ratione unius praedicati, poterunt in infinitum praedicationes multiplicari, secundum infinitos modos combinandi praedicata ad invicem. Unde cum quaeritur status in his quae praedicantur, necesse est accipere unum de uno praedicari.

Deinde cum dicit: amplius substantiam quidem etc., ostendit differentiam praedictorum praedicatorum.

Et circa hoc tria facit: primo, proponit differentiam; secundo, manifestat per exempla; ibi: ut de homine et albo etc.; tertio, excludit quamdam obviationem; ibi: species enim gaudeant etc.. Dicit ergo primo, quod illa quae substantiam significant, oportet quod significent respectu eius de quo praedicantur, quod vere illud est, aut quod vere illud aliquid. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut ostendatur distinctio ex parte praedicati, quod vel significat totam essentiam subiecti, sicut definitio: et hoc significat cum dicit: quod vere illud est; vel significat partem essentiae, sicut genus, vel differentia: et hoc significat cum dicit; aut quod vere illud aliquid.

Alio modo, et melius, ut ostendatur distinctio ex parte subiecti, quod quandoque est convertibile cum praedicato essentiali, sicut definitum cum definitione: et hoc significat cum dicit: quod vere illud est; quandoque vero est pars subiectiva praedicati, sicut homo animalis: et hoc significat cum dicit: aut quod vere illud aliquid.

Homo enim aliquod animal est. Sed illa quae non significant substantiam, sed dicuntur de aliquo subiecto, quod quidem subiectum nec vere, idest essentialiter, est illud praedicatum, neque aliquid eius; omnia huiusmodi praedicata sunt accidentalia.

Deinde cum dicit: ut de homine est album etc., manifestat praemissam differentiam per exempla: et dicit quod cum dicimus, homo est albus, praedicatum illud est accidentale, quia homo non est quod vere album est, idest esse album non est essentia hominis; neque quod vere album aliquid, ut supra expositum est. Sed cum dicitur, homo est animal, forsan homo est quod vere est animal: animal enim significat essentiam hominis, quia illud ipsum quod est homo, est essentialiter animal. Et quamvis illa, quae non significant substantiam, sint accidentia, non tamen per accidens praedicantur. Praedicantur enim de quodam subiecto non propter aliquod aliud subiectum: puta cum dico, homo est albus, praedicatur album de homine, non ea ratione, quod aliquod aliud subiectum sit album, ratione cuius homo dicatur albus; sicut supra dictum est in his, quae praedicantur per accidens.

Deinde cum dicit: species enim gaudeant etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod praedicata, quae significant substantiam, non sunt vere et essentialiter id, de quo praedicantur, vel aliquid eius: neque accidentia, quae sunt in individuis sicut in subiectis, conveniunt huiusmodi communibus praedicatis essentialibus; quia huiusmodi praedicata universalia significant quasdam essentias semper separatas per se subsistentes, sicut Platonici dicebant.

Sed ipse respondet quia, si supponantur species, idest ideae, esse, debent gaudere, quia secundum Platonicos habent aliquod nobilius esse, quam res nobis notae naturales. Huiusmodi enim res sunt particulares et materiales, illae autem sunt universales et immateriales. Sunt enim quaedam praemonstrationes respectu naturalium, idest quaedam exemplaria horum: ut accipiantur hic monstra vel praemonstrationes sicut praemonstratur aliquid ad aliquid probandum. Quia ergo sunt praemonstrationes vel exemplaria rerum naturalium, necesse est quod in istis rebus naturalibus inveniantur aliquae participationes illarum specierum, quae pertinent ad essentiam harum rerum naturalium. Et ideo si sint huiusmodi species separatae, sicut Platonici posuerunt, nihil pertinent ad rationem praesentem. Nos enim intendimus de huiusmodi rebus, de quibus in nobis scientia per demonstrationem acquiritur. Et huiusmodi sunt res in natura existentes nobis notae, de quibus demonstrationes fiunt. Et ideo si detur quod animal sit quoddam separatum, quasi praemonstratio existens animalium naturalium, tunc cum dico, homo est animal, secundum quod hac propositione utimur in demonstrando, ly animal significat essentiam rei naturalis, de qua fit demonstratio.