CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causis et loco generationis eorum.
Quia autem manifesta sunt quae diximus de comete et galaxia , nobis ad perfectionem doctrinae eorum quae generantur in alto, ut perscrutemur causam propter quam videtur in aere quandoque sicut ignis perpendicularis stans dilatatus in inferiori, sicut columna stans super basim quae ex utraque parte facit angulum rectum super basim : et propter quam causam aliquando videtur ignis minor illo, sicut assub et lancea et stella volans et hujusmodi. Dico ergo, sicut ante dictum est, quod quando sol inflammat terram per motum splendoris sui super eam, elevantur calidi vapores de terra, qui sunt quatuor specierum : ascendit enim ex ea vapor calidus et siccus., quando non est in eo pars humiditatis vincentis super ipsum, licet sit in ipso humiditas continuans et constare faciens vaporem : quia nihil terrenum continuatur sine humido, ut diximus in secundo de Generatione et Corruptione. Ascendit etiam vapor frigidus et siccus, qui etiam est terrenae naturae. Et ascendit ex ea vapor calidus et humidus, in quo est humiditas aquea vincens. Et ascendit ex ea vapor frigidus et humidus, quando vincit in eo natura aquae omnino. Et isti vapores materia sunt omnium impressionum in alto generatarum, et calor solis est causa efficiens. Loca autem generationis ipsorum sunt ista : vapor enim calidus et siccus, naturae terrestris, solutus a terra propter vehementiam caloris solis qui resolvitur super eam, ascendit vehementer propter hoc quod est calidus, et propter hoc quod est siccus, et ascendens adurit aerem.Vapor autem calidus et humidus ascendit minus quam ille qui dictus est, scilicet vapor calidus et siccus, et facilius resolvitur : et ideo Ut ex eo aer. Duo autem alii vapores, scilicet frigidus et siccus, et frigidus et humidus, ascendunt recte : et cum pervenerint ad locum ubi est frigus, ibi circumstante frigido coagulantur vel saltem inspissantur a congregato raro quod est in ipsis : eo quod est ibi frigiditas quae comprehendit ipsos circumstando et comprimendo :
et ideo unus convertitur in pluvias, et alter in ventos : ideo ascendit cum vapore pluvia. Sed vapor calidus et siccus ascendit ad terminum ultimum quo potest incedere in aere, quando non est vapor frigidus impediens, et ascendit usque ad concavum ignis : quando autem pervenit illuc, tunc calescit calefactione vehementi, et inflammatur propter continuitatem suam ad ignem, et propinquitatem ad motum orbis. Iste ergo est locus generationis ignium de quibus dicturi sumus : et vapor calidus et siccus terrestris est materia eorum.