Congregamini populi.
Quia dixerat, quod persecutio Assyriorum aliquo modo redundaret in duas tribus: hic confortat eos, quia illa persecutione non sint finaliter captivandi, non etiam a decem tribubus et syris subjugandi. Et dividitur in partes duas. In prima ponit divinam confortationem; in secunda removet divinorum communicationem, et cum dixerint ad vos.
Circa primum duo ponit. Primo hostis irrisionem; secundo populi instructionem, haec enim ait dominus. Circa primum duo facit. Primo ponitur irrisio vel insultatio; secundo irrisionis ratio, quia nobiscum deus. Irridet autem pugnantium exercitum, sapientum consilium, et dominorum praeceptum.
His enim tribus bella pugnantur. Exercitus autem tribus invalescit: scilicet multitudine; et quantum ad hoc dicit: o populi syriae et Samariae congregamini, ut sitis multi, et vincemini, deo contra vos pugnante per quoscumque suos ministros. Et non solum vos, sed audite hoc idem universae terrae. Et est sarcasmos, quaedam species tropi, quae dicitur esse quaedam plena odio atque hostilis irrisio. Joel. 3: erumpite et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet dominus robustos tuos.
Secundo invalescit pugnantium fortitudine corporis et animi: et quantum ad hoc dicit, confortamini.
Joel. 3: infirmus dicat, quia fortis ego sum. Tertio invalescit armorum munitione.
Accingite vos; quod pertinet proprie ad gladios, sed inde transumitur ad omnia arma. 1 Mach. 3: accingimini, et estote filii potentes, et estote parati mane ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra.
Quantum ad consilium: inite consilium et dissipabitur.
Job 5: qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat.
Proverb. 21: non est sapientia, et non est prudentia, non est consilium contra dominum.
Quantum ad praeceptum dominorum de his quae post consilium eliguntur: loquimini verbum, et non fiet. Supra 7: ponamus regem in medio ejus.
Reges enim quae eligebant annuntiabant plebi, ut dicit Hieronymus. Rationem ponit, interpretando nomen emmanuel, quia nobiscum deus. Rom. 8: si deus pro nobis, quis contra nos? jer. 15: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ut salvem te, et eruam te: dicit dominus.
Haec enim ait. Hic ponitur populi instructio: et primo docet quid non timendum, secundo quid timendum, dominum exercituum.
Prima dividitur in duas partes: scilicet in doctrinae probationem, et in ipsius traditionem, ibi, non dicatis. Probat autem non esse timendos hostes, dupliciter. Primo per domini praeceptum: unde dicit, ita vincemini, o hostes, enim, idest quia, haec, quae dicta sunt, ait dominus ad me; et ideo ne timeatis. Num. 23: non est deus quasi homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Secundo suo exemplo: ait: dico ad me, dicens ad vos quae sequentur ad erudiendum vos, sicut erudivit me, idest ne imitarer eos in malitia sua; et hoc in manu forti, idest in tribulatione. Vel non solum docens quid faciendum, sed etiam dans gratiam virtutis ad complendum.
Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ne dicatis.
Hic ponitur ipsa doctrina. Et primo prohibet timoris verbum: non dicatis, conjuratio, duarum gentium, quasi, nobis timenda est: omnia enim quae loquitur populus conjuratio est, contra me. Unde si me sociant vobis in conjuratione, sentient me vobis socium in defensione. Exod. 16: non contra nos est murmur vestrum, sed contra deum. Infra 50: stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me. Secundo prohibet passionis motum: et timorem ejus ne timueritis.
Timor et pavor differunt secundum magis et minus: timor enim facit motum cordis secundum systolem, sed pavor quasi immobilitat cor.
Psalm. 26: si consistant adversum me castra.
Dominum exercituum.
Hic instruit eos quomodo timendus sit: et primo ponit legem; secundo legis absconsionem, signa legem.
Circa primum tria facit. Primo ponit legis praeceptum; secundo obedientium fructum, et erit vobis; tertio poenam rebellium, in lapidem autem. Praeceptum autem est ut deus honoretur: sanctificate dominum exercituum, in vobis ipsis, et in sanctitate serviatis ei: ipse pavor vester, inquantum dominus. Ps. 111: beatus vir qui timet dominum: ipse terror, inquantum ultor. Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest animam et corpus perdere in Gehennam.
Hoc exponit Petrus de christo (1 Pet. 3): timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini.
Et videtur intentio prophetae propter ea quae sequuntur.
Nota super illo verbo, sicut in manu forti erudivit quod est manus divina triplex. Primo est manus divinae potentiae; et haec est triplex.
Primo creantis. Job 10: manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: secundo continentis: Psal. 94: in manu tua, domine, omnes fines terrae; tertio protegentis: Is. 49: in umbra manus suae protexit me. Secunda est manus justitiae; et ista est triplex. Prima tangentis ad probandum.
Job 19: manus domini tetigit me: secunda flagellantis, ad purgandum. 2 Mach. 6: nam et si in praesenti tempore a suppliciis hominum eripiar; sed manus omnipotentis neque vivus, neque defunctus effugiam: tertia opprimentis ad condemnandum. Hebr. 10: horrendum est incidere in manus dei viventis. Tertia manus est manus misericordiae: et ista est triplex. Prima sanantis.
Job 5: ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt; secunda pascentis: Psal. 94: populus pascuae ejus et oves manus ejus; tertia coronantis. Sap. 5: accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini.
Et erit vobis. Hic ponit obedientium fructum. In sanctificationem: sanctos faciet vos. Lev. 22: ego dominus, qui sanctifico vos.
In lapidem. Ponit rebellium impedientium poenam, sub metaphora viatorum: et primo ponit poenae occasionem; secundo poenae perceptionem, et offendent. Occasionem autem ponit primo quantum ad populum; secundo quantum ad principes, in laqueum.
Primum ostendit sub metaphora lapidis existentis in via, qui dupliciter impedit viatorem: scilicet per pedis laesionem, et per casus occasionem: et similiter christus fuit incredulis ex Judaeis occasio laesionis et casus, non ex culpa sua, sed illorum. Dicit ergo: erit duabus domibus Israel, idest infidelibus de decem et duabus tribubus; vel Scribis et Pharisaeis, in lapidem offensionis, quantum ad laesuram.
Roman. 9: offenderunt enim in lapidem offensionis. Et in petram scandali, in qua pes impingit ad casum. Scandalon Graece, Latine pedis impactio 1 Cor. 1: nos autem praedicamus christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Et quia principes magis christo restiterunt, ideo quantum ad eos aggravat. Et erit habitantibus jerusalem, quae erat urbs principum, in laqueum, sicut animalia capiuntur laqueo; et hoc est gravius quam offensio. Infra 24: qui se explicuerit de fovea, incidet in laqueum. Et in ruinam, quod est magis quam casus simplex. Luc. 2: ecce hic positus est in ruinam. Et quia occasiones quandoque aliquis devitat, et non incurrit; ideo hoc removet, et ostendit poenae perceptionem, et dicit, et offendent, contra id quod dixit, offensionis, per infidelitatem; contra scandalum cadent, a dignitate regni. Matth. 8: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Conterentur, quantum ad ruinam poenae, famis et gladii. Matth. 21: qui ceciderit super lapidem istum, confringetur.
Super quem vero ceciderit, conteret eum.
Quantum ad laqueum dicit, irretientur, funibus peccatorum, et perplexitatum, quae quia non rumpentur, capientur, a Romanis. Prov. 5: funibus peccatorum suorum constringitur. Liga testimonium. Hic ponit legis clausionem, et primo ponitur legis absconsio. Ibi liga testimonium, idest involve prophetiam de christo obscuritate, ne videant Judaei, quia indigni sunt.
Signa legem. Signa duo significat. Quandoque claudere sub sigillo; et sic dicit: signa legem, veterem sub figuris, in discipulis meis, idest quousque discipuli mei aperiant praedicando per mundum.
Dan. 12: claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Vel in discipulis meis, absconde. Quandoque significat expressionem figurae. Psalm. 4: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Et sic signa in anima discipulis meis. Secundo absconditi expectationem, expectabo. Michaeae 7: ego autem ad dominum aspiciam: expectabo deum salvatorem meum. Tertio expectati praesentationem, ecce ego, christus scilicet, et pueri mei, apostoli, quos dedit mihi dominus: joan. 17: tui erant, et mihi eos dedisti; in signum, idest ut faciant signa, et in portentum, mirum quod sua magnitudine portendit; et hoc fiet a domino qui habitat, per cultum, vel per fidem, sion, ecclesia, Zach. 3: audi, jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Quidam exponunt hoc de Isaia. Et pueri, prophetae, secundum hoc. Infra 20: sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam. Quidam de filiis Isaiae, et hoc falsum.