Praemissis his, quae necessaria sunt ad propositum demonstrandum, de distinctione praedicatorum ad invicem, hic accedit ad propositum ostendendum, scilicet quod non procedatur in praedicatis in infinitum. Et dividitur haec pars in partes duas, secundum duos modos quibus ostendit propositum.
Secunda pars incipit ibi: adhuc autem alius etc.. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod non est procedere in infinitum in praedicatis per modum circulationis; secundo, quod non procedatur in infinitum in eis secundum rectitudinem in sursum neque in deorsum; ibi: sed utique quod neque in sursum etc.. Circa primum tria facit: primo, praemissis suppositis, addit quaedam adhuc necessaria ad propositum ostendendum; secundo, ex his et aliis praemissis concludit propositum; ibi: impossibile est aeque praedicari etc.; tertio, probat; ibi: aut enim sicut substantia etc..
Primo ergo proponit duo: quorum unum est, quia cum praedicatum, quod significat accidens, significet aliquod genus accidentis, puta qualitatem, non potest esse quod duo se habeant hoc modo ad invicem, quod primum sit qualitas secundi, et secundum sit qualitas primi; alia est enim ratio qualitatis, et eius cui qualitas inest.
Secundum est, quod universaliter non est possibile quod qualitas habeat quamcunque aliam qualitatem sibi inhaerentem; quia nullum accidens est subiectum alterius accidentis per se loquendo.
Soli enim substantiae convenit proprie ratio subiecti.
Deinde cum dicit: impossibile est aeque etc., proponit, quasi ex praemissis concludens, quod intendit probare, et dicit: si ista sunt vera, quae praemissa sunt, impossibile est quod fiat mutua praedicatio ad invicem sic, idest secundum aliquem praedictorum modorum. Non autem ita hoc dicitur, quin contingat vere praedicari unum de alio, et e converso. Dicimus enim vere quod homo est albus, et album est homo. Sed hoc non fit aeque, idest secundum aequalem rationem praedicandi. Et similiter est in praedicatis essentialibus.
Deinde cum dicit: aut enim sicut substantia etc., ostendit propositum: et primo, in praedicatis essentialibus; secundo, in accidentalibus; ibi: verum etiam ipsius qualis etc.. Circa primum tria facit: primo, ponit quamdam divisionem essentialium praedicatorum; secundo, resumit quoddam, quod supra probatum est; ibi: haec autem ostensa etc.; tertio, probat propositum; ibi: si quidem igitur genera etc.. Dicit ergo primo, quod ad ostendendum quod non sit ad invicem aeque praedicari, primo oportet hoc considerare in essentialibus praedicatis.
Aut enim quod aeque praedicatur praedicabitur sicut substantia, aut alio modo. Et si sicut substantia, aut sicut genus aut sicut differentia.
Haec enim duo sunt partes definitionis, quae significant essentiam.
Deinde cum dicit: haec autem ostensa sunt etc., resumit quod supra probaverat, scilicet huiusmodi praedicata non esse infinita: quia si in infinitum procederent, non haberet in eis locum reciprocatio, seu circulatio. Dicit ergo quod sicut supra de his ostensum est, in huiusmodi non contingit procedere in infinitum, neque in sursum neque in deorsum: sicut si bipes praedicatur de homine, et animal de bipede, et de animali aliquid alterum, non est hoc procedere in infinitum in sursum; neque in deorsum, ut si animal dicatur de homine in eo quod quid est, et homo de callia, et hoc de quodam alio (supposito quod homo esset genus continens sub se multas species, quarum una esset callias), non posset sic procedi in infinitum. Et resumit rationem ad ostendendum quod supra posuit, quia omnem huiusmodi substantiam, quae scilicet habet aliquid universalius, quod de ipsa praedicetur, et quae potest de alio inferiori praedicari, contingit definire: genera vero generalissima, de quibus alia universaliora non praedicantur, et singularia, quae non praedicantur de aliquibus inferioribus, non contingit definire. Solum ergo substantiam mediam definire contingit. Illam vero substantiam non contingit definire, de qua infinita praedicantur: quia oportet definientem intelligendo pertransire omnia illa, quae substantialiter praedicantur de definito; cum omnia cadant in definitione, vel sicut genus, vel sicut differentia.
Infinita autem non contingit pertransire. Ergo oportet omnem universalem substantiam, quae non est supremum genus, neque infimum subiectum, non habere infinita, quae de ipsa substantialiter praedicentur. Sic ergo non est procedere in infinitum, neque in sursum neque in deorsum.
Deinde cum dicit: si quidem igitur etc., ostendit quod in substantialibus praedicatis non possit esse processus in infinitum per modum circulationis.
Et dicit quod si aliqua praedicata substantialia praedicantur de aliquo ut genera, non praedicantur ad invicem aequaliter, idest convertibiliter, ita quod unum sit genus alterius et e converso.
Et ad hoc probandum subdit: erit enim ipsum quod vere ipsum aliquid; quasi diceret: si aliquid praedicatur de aliquo ut genus, illud de quo praedicatur, est aliquid, quod vere est ipsum, idest est aliquid particulariter, quod substantialiter recipit praedicationem ipsius. Si ergo hoc praedicetur de illo ut genus, sequetur quod ipsum, quod particulariter conveniebat alicui, e converso particulariter recipiat praedicationem illius; quod est idem respectu eiusdem esse partem et totum, quod est impossibile. Et eadem ratio est de differentiis. Unde et in I topicorum dicitur quod problema de differentia reducitur ad problema de genere.
Deinde cum dicit: neque tamen qualis etc., ostendit quod non potest esse processus in infinitum per modum circulationis in praedicationibus, in quibus praedicatur accidens de subiecto. Et dicit quod neque etiam ipsius qualis potest esse conversio cum suo subiecto, aut aliorum nullum potest habere huiusmodi praedicationem, quae accidentaliter praedicantur, nisi fiat praedicatio per accidens; secundum quod dictum est quod accidentia non praedicantur de subiectis nisi per accidens. Qualitas enim et omnia alia huiusmodi accidunt substantiae: unde praedicantur de substantiis sicut accidens de subiecto.
Deinde cum dicit: sed utique neque in sursum etc., ostendit universaliter quod in nullo genere praedicationis sit procedere in infinitum in sursum aut deorsum. Et dicit quod non solum non est procedere in praedicationibus in infinitum secundum circulationem, sed neque etiam procedendo in sursum infinita erunt praedicata, et similiter nec in deorsum. Et ad hoc probandum, primo resumit quaedam supra posita; secundo ex his probat intentum; ibi: neque in sursum ergo etc..
Circa primum, primo resumit quod de unoquoque possunt aliqua praedicari, quidquid significent: sive sit quale, sive quantum, vel quodcunque aliud genus accidentis, vel etiam quae intrant substantiam rei, quae sunt essentialia praedicata.
Secundo, resumit quod haec, scilicet substantialia praedicata, sunt finita. Tertio, resumit quod genera praedicamentorum sunt finita; scilicet quale et quantum etc.. Si enim aliquis dicat quod quantitas praedicetur de substantia, et qualitas de quantitate, et sic in infinitum; hoc excludit per hoc, quod genera praedicamentorum sunt finita. Quarto, resumit quod, sicut supra expositum est, unum de uno praedicatur in simplici praedicatione. Et hoc ideo inducit, quia posset aliquis dicere quod primo praedicabitur unum de uno, puta de homine animal; et ista praedicatio multiplicabitur quousque poterit inveniri aliquod unum, quod de homine praedicetur. Quibus finitis, praedicabuntur duo de uno: puta, dicetur quod homo est animal album; et sic multo plura praedicata invenirentur secundum diversas combinationes praedicatorum.
Rursus, praedicabuntur tria de uno: puta, dicetur quod homo est animal album magnum; et sic semper addendo ad numerum, magis multiplicabuntur praedicata, et erit procedere in infinitum in praedicatis, sicut etiam in additione numerorum. Sed hoc excludit per praedicationem unius de uno. Quinto, resumit ut non dicamus aliqua simpliciter praedicari de ipsis, quae non aliquid sunt, idest de accidentibus, quorum nullum est aliquid subsistens. De accidente enim neque subiectum neque accidens proprie praedicatur, ut supra dictum est. Omnia enim huiusmodi, quae non sunt aliquid substantiale, sunt accidentia, et de his nihil praedicatur simpliciter loquendo: sed haec quidem praedicantur per se, scilicet de subiectis, vel substantialia praedicata vel accidentalia. Illa vero secundum alium modum, idest per accidens, scilicet cum praedicantur de accidentibus, aut subiecta, aut accidentia.
Haec enim omnia, scilicet accidentia, habent de sui ratione quod dicantur de subiecto: illud autem quod est accidens, non est subiectum aliquod; unde nihil proprie loquendo potest de eo praedicari, quia nihil talium, scilicet accidentium, ponimus esse tale, quod dicatur id, quod dicitur, idest quod suscipiat praedicationem eius, quod de eo praedicatur, non quasi aliquid alterum existens, sicut accidit in substantiis. Homo enim dicitur animal vel album, non quia aliquid aliud sit animal vel album, sed quia ipsummet quod est homo, est animal vel album: sed album ideo dicitur homo vel musicum, quia aliquid alterum, scilicet subiectum albi, est homo vel musicum.
Sed ipsum accidens inest aliis; et alia, quae praedicantur de accidente, praedicantur de altero, idest de subiecto accidentis; et propter hoc praedicantur de accidente, ut dictum est. Hoc autem introduxit, quia si accidens praedicatur de subiecto, et e converso, et omnia quae accidunt subiecto, praedicentur de se invicem, sequetur quod praedicatio procedat in infinitum, quia uni infinita accidunt.
Deinde cum dicit: neque in sursum ergo etc., ostendit propositum ex praemissis, scilicet quod in praedicatione, qua praedicatur unum de uno, non proceditur in infinitum, neque in sursum neque in deorsum; quia omnia accidentia praedicantur de his, quae pertinent ad substantiam rei, quod erat quinta suppositio. Substantialia autem praedicata non sunt infinita (quod erat secunda suppositio); et ita ex parte subiectorum non proceditur in infinitum in huiusmodi praedicationibus, quasi in deorsum. In sursum autem neutra sunt infinita, scilicet neque substantialia praedicata, neque accidentalia: quia et genera accidentium sunt finita, et in unoquoque generum non est procedere in infinitum, neque in sursum neque in deorsum, sicut neque in substantialibus praedicatis; quia in quolibet praedicamento genus praedicatur de specie in eo quod quid est. Unde concludi potest universaliter quod necesse est esse aliquod primum subiectum, de quo aliquid praedicetur, existente statu praedicationis in deorsum: et de hoc aliquid aliud praedicabitur, et hoc habebit statum in sursum: et erit invenire aliquid quod non amplius praedicabitur de alio, neque sicut posterius praedicatur de priori per accidens, neque sicut prius praedicatur de posteriori per se.
Hic igitur est unus modus logice demonstrandi propositum, qui sumitur secundum diversos modos praedicationis.
Deinde cum dicit: adhuc autem alius etc., ponit secundum modum probationis, et dicit quod quando est aliqua talis propositio, in qua praedicatur aliquid de subiecto, si aliqua possunt per prius praedicari de illo subiecto, talis propositio demonstrabilis erit: puta haec propositio, homo est substantia, demonstratur per hanc, animal est substantia, quia de animali per prius praedicatur substantia quam de homine. Si autem aliqua propositio est demonstrabilis, non possumus eam melius cognoscere quam sciendo: sicut principia indemonstrabilia melius cognoscimus quam sciendo, quia cognoscimus ea ut per se nota. Et iterum huiusmodi demonstrabilia non possumus scire nisi per demonstrationem; quia demonstratio est syllogismus faciens scire, ut supra dictum est. Item considerandum est quod si aliqua propositio est nota per aliam, si illam per quam nota est nescimus, neque cognoscimus eam meliori modo quam sciendo, consequens est quod nec sciamus illam propositionem, quae per eam cognoscitur.
His igitur tribus suppositis, procedit sic. Si contingit aliquid simpliciter scire per demonstrationem, et non ex aliquibus nec ex suppositione, necesse est quod sit status in praedicatis, quae accipiuntur ut media. Dicit autem simpliciter, et non ex aliquibus, ad excludendum demonstrationes ducentes ad impossibile; in quibus proceditur contra positiones aliquas ex aliquibus propositionibus datis. Dicit autem neque ex suppositione, ad excludendum demonstrationes quia, quales fiunt in scientiis subalternis; quae supponunt conclusiones superiorum scientiarum, ut supra habitum est. Est ergo simpliciter per demonstrationem scire, quando quaelibet propositionum praemissarum, si sit demonstrabilis, scitur per demonstrationem; et si non est demonstrabilis, intelligitur per seipsam. Et hoc supposito, necesse est quod sit status in praedicationibus, quia si non fuerit status, sed semper potest accipi aliquid superius, sequitur quod omnium sit demonstratio, ut primo dicebatur. Si ergo aliqua conclusio demonstratur, oportet quod quaelibet praemissarum sit demonstrabilis.
Sic ergo ad eius cognitionem nullo modo possumus melius nos habere, quam sciendo eam per demonstrationem: ergo oportebit eam demonstrare per aliquas alias propositiones, et illas iterum per alias, et sic in infinitum. Quia igitur infinita non est transire, non poterimus ea cognoscere per demonstrationem, neque melius ea cognoscere possumus, cum omnia sint demonstrabilia.
Ergo sequetur quod nihil contingat scire per demonstrationem simpliciter, sed solum ex suppositione.
Ultimo autem epilogando concludit principale propositum.