COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 59.). Jesus autem abscondit se et exivit de templo.
1. In verbis istis tangitur duplex gradus subtrahendi gratiam malis. Dominus enim, cum a peccatore offenditur, primo aufert ei gratiae sensum sive experientiam, et tunc quasi se abscondit, cum spiritualiter non sentitur. - Secundo aufert gratiae existentiam, et tunc quasi de templo exit, cum per gratiam non habetur: quae duo significantur hic: primum, cum dicit: Iesus abscondit se: secundum, cum dicit: Et exiuit de templo.
Domini igitur absconsio est consolationis spiritualis subtractio.
2. Unde nota, quod Dominus abscondit se aliquando, ut deserat: aliquando, ut corripiat: aliquando, ut promoveat.
Abscondit se Dominus a malis ad deserendum, et hoc propter illorum malignitatem ; qualiter abscondit se Dominus a ludaeis hic, cum abscondit se et exivit de templo: et Deuteronomii trigesimo secundo : " Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum". - Abscondit se ab infirmis sive carnalibus ad corripiendum, et hoc propter illorum carnalitatem: qualiter abscondit se a turbis, Ioannis sexto, quibus eum volentibus "facere regem, fugit in montem "; Iob vigesimo octavo: " Abscondita est sapientia ab oculis omnium viventium ", supple: suaviter secundum carnem. - Abscondit se aliquando a bonis, ut illos promoveat, qualiter abscondit se a Magdalena, Ioannis vigesimo, quando praesens erat, sed se ipsum non ostendebat: latebat, sed non recedebat, quod fiebat propter Magdalenae utilitatem.
3. Absconditur antem ab electis propter tripli. cem utilitatem: primo, ut corrigat culpam: quod figuratum est, Genesis quadragesimo secundo , de loseph, qui praesens fratribus, nolebat agnosci, ab eis exigens paenitentiam sive dolorem super venditione fratris. - Secundo, ut humiliet mentem ; quod figuratum est, secundi Regum decimo quarto, de Absalom, qui, quamdiu faciem regis non vidit, humiliter se habuit: postquam vero vidit, superbe se gessit, unde "fecit sibi currus et equites " etc. -Tertio, ut excitet caritatem: qualiter abscondit se a discipulis suis euntibus in Emmaus, cum quibus ibat et eos latebat et in eis caritatem accendebat: unde Lucae ultimo : " Nonne cor nostrum ardebat"? - Propter haec tria abscondit se Dominus a bonis, sed ab ipsis non recedit: a malis vero abscondit se et de templo exit.
4. De templo autem exit propter tria: quia templum polluitur: Psalmus : " Polluerunt templum sanctum tuum ". - Quia templum violatur: primi Machabaeorum secundo: " Templum eius sicut homo ignobilis: vasa gloriae eius captiva abducta sunt".
Quia in templo lapidatur: unde hic dicitur : Tulerunt autem lapides etc.; Iesus autem abscondit se et exivit de templo. - Templum polluitur, quando admittit homo malam delectationem. Templum violatur, quando homo perpetrat malam operationem. Iesus vero lapidatur, quando homo impugnat correctionem: et haec tria cogunt Iesum deserere hominem.
5. Iesus exivit de templo.
Nota, quae Christus in templo gessit, et quae Christus in templo sustinuit. Quae Christus in templo gessit informant praelatos in agendis: quae vero sustinuit Christus in templo informant eos in damnis sustinendis.
Nota ergo, quod Christus in templo docuit, in templo corripuit, in templo absolvit.
In templo docuit: Ioannis decimo octavo : " Ego semper docui in synagoga et in templo, in quo omnes Iudaei conveniunt". - In templo corripuit; Ioannis secundo : " Cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo ".
In templo vero absolvit adulteram: Ioannis octavo: "Diluculo venit in templum"; et sequitur: " Adducunt ei mulierem deprehensam in adulterio " etc.
Haec tria informant praelatos in agendis, ut sint in praedicando dodi, in corripiendo viriles, in remittendo benigni. Praelatio enim sine doctrina, ut ait quidam sapiens , est quasi gladius in manu stulti ,- sine virilitate, quasi gladius in manu pueri: sine clementia, quasi gladius in manu furibundi.
6. Notanda sunt quae Christus in templo sustinuit. Fuit enim Christus in templo tentatus, in templo blasphematus et in templo lapidatus.
Tentatus fuit, Ioannis octavo , cum adduxerunt ei adulteram: unde sequitur: " Hoc autem dicebant tentantes eum ".
Blasphematus fuit in eodem, cum dicebant ei: " Nonne bene dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes "?
Lapidatus: unde in eodem: Tulerunt lapides, ut iacerent in eum.
7. Iesus autem exivit de templo. Sed nota, quod Christus tentatus respondit, blasphematus sustinuit et lapidatus exivit: et haec tria informant praelatos in sustinendis, ut non ex indignatione taceant, cum Christus tentatus respondeat: nec ex superbia respondeant, cum Christus blasphematus sustineat; nec per violentiam se ingerant vel vindicent, cum Christus lapidatus iniuriae cedat.
Capitulum IX. Et praeteriens Iesus