QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum primi motus in infidelibus sint peccata mortalia.

Circa secundum sic proceditur: videtur quod primi motus in infidelibus sint peccata mortalia.

Argumentum 1

Quia sicut Anselmus dicit in Lib. De gratia et Lib. Arbit., eos qui non sunt in christo iesu, sequitur damnatio, si sentiunt concupiscentiam, etiamsi non consentiant. Sed sentire concupiscentiam, est habere primum concupiscentiae motum. Ergo infideles, qui non sunt in christo iesu, peccant mortaliter secundum primos motus, quia damnatio non debetur nisi peccato mortali.

Argumentum 2

Praeterea, quilibet homo debet habere originalem iustitiam, secundum quam concupiscentia reprimebatur. Sed contra hoc debitum est quilibet concupiscentiae motus. Ergo quilibet concupiscentiae motus est peccatum mortale. Omne enim quod est contra debitum, habet peccati mortalis rationem.

Sed Contra

Sed contra, quanto est gradus altior, tanto est casus gravior. Sed altior est gradus fidelis quam infidelis. Cum ergo primi motus fidelium non sint peccata mortalia, multo minus primi motus infidelium.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod primus motus, sicut dictum est, est motus sensualitatis praeveniens deliberationem rationis. Eadem autem natura sensualitatis est et rationis in fidelibus et in infidelibus.

Ad naturam autem sensualitatis et rationis pertinet quod motus sensualitatis qui est absque deliberatione rationis, non possit esse peccatum mortale: quia peccatum mortale est quod consistit in aversione a deo, ad quem converti non potest homo nisi per rationem: et per consequens aversio a deo, quae constituit peccatum mortale, non potest esse nisi in ratione, ut patet per Augustinum, XII de Trinit..

Et ideo dicendum est, quod primi motus infidelium non sunt peccata mortalia, sed venialia.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod dictum Anselmi dependet ex verbo apostoli, qui concludit, ad Rom., VIII, 1: quod nihil... Est damnationis his qui sunt in christo iesu, qui non secundum carnem ambulant. Videtur ergo quod his qui non sunt in christo iesu, sit aliquid damnationis, etiam si non secundum carnem ambulent, motibus carnis consentientibus: alioquin nihil plus haberent hi qui sunt in christo iesu, quam alii. Est ergo aliquid damnationis his, qui non sunt in christo iesu, si sentiant motus carnis, quamvis non consentiant.

Quod quidem qualiter sit intelligendum, ex processu apostoli apparet. Praemiserat enim, reparationem gratiae inchoatam esse in his qui sunt in christo iesu quantum ad mentem licet non quantum ad carnem; praemiserat enim: ego ipse mente quidem servio legi dei, carne autem legi peccati, scilicet propter legem fomitis, quae adhuc manet in corporis membris. Ne ergo hi qui sunt in christo iesu, viderentur adhuc pristinae damnationi subiacere propter fomitis motus concludit apostolus, quod nihil est damnationis his qui sunt in christo iesu, si non secundum carnem ambulant: quia damnatio originalis peccati soluta est per gratiam christi, quamvis actu remaneat fomes peccati; damnationem vero actualis peccati non incurrunt, quia non ambulant secundum carnem. In infidelibus vero manet peccatum originale non solum actu, sed etiam reatu; ideo est in eis aliquid damnationis ex parte originalis peccati, non autem ex parte actualis, si concupiscentiis non consentiant.

Ex hoc ergo non sequitur quod in infidelibus primus motus inducat damnationem peccati mortalis, sed sequitur quod habeat annexam damnationem originalis peccati.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod debitum originalis iustitiae pertinet ad ipsam personam infidelem ratione humanae naturae quam a primo parente traxit, cui collata est originalis iustitia; et ideo id quod pertinet ad defectum originalis iustitiae, pertinet ad peccatum naturae, scilicet ad peccatum originale; non autem ad peccatum actuale, quale est peccatum mortale.