COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 1.). Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
1. In praesenti Evangelio distinguitur pastor non verus a pastore vero, et ex modo ingrediendi
et ex modo praesidendi. Ex modo intrandi, hic: Qui non intrat: ex modo praesidendi, infra : " Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis".
Ex modo ingrediendi agnoscitur verus pastor, quando intrat per ostium, id est Christum: unde hic dicitur : Qui intrat per ostium pastor est ovium: non verus vero probatur qui ascendit aliunde: unde praemittitur: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille etc.
2. Qui non intrat per ostium. Nota, quod Christus est hujusmodi ostium, qui se ipsum significat in praesenti Evangelio et sub figura ostii
et sub figura pastoris
et sub figura ostiarii: et congrue.
Ipse enim fuit pastor, loquendo per appropriationem, in praedicatione, quando pavit oves suas cibo doctrinae; unde lsaiae quadragesimo : " Sicut pastor gregem suum pascet " etc.; et in praesenti Evangelio ipse dicit: " Ego sum pastor bonus ".
Fuit ostium in passione, quia tunc per ipsum nobis patuit iter vitae: unde ipse dicit in praesenti Evangelio : " Ego sum ostium ": et Ioannis decimo quarto: " Nemo venit ad Patrem nisi per me ".
Fuit ostiarius in resurrectione: tunc enim data est illi potestas alios introducendi in ovile: Matthaei ultimo : " Data est mihi omnis potestas " etc. Hic est ostiarius, qui dicit supra sexto: " Eum qui venit ad me, non eiiciam foras"; et de quo hic dicitur: " Huic ostiarius aperit ".
Sic ergo Christus est pastor et ostiarius et ostium, per quod ingreditur quisquis est pastor ovium.
3. Sed attende, quod multi, relicto ostio, ascendunt aliunde. Aliunde enim ascendunt qui intrant simoniace, sicut illi qui per pecuniam vel per munera quaecumque intrant in ovile: de quibus tertii Regum decimo tertio : " Quicumque implebat manum Ieroboam, fiebat sacerdos excelsorum ". De his dicitur Osee octavo: " Ipsi regnaverunt, sed non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent". Isti volunt habere patrimonium Christi titulo emptionis: quibus dicetur Actuum octavo: " Pecunia tua tecum sit in perditionem ".
Item, aliunde ascendunt et non intrant per ostium qui intrant pompatice, ut illi qui praeficiuntur ratione parentelae; quibus dicitur Amos sexto : " Vae vobis ! qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel". Isti volunt possidere patrimonium Christi titulo hereditariae successionis, qui dixerunt, secundum quod habetur in Psalmo: "Hereditate possideamus sanctuarium Dei ".
Aliunde ascendunt et non per ostium qui intrant per fallaciam, sicut hypocritae: de quibus Matthaei septimo : " Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces". Hujusmodi luporum ingressum timebat Apostolus, Actuum vigesimo : " Scio, quoniam post discessionem meam intrabunt lupi rapaces in vos " etc. Isti volunt possidere patrimonium Christi titulo mercenariae conductionis. Volunt enim, ut suis reddatur meritis.
Isti ergo non intrant per ostium, sed fures sunt et latrones, non veri possessores, qui non possident sanctuarium Dei titulo sanctae vocationis.
4. Non sic intrat verus pastor, sed per ostium, id est per Christum. Et nola, quod verus pastor debet intrare per Christum - post Christum - et propter Christum. - Per Christum debet intrare quisquam vocationi eius obediendo. " Neque enim quisquam assumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fleret ". Sic ergo intrandum est per Christum: Ioannis decimo: "Ego sum ostium. Per me si quis introierit, ingredietur et egredietur et pascua inveniet". - Debet ingredi post Christum ipsum imitando, ut possit dicero illud Apostoli : " Imitatores mei estote, sicut et ego Christi". De hoc Ieremiae tertio: " Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis". Talem enim vult Deus " habitare in tabernaculo ", " qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam ". - Debet etiam ingredi propter Christum nihil aliud praeter Christum quaerendo: unde primae Petri quinto : " Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo, ut, cum apparuerit Princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam ".
5. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis .
Hic distinguitur pastor bonus a non bono ex modo praesidendi. Notandum igitur, quod pastor bene praesidens debet esse in cognoscendo sollicitus, in supportando pius, in deducendo primus, in protegendo probus.
Debet esse sollicitus in cognoscendo per vigiliam intuitionis, qualis fuit Christus: Ioannis decimo : "Ego sum pastor bonus et cognosco oves meas"; et Proverbiorum vigesimo septimo: " Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera ".
Debet esse in supportando pius per affectum pietatis, qualis fuit Christus: Isaiae quadragesimo : " Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit ". Quocontra Ezechielis trigesimo quarto: " Vae pastoribus Israel"! et sequitur causa:" Gregem, inquit, meum non pascebatis; quod infirmum erat non consolidastis, et quod aegrotum erat non sanastis, quod fractum erat non alligastis et quod abiectum erat non reduxistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia ". - Debet etiam esse in deducendo primus per exemplum honestatis: Ioannis decimo dicitur de bono pastore: " Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur ". Talis erat Apostolus, qui dicebat primae ad Corinthios undecimo: "Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. - Debet etiam esse in protegendo probus per constantiam virtutis, qualis fuit Christus: Ioannis decimo: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
Talis fuit Iacob: Genesis trigesimo primo: " Arietem gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebant; quidquid furto perierat, a me exigebas ".
Istae igitur sunt conditiones boni pastoris.
6. Sed nota, quod multi sunt pastores, qui non habent vigilantiam rationis, sed sunt quasi idola gregem negligentes.
Sunt alii, qui non habent affectum pietatis, sed sunt lupi gregem devorantes. -Sunt et alii, qui non exhibent exemplum honestatis, sed sunt fures gregem abigentes .
Sunt et alii qui. non adhibent praesidium defensionis, sed sunt mercenarii gregem in necessitate dimittentes.
7. Sunt ergo sicut idola gregem non curantes, quibus dicitur Zachariae undecimo : " O pastor et idolum, derelinquens gregem "! et Isaiae vigesimo secundo: " Quis tu hic, aut quasi quis hic "?
Sunt alii sicut lupi gregem devorantes; de quibus Actuum vigesimo : " Scio, inquit Paulus, quoniam post discessionem meam intrabunt lupi rapaces in vos, non parcentes gregi "; de talibus Ieremiae duodecimo: " Pastores multi demoliti sunt vineam meam"; et ideo dicitur ibidem: " Venite et congregamini, omnes bestiae terrae: properate ad devorandum". -Sunt alii ut fures gregem abigentes: Ezechielis trigesimo quarto : " Vae pastoribus Israel ! qui pascebant semetipsos: nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis et lanis operiebamini, gregem autem meum non pascebatis "; et post paululum: " Dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor ". Rationem huios reddit Dominus Ioannis decimo: quia scilicet "fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat ".
Sunt et alii mercenarii gregem in necessitate dimittentes: Ioannis decimo : " Mercenarius, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus ".
8. Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae .
Describitur hic bonitas pastoris ex comparatione ad oves, cum dicit Dominus: Ego sum pastor bonus et cognosco oves meas
et bonitas ovis ex comparatione ad pastorem, cum dicit: Et cognoscunt me meae. Cognosco, inquit, eas, et cognoscunt me meae. Cognosco eas per electionem et per approbationem, et cognoscunt me per fidem et dilectionem.
9. Cognosco, inquit, oves meas. Nota, quod co-L gnoscitur ovis ex quatuor. Cognoscitur enim vultu, i balatu, vellere et signo. - Cognoscitur vultu, secundum illud Proverbiorum vigesimo septimo : " Diligenter agnosce vultum pecoris tui"; vultus spiritualis est conscientia, de qua Canticorum secundo: " Ostende mihi faciem tuam ". Faciem istam non habentibus mundanis dicitur Matthaei septimo: " Non novi vos".
. Cognoscitur balatu: per balatum intellige confessionis vocem: unde in Psalmo : " Populus eius et oves pascuae eius: introite portas eius in confessione ". De hoc balatu Canticorum secundo: "Sonet vox tua in auribus meis ".
Cognoscitur vellere: unde quando ovis devoratur a bestia, solet ostendi pellis in signum, secundum illud Genesis trigesimo primo : " Captum a bestia non ostendi tibi "; quasi: si captum fuisset, ostendissem tibi. Per vellus intellige honestam conversationem. Debet enim ovis spiritualis habere vellus agninae conversationis, secundam illud Proverbiorum vigesimo septimo: " Sint tibi agni ad vestimentum tuum ".
Cognoscitur etiam signo. Per signum intellige dominicam passionem. Debet enim signari ovis spiritualis signo dominicae passionis: Canticorum octavo : "Pone me ut signaculum super cor tuum ".
10. Sequitur: Et cognoscunt me meae.
Ut scias, qualiter ovis se debet habere ad pastorem, nota, quod ovis debet pastorem cognoscere, ad pastorem accedere, pastorem audire et post pastorem ire.
Pastorem cognoscit ovis per fidem, per gratiarum actionem ; de quo Ioannis decimo : " Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae ".
Ad pastorem accedit per caritatem: unde primae Petri secundo: " Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum ".
Oberrant enim oves peccando, sed convertuntur, quando pastorem audiunt per obedientiam: Ioannis decimo : " Oves meae vocem meam audiunt". - Sequitur pastorem per imitationem: Ioannis decimo: " Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius "; et infra eodem: " Cognosco oves meas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis ".
11. Proprias oves vocat nominatim .
Nota hic tria de pastore bono. Primo, quod oves vocat nominatim, cum dicitur: Proprias oves vocat nominatim. Secundo, quod educit, cum dicitur : Et educit. Tertio, quod deducit, cum subiungitur: Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit. Bonus enim pastor debet oves vocare verbo praedicationis et educere Sacramento confessionis et deducere exemplo sanctae conversationis.
12. Nota iuxta hoc tria de bona ove. Debet enim ovis esse humilis, ut pastori obediat: debet esse mitis, ne gregem offendat: debet esse foetosa, ut patrifamilias fructum afferat. - Debet ergo esse humilis Per obedientiam: unde in Psalmo : "Deducis velut ovem loseph "; velut ovis debet esse ducibilis Ioseph: aliquando virga correptionis, aliquando pane consolationis, aliquando cane tentationis. - Debet esse mitis per innocentiam, iuxta illud secundi Regum ultimo : "Isti qui oves sunt, quid fecerunt"? Unde illud:
Quac meruistis, ores, animal sine fraude dolisque?
Debet esse foetosa per bonorum operum abundantiam, iuxta illud Psalmi : " Oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis "; et Canticorum quarto: " Omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas".