Postquam philosophus solvit rationes, quae sunt ad partem falsam, hic inducit rationes ad partem veram, scilicet ad ostendendum quod demonstratio universalis sit potior. Et circa hoc ponit septem rationes, annectens eas praemissis solutionibus, ex quibus etiam propositum concludi potest, ut supra patuit.
Prima ergo ratio talis est. Demonstratio est syllogismus ostendens causam et propter quid: sic enim contingit scire, sicut supra habitum est.
Sed universale est magis tale quam particulare.
Iam enim ostensum est in prima solutione quod universali magis inest per se aliquid quam particulari. Illud autem cui inest aliquid per se, est causa eius: subiectum enim est causa propriae passionis, quae ei per se inest. Universale autem est primum cui propria passio inest, ut ex supra dictis patet: unde patet quod proprie causa est id quod est universale. Ex quo concludit propositum, scilicet quod demonstratio universalis sit dignior, utpote magis declarans causam et propter quid.
Secundam rationem ponit ibi: amplius usque ad hoc etc., et sumitur haec ratio a causis finalibus. Ubi considerandum est quod aliquid est finis alterius et quantum ad fieri, et quantum ad esse: quantum ad fieri quidem, sicut generatio est propter formam; quantum ad esse autem, sicut domus est propter habitationem. Dicit ergo quod usque ad illum terminum quaerimus propter quid fiat aliquid, aut propter quid sit aliquid, quousque non sit aliquid aliud assignare quam hoc ad quod perventum est, propter quod fiat vel sit illud, de quo quaeritur propter quid.
Et quando hoc invenimus, tunc opinamur nos scire propter quid; et hoc ideo quia illud quod iam sic est ultimum ut non sit aliquid aliud ulterius quaerendum, est id quod est vere finis et terminus, qui quaeritur cum quaerimus propter quid. Et ponit exemplum, puta si quaeramus cuius causa aliquis venit, et respondeatur, ut accipiat argentum: hoc autem propter quid? ut scilicet reddat debitum: et hoc propter hoc aliud, ut scilicet non iniuste agat. Et sic semper procedentes, quando iam non erit amplius propter aliquid aliud sicut propter finem, puta cum pervenerimus ad ultimum finem, qui est beatitudo, dicemus quod propter hoc venit sicut propter finem. Et similiter est in omnibus aliis, quae sunt vel fiunt propter finem, et quando ad hoc pervenerimus, sciemus propter quid venit. Si igitur ita se habet in aliis causis sicut in causis finalibus, quod tunc maxime scimus quando ad ultimum fuerit perventum; ergo in aliis tunc maxime sciemus, quando perveniemus ad hoc, quod hoc inest huic non amplius propter aliquid aliud: et hoc contingit cum pervenerimus ad universale.
Et hoc manifestat in tali exemplo. Si enim quaeramus de isto triangulo particulari, quare anguli eius extrinseci sunt aequales quatuor rectis; respondebitur quod hoc contingit huic triangulo quia est isosceles; isosceles autem est talis quia est triangulus; triangulus autem est talis quia est figura rectilinea talis. Si ergo amplius non possit procedi, tunc maxime scimus: hoc autem est, quando pervenitur ad universale. Ergo universalis demonstratio potior est particulari.
Tertiam rationem ponit ibi: amplius quantocumque etc., et dicit quod quanto magis proceditur versus particularia, tanto magis itur versus infinitum; quia, ut dicitur in III physic., infinitum congruit materiae, quae est individuationis principium. Sed quanto magis proceditur versus universale, tanto magis itur in aliquid simplex et in ipsum finem; quia ratio universalis sumitur ex parte formae, quae est simplex, et habet rationem finis, in quantum terminat infinitatem materiae.
Manifestum est autem quod infinita in quantum huiusmodi non sunt scibilia, sed in quantum aliqua sunt finita in tantum sunt scibilia; quia materia non est principium cognoscendi rem, sed magis forma. Manifestum est ergo quod universalia sunt magis scibilia quam particularia. Ergo etiam sunt magis demonstrabilia, quia demonstratio est syllogismus faciens scire. Sed magis demonstrabilium est potior demonstratio: simul enim intenduntur ea, quae dicuntur ad invicem; demonstratio autem ad demonstrabile dicitur. Et sic cum universalia sint magis demonstrabilia, demonstratio universalis erit potior.
Quartam rationem ponit ibi: amplius si magis praeponenda etc., quae talis est. Cum demonstrationis finis sit scientia, quanto demonstratio plura facit scire, tanto potior est. Et hoc est quod dicit, quod magis praeferenda est demonstratio, secundum quam homo cognoscit hoc et aliud, quam illa secundum quam homo cognoscit unum solum.
Sed ille qui habet cognitionem de universali, cognoscit etiam particulare, dummodo sciat quod sub universali contineatur particulare; sicut qui cognoscit omnem mulam esse sterilem, scit hoc animal, quod cognoscit esse mulam, esse sterile: sed ille qui cognoscit particulare, non propter hoc cognoscit universale. Non enim si cognosco hanc mulam esse sterilem, propter hoc cognosco omnem mulam esse sterilem. Relinquitur ergo quod demonstratio universalis, per quam cognoscitur universale et particulare, sit potior quam particularis, per quam cognoscitur solum particulare.
Quintam rationem ponit ibi: amplius autem et sic etc., quae talis est. Quanto medium demonstrationis est propinquius primo principio, tanto demonstratio est potior. Et hoc probat, quia si illa demonstratio, quae procedit ex principio immediato, est certior ea quae non procedit ex principio immediato, sed ex mediato, necesse est quod quanto aliqua demonstratio procedit ex medio propinquiori principio immediato, tanto sit potior. Sed universalis demonstratio procedit ex medio propinquiori principio, quod est propositio immediata. Et hoc manifestat in terminis. Si enim oporteat demonstrare a, quod est universalissimum, de d, quod est particularissimum, puta substantiam de homine, et accipiantur media b et c, puta animal et vivum, ita quod b sit superius quam c, sicut vivum quam animal; manifestum est quod b, quod est universalius, erit immediatum ipsi a, et per hoc magis cognoscetur quam per c, quod est minus universale. Unde relinquitur quod demonstratio universalis potior sit quam particularis. Addit autem quasdam praedictarum rationum logicas esse: quia scilicet procedunt ex communibus principiis, quae non sunt demonstrationi propria; sicut praecipue tertia et quarta, quae accipiunt pro medio id quod est commune omni cognitioni. Aliae vero tres praedictarum rationum, scilicet prima, secunda et quinta, magis videntur esse analyticae, utpote procedentes ex propriis principiis demonstrationis.
Sextam rationem ponit ibi: maxime autem manifestum est etc., et dicit quod maxime evidens est universalem demonstrationem principaliorem esse ex ipsis propositionibus, ex quibus utraque demonstratio procedit. Nam universalis demonstratio procedit ex universalibus propositionibus.
Particularis autem demonstratio procedit ex aliqua particulari propositione. Propositionum autem universalis et particularis talis est comparatio, quod ille qui habet cognitionem de priori, scilicet de universali, cognoscit quodammodo posteriorem, scilicet in potentia. Nam in universali sunt in potentia particularia, sicut in toto sunt in potentia partes. Puta si aliquis cognoscit quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, iam in potentia cognoscit hoc de isoscele.
Sed ille qui cognoscit aliquid in particulari, non propter hoc cognoscit in universali, neque in actu neque in potentia. Non enim universalis propositio continetur in particulari, neque in actu neque in potentia. Si igitur demonstratio est potior, quae ex potioribus propositionibus procedit, sequitur quod demonstratio universalis sit potior. Est autem attendendum quod haec ratio non differt a quarta supraposita, nisi quod ibi fiebat comparatio conclusionum, quae cognoscuntur per demonstrationem, hic autem fit comparatio propositionum, ex quibus demonstratio procedit.
Septimam rationem ponit ibi: et universalis quidem etc., quae talis est. Universalis demonstratio intelligibilis est, idest in ipso intellectu terminatur, quia finitur ad universale, quod solo intellectu cognoscitur. Sed demonstratio particularis in intellectu incipiens terminatur ad sensum, quia concludit particulare, quod directe per sensum cognoscitur; et per quamdam applicationem, seu reflexionem, ratio demonstrans usque ad particulare producitur. Cum igitur intellectus sit potior sensu, sequitur quod demonstratio universalis potior sit quam particularis. Ultimo epilogando concludit hoc esse manifestum per omnia supra dicta.