SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 1

Ecce rex tuus venit tibi mansuetus.

Multa sunt mirabilia divinorum operum. Psalmus: mirabilia opera tua. Sed nullum opus dei est ita mirabile sicut adventus christi in carnem, et est ratio quia in aliis dei operibus deus impressit suam similitudinem creaturae, sed in opere incarnationis impressit deus seipsum et univit se naturae humanae in unitate personae vel univit nostram naturam sibi; et ideo cum alia dei opera non sint perfecte scrutabilia, illud opus, scilicet incarnationis, est omnino supra rationem. Unde job: qui facis magna et mirabilia et discrutabilia absque numero. Unum opus est quod videre non possum: si venerit ad me non videbo eum. Et in Malachia: ecce venit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus? quasi dicat quod illud excedit cognitionem humanam. Sed apostolus docet quis poterit cogitare diem adventus ejus dicens: non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed omnis sufficientia nostra ex deo est. Igitur in principio rogabimus dominum ut ipse det mihi aliquid dicere etc..