Vae qui condunt leges.
Hic incipit comminari contra hostes corporaliter persequentes alienigenas: et primo contra vastantes; secundo contra vastitati congaudentes. In fine 14 cap. In anno quo mortuus est rex Achaz, prima in duas. In prima contra Assyrios captivantes decem tribus, et affligentes duas; in secunda contra Babylonios captivantes duas. Cap. 13: onus Babylonis. Prima in tres. In prima comminatur hostium destructionem; in secunda promittit populi reintegrationem, cap. 11 (et egredietur; in tertia ponit gratiarum actionem, cap. 12): confitebor.
Hoc autem capitulum dividitur in duas partes. In prima comminatur contra principes duarum tribuum, qui in Assyriorum auxilio confidebant, scilicet Achaz, sub quo haec visio scripta est, ut legitur 4 regum 16; in secunda contra ipsos Assyrios, vae Assur. Tamen aliqui incipiunt ibi 10 caput; et tunc esset facilior, quia sic haec pars esset incondivisa praecedenti. Prima dividitur in duas. In prima ponitur comminatio; in secunda ostenditur ulterioris poenae praeparatio, super omnibus.
Prima in duas. In prima arguit culpam; in secunda comminatur poenam, quid facietis? culpam principum arguit quantum ad duo; quantum ad perversam legislationem, vae qui condunt leges iniquas, secundum quod lex firmatur principis edicto; et scribentes, secundum quod confirmatur scripto. Rom. 10: ignorantes enim dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae dei non sunt subjecti. Matth. 15: quare transgreditur etc.. Secundo quantum ad intentionem opprimendi impotentes, vel propter paupertatem: pauperes; vel propter ignobilitatem: humilium, (Amos 2): conterent sicut pulverem, etc.; (vel) propter sexus infirmitatem: viduae; vel propter aetatem: pupillos, supra 1: pupillo non iudicant etc.. Quid facietis? hic comminatur poenam. Et primo aufert evasionis remedium; et hoc triplex: confidentiae secundum propriam potentiam: quid facietis in die? quantum ad praemunitionem hostium, vel quantum ad praedictionem prophetarum. Oseae 9: quid facietis in die solemni, in die festivitatis domini? Nahum 1: ante faciem indignationis ejus quis stabit? secundo quantum ad potentum amicitiam: ad cujus confugietis auxilium? job 6: ecce non est auxilium mihi in me necessarii quoque mei recesserunt a me. Tertio quantum ad divitiarum gloriam: et ubi derelinquetis gloriam vestram? quasi dicat: quae vobis non proderit.
Sapien. 5: quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? secundo exprimit poenae modum: et primo captivitatis: ne incurvemini. Supra 2: et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.
Secundo interfectionis: et cum interfectis cadatis Ezech. 32: omnes hi interfecti ruentes gladio. Super omnibus his.
Hic ponitur ulterioris poenae praeparatio.
Ut supra exponatur. Vae Assur. In parte ista comminatur contra ipsos Assyrios. Et dividitur in duas partes. In prima ponitur hostium opprimentium comminatio; in secunda populi oppressi confortatio, propter hoc dicit. Prima in tres. In prima arguit culpam; in secunda comminatur poenam, propter hoc immittet; in tertia ostendit poenae effectum, et erit.
Culpa autem consistit in transgressione praecepti, vel abusu auctoritatis: unde dividitur prima pars in tres. In prima ponitur auctoritatis commissio; in secunda auctoritatis abusio, ipse autem non sic, in tertia abutentis elatio. Et erit cum impleverit.
Circa primum tria facit. Primo committitur flagellandi officium; secundo designat flagellis dignum, ad gentem fallacem, tertio imponit flagellis modum, ut auferat spolia. Circa primum tria designat. Flagellantem: vae, tibi imminet, Assur, qui es virga furoris mei: flagellandi potestatem, baculus, per quem ego flagello, in manu eorum, idest in potestate, idest in executione: et flagellationem: indignatio mea, complebitur per eos.
Infra 14: contrivit dominus baculum impiorum; virgam dominantium. Ad gentem fallacem.
Hic describit flagellis dignum, et quantum ad culpam: gentem fallacem, quia non servat promissum: Exod. 19: cuncta quae locutus est dominus faciemus: et quantum ad sententiam, populum furoris, idest quem jam adiudicavi puniendum, mittam, inspirabo vos esse puniendos. 4 Reg. 18: dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc, et demolire eam. Ad, idest contra, ut auferat. Hic imponit flagellis modum quantum ad detractionem rerum.
Auferat spolia, ad detentionem; diripiat, quantum ad hominum oppressionem; ponat quasi lutum, prae vilitate. Ps. 17: ut lutum platearum delebo eos. Ipse autem.
Hic ponitur abusio potestatis concessae, inquantum excessit fines mandati; et primo ponitur ejus propositum; secundo ponitur propositi motivum, dicet enim: circa primum duo facit.
Primo dimittit praefixam mensuram et quantum ad rationis judicium, non sic arbitrabitur, et quantum ad cordis propositum, non ita aestimabit, hoc est taxabit poenam. Secundo adauget poenam et quantum ad modum, ad conterendum, hoc est: omnia disperdendum; et quantum ad numerum, gentium immo plurium, non solum ad illos ad quos mittebatur. Habac. 2: cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
Dicet enim.
Hic ponitur motivum: et primo assumit; secundo concludit, sic faciam jerusalem, et simulacris. Circa primum primo assumit servitutem regum: numquid non reges simul et principes mei? Habac. 1: ipse de regibus triumphat, et tyranni ridiculi ejus erunt. Secundo subjugationem civitatum: numquid non ut charcamis? infra 37: vere enim, domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum. Tertio destructionem deorum: quomodo invenit manus mea regna idoli. Admirative; quasi dicat: quomodo fuit hoc quod dii illi non restiterunt mihi. 4 Reg. 18: quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit deus eruere jerusalem de manu mea? sic faciam jerusalem, et simulacris eius.
Hic concludit primo a gentibus ad totum populum Israel: sic et simulacra.
Secundo ex decem tribubus ad duas; numquid non sicut. De Samaria verum dixit, quia colebant idola: sed de jerusalem abstulerat ezechias: 4 Reg. 18. Et forte aliqua remanserunt occulte, quae invenit in parte civitatis, quam tradidit ei sobna Scriba. Vel vocat simulacra arcam, et alia quae erant in ornatum templi, Ez. 25: ecce sicut omnes gentes, etc..
Et erit cum impleverit. Hic arguit eius superbiam, et primo ponitur superba gloriatio; secundo gloriandi occasio, dixit enim: tertio gloriantis increpatio, numquid gloriabitur.
Dicit ergo: et erit cum impleverit dominus cuncta opera sua, poenas scilicet, quibus vult corrigere, magnifici cordis, quantum ad praesumptionem de faciendis. Et super gloriam, quantum ad elationem de factis. Supra 2: oculi sublimes hominis humiliati sunt. Dixit enim: hic ponit gloriae occasionem ex magnis quae fecerat: et primo quantum ad facientis conditionem; secundo quantum ad facti magnitudinem, et abstuli; tertio quantum ad faciendi facilitatem, et invenit. Et dicit facientis conditionem quantum ad potentiam bellorum, in fortitudine, quantum ad sapientiam consiliorum, et in sapientia. Deut. 32: sed propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: manus nostra excelsa. Facti autem magnitudo pensatur ex tribus. Ex multitudine regnorum: unde dicit, abstuli terminos. Loquitur ad similitudinem ejus qui acquirit multos agros, qui aufert terminos quibus diversorum possessiones dividebantur.
Quantum ad spoliationem principum, et principes; quantum ad subjugationem regum. Et detraxi quasi potentes in sublime, scilicet in solio regni, Dan. 5: quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat.
Facilitas autem faciendi determinatur quantum ad tria. Quantum ad plenariam subjectionem: et invenit, quasi nidum manus, qui est in potestate invenientis.
Infra 16: et erit sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes. Quantum ad facilem destructionem, et sicut colliguntur ita de facili, Habac. 2: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
Quantum ad sublatam omnem contradictionem: et non fuit qui moveret pennam, idest manum: penna avis se defendit, et aperiret os, ad contradicendum, et ganniret: quod est vulpium vel avium ad plangendum. Ezech. 24: fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga; et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Numquid gloriabitur.
Hic ponitur gloriantis increpatio; quia etiam est sicut instrumentum, quod non potest operari, nisi motu artificis.
Securis, ad mactandum malos. Exaltabitur serra, ad discernendum bonos a malis. Virga, ad corrigendum. Baculus, ad sustentandum correctos.
Job 15: quid tumet contra deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? propter hoc immittet.
Hic comminatur poenam: et circa hoc tria facit. Primo comminatur poenae judicium; secundo determinat poenae modum, et subtus gloriam; tertio poenae effectum, et erit terrore. In pinguibus, potentibus et divitibus. Infra 25: et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium. Et subtus. Hic determinatur poenae modus, qui fuit per combustionem; et ponuntur tria. Primo poenae species, gloriam ejus, idest multitudo exercitus, Prov. 9; subtus, idest sub vestibus, quia vestimentis illaesis corpora cremata sunt. Supra 1: et erit fortitudo tua ut favilla stupae, et opus vestrum quasi scintilla.
Secundo poenam inferens, sanctus Israel, deus, vel Angelus michael, cui commissus fuit ille populus.
Dan. 10: et ecce michael unus ex principibus primis venit in adjutorium meum. In ignem, quia per ignem puniet eos. Soph. 1: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
Tertio poenam patiens; et quantum ad minores, spina et vepres, quae non multum crescunt; et gloria saltus ejus Libani, quantum ad magnos, quos propter dignitatem comparat altis arboribus: Libani, quia et in anima et in corpore mortui sunt. Supra 9: succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit; et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. Et erit terrore. Hic ponitur poenae effectus. Et primo in hostibus quantum ad fugam, et erit terrore profugus; quantum ad paucitatem, et reliquiae ligni, quia ad litteram Senacherib cum paucis fugit, scilicet cum decem, Deut. 28: remanebitis etc.; secundo effectum in populo. Et erit, quantum ad tria in quibus offendebant: scilicet in confidentia gentium.
Super eo qui percutiet eos, quia illi a quibus auxilium petebant, quandoque etiam affligebant eos.
Qui fugerint, vel ad ezechiam, vel ad alias gentes.
Ezech. 29: innitentibus eis. Secundo quantum ad cultum idolorum, et quantum ad modum, quia in veritate reliquiae; contra id quod dicitur 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? si dominus est deus, sequimini eum; si autem baal, sequimini illum. Et quantum ad conversos, reliquiae Jacob, qui relinquuntur ab Assyriis (Ier. 31): salva domine populum tuum (reliquias Israel)p et confirmat promissionem: si enim fuerit. Gen. 22: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris. Tertio quantum ad justitiam operum.
Et primo ponit promissionem: consummatio abbreviata, idest destructio in brevi facta in exercitu Senacherib, inundabit justitiam, idest faciet inundare justitiam in populo. Infra 26: misereamur impio, et non discet justitiam. In terra sanctorum iniqua gessit. Secundo ponit confirmationem: consummationem enim. Nahum 1: in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus. In medio terrae, idest in jerusalem, quae est in meditullio terrae. Ezech. 5: ista est jerusalem; in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. Apostolus ad Rom. 9, exponit de reliquiis salvandorum. Et verbum abbreviatum, secundum septuaginta, est verbum evangelii.
Matth. 22: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Vel verbum incarnatum: propter hoc haec dicit dominus. Hic ponitur populi confortatio: et circa hoc duo facit.
Primo ponit confortationem, noli timere. Infra 41: noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel. Secundo exponit evasionem: et primo, in generali; secundo in speciali, veniet in Ajath.
Circa primum tria facit. Primo ponitur afflictio. In virga, idest in afflictione obsessionis et depraedationis, et baculum, confringentem, in via Aegypti: quia audiens quod rex Ethiopiae esset egressus de terra sua (ut legitur 4 Reg. 19), dimisit terram, et in reditu destruxit civitates quas invenit veniens per Aegypti viam. Jer. 48: quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? secundo affligentium destructio: adhuc enim paululum, circa quod primo notatur acceleratio: adhuc paululum (respectu) aeternitatis vel respectu illius temporis in quo affligent. Ez. 7: de propinquo effundam; secundo poenae magnitudo: consummabitur indignatio, quo ad culpam; furor, quo ad vindictam, tertio quo ad puniendi facilitatem, meus, judicum 7, et super mare, rubrum: Exod. 14. Et levabit eam, contra te, primo in via Aegypti: quia in Aegyptiis confidebas. Tertio ponitur consequens liberatio: et primo liberatio: auferetur onus. Jer. 30: in die illa conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus disrumpam.
Secundo liberationis ratio, a facie olei, divinae misericordiae. Supra 1: vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata, neque curata medicamine, neque fota oleo.
Veniet in Ajath hic describitur in speciali: et primo ponitur oppressio, numerans civitates per quas transivit veniens de Aegypto in jerusalem.
Veniet de Aegypto, in Ajath, transibit cursim in Magron apud Machmas, civitatem quandam, commendabit vasa sua, dimittet partem supellectilis suae, ut expeditus veniat.
Transierunt cursim, non impediti propter resistentiam illarum civitatum. Gabaa sedes nostra. Vox exercitus, qui ibi quievit. Obstupuit Rama, idest timuit, quia vicinus erat, gabaa Saulis, civitas regalis tempore Saulis. Hinni, more equorum. Attende Laisa, quomodo possis fugere, et similiter tu, paupercula Anatoth, quia parva villa erat. Medemena migravit; fugit, et similiter habitatores gabim.
Vox Senacherib ad exercitum: confortamini.
Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: villa prope jerusalem, quasi dicat: adhuc est tantum de die quod possumus illic figere tentoria; quia divinatum erat ei quod si illa die illuc applicaret, quod vinceretur.
Vel, o habitatores gabin confortamini, quia hostes prope sunt. Agitabit, ad modum comminantis. Infra 37: ad sanctum Israel. In manu servorum tuorum exprobrasti domino. Secundo hostium destructio, ecce dominator. Et primo facilitas ex parte punientis, confringet: ad similitudinem facti Gedeon, judicum 7. Secundo universalitas ex parte punitorum: excelsi, quantum ad fortes corpore; sublimes, quantum ad principes; condensa saltus, ad multitudinem populi, idest frutices, quae faciunt sylvam spissam, et Libanus, ipse Senacherib, qui interfectus fuit a filiis suis: infra 27. Mystice Glossa: confringet lagunculam, in passione christi.
Nota super illo verbo, et erit lumen Israel in ignem, quod deus noster dicitur ignis: primo, quia subtilis; et quantum ad hoc dicitur subtilis quantum ad substantiam, quia dicitur spiritus. Joan. 4: spiritus est deus. Secundo quantum ad scientiam, quia penetrabilis. Heb. 4: vivus est sermo dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Tertio quantum ad apparentiam, quia invisibilis. Job 28: unde ergo sapientia? et infra eodem: abscondita est ab oculis omnium viventium. Vel job 36: omnes homines.
Secundo quia lucidus. Quod autem sit lucidus, patet primo quia manifestat, quantum ad intellectum. Ps. 35: in lumine tuo videbimus lumen. Secundo, quia delectat quantum ad affectum, Tob. 5: quale gaudium est mihi, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? tertio, quia dirigit quantum ad actum. Infra 60: ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Tertio, quia calidus; et hoc primo quia vivificat. Job 39: tu forsitan in pulvere calefacies ea? Thren. 1: de excelsis misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Secundo quia purgat. Eccl. 38: vapor ignis urit carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.
Tertio quia devastat. Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Quarto quia levis; et hoc primo propter motum, quia universa propter semetipsum operatus est dominus: Prov. 16: secundo propter situm, quia in altis habitat: Ps. 112; tertio propter incommixtionis modum. Sapient. 7: attingit autem ubique propter munditiam suam: vapor est enim virtutis dei.