SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 2

Ecce rex tuus etc.. Verba ista sumuntur ex evangelio quod hodie apud nos legitur et sunt sumpta de zacharia, licet aliquantulum sub aliis verbis ibi recitentur. In verbis autem istis manifeste praenuntiatur nobis christi adventus. Ne super ambiguo procedamus, scire debetis quod quadruplex legitur christi adventus.

Primus est quo venit in carnem. Secundus ejus adventus est quo venit in mentem. Tertius christi adventus est quo venit in morte justorum. Sed quartus christi adventus est quo venit ad judicandum.

Primo dico adventus christi est in carnem. Et non est intelligendum quod venerit in carnem mutando locum, quia dicit in jeremia: coelum et terram ego impleo. Quomodo ergo venit in carnem? dico quod venit in carnem descendens de coelo, non dereliquendo coelum, sed assumendo nostram naturam. Unde in johanne: in propria venit. Et quomodo dico quod erat in mundo? quando verbum caro factum est.

Et videte quod iste adventus inducit alium christi adventum qui est in mentem. Nihil prodesset nobis quod christus venisset in carnem nisi cum hoc venisset in mentem scilicet nos sanctificando.

Unde in johanne: si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. In primo adventu venit solum filius. In secundo adventu venit filius cum patre ad inhabitandum animam.

Per istum adventum qui est per gratiam justificantem, anima liberatur a culpa, non ab omni poena, quia confertur gratia, sed nondum confertur gloria, et propter hoc necessarius est tertius christi adventus quando ipsos recipit ad seipsum. Unde in johanne: si abiero, in passione, et paravero vobis locum, tollendo obstaculum, iterum veniam ad vos, scilicet in morte, et tollam vos ad meipsum, scilicet in gloria, ut ubi sum ego illic et vos sitis. Item in johanne dicit: ego veni ut vitam habeant, scilicet praesentiam in animabus, et abundantius habeant, scilicet per gloriae participationem. Quartus christi adventus erit ad judicandum, scilicet quando dominus veniet ad judicium, et tunc gloria sanctorum redundabit usque ad corpus et resurgent mortui. Unde in johanne: venit hora et nunc est quando omnes quis sunt in monumentis audient vocem filii dei et procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitae.

Et propter istos quatuor christi adventus celebrat forte ecclesia quatuor dominicas de christi adventu. In ista autem dominica celebrat de primo christi adventu, et possumus in verbis propositis quatuor videre: primo adventus christi demonstrationem ibi: ecce; secundo venientis conditionem ibi: rex tuus; tertio venientis utilitatem: venit tibi, quarto veniendi modus ibi: mansuetus.

Primo dico possumus videre adventus christi demonstrationem ibi: ecce. Et notandum quod per ecce quatuor solemus intelligere: primo rei certificationem: de rebus quae nobis constant dicimus: ecce; secundo intelligimus per ecce temporis determinationem; tertio rei manifestationem, et quarto hominum confortationem.

Primo dico per ecce solemus intelligere rei certificationem.

Quando aliquis vult certificare dicit: ecce. Unde in Genesi dicit dominus: ecce statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos. Arcum meum ponam inter me et vos scilicet in signum pacis. Per arcum istum significatur dei filius, quia sicut arcus generatur ex reverberatione solis ad nubem aquosam, sic christus generatus est ex verbo dei et ex natura humana quae est sicut nubes, et sicut anima et caro unus est homo, ita deus et homo unus est christus; et de christo dicitur quod ascendit super nubem levem, id est super naturam humanam sibi eam uniendo. Et venit nobis christus in signum pacis, et fuit necessarium quod ita fieret quia modo sunt aliqui qui dubitant de secundo christi adventu. Unde apostolus: in novissimis quidem temporibus venient illusores discedentes a fide, juxta proprias concupiscentias ambulantes et dicentes: ubi est nunc promissio et adventus ejus.

Dicent enim tales quod anima non erit post corpus, et propter hoc ad certificationem adventus christi dicit propheta: ecce etc..

Et in Habacuc: apparebit dominus in finem et non mentietur.

Et Isaias: dominus exercituum veniet.

Secundo per ecce solemus intelligere temporis determinationem.

In adventu christi ad judicium non est nobis tempus determinatum.

Unde job: nescio quamdiu subsistam et quando tollet me factor meus. Et in Luca: regnum dei non veniet cum observatione.

Et quare non fuit in isto adventu tempus nobis determinatum? forte quia dominus voluit nos esse semper vigilantes.

Sed in adventu christi in carnem fuit nobis tempus determinatum.

Unde jeremias: ecce dies venient et suscitabo David germen justum et regnabit et sapiens erit.

Tertio per ecce solemus intelligere rei manifestationem. Quidam adventus dei ad nos est occultus, scilicet adventus quo venit in mentem, et iste non potest sciri per certificationem. Unde job: si venerit ad me non videbo eum et si abierit non intelligam.

Sed in adventu in carnem christus manifestus et visibilis venit.

Unde Isaias: propter hoc intelliget populus meus nomen meum, quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Et johannes digito eum demonstravit ut praesentem dicens: ecce agnus dei. Zacharias vero demonstravit eum per ecce ut futurum.

Quarto per ecce solemus intelligere hominum confortationem et hoc in duobus. Si homo patitur molestias ab inimicis suis et inimici ejus subjuguntur ei, dicit: ecce. Unde in threnis: aperuerunt inimici mei os suum, en venit dies quam desideravi. Similiter quando homo consequitur ecce dicit. Unde Psalmus: ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum etc.. Ista duo consecuti sumus in adventu christi quia liberatus est homo de insultibus Daemonum et gaudet de spe adepta. Isaias: dicite pusillanimis confortamini; nolite timere: ecce deus vester ultionem adducet de inimicis vestris, ipse veniet et salvabit vos.

Videamus modo de conditione advenientis. Adventus personae requiritur, expectatur vel praenuntiatur cum solemnitate propter personae magnitudinem, si est rex vel legatus domini Papae, vel propter amicitiam et affinitatem; et iste qui venit est rex et propinquus noster et amicus. Propter hoc cum solemnitate ipsum expectare debemus. Scitis quod rex imperat auctoritate dominii, sed non quicumque habet auctoritatem dominii dicitur rex, sed requiruntur quatuor ad hoc quod aliquis dicatur rex, quorum si aliquid defuerit non dicitur rex. Debet enim rex habere primo unitatem, secundo plenariam potestatem, tertio amplam jurisdictionem et quarto justitiae aequitatem.

Primo dico rex debet habere unitatem, quia si in regno fuerint plures dominantes et non pertineat dominium ad unum, non dicitur rex. Unde regnum est sicut monarchia quaedam et christus habet unitatem. Unde in ezechiele: rex unus erit omnium nostrum.

Dicit rex unus ad significandum quod non alienus, non alius dominus, sed unus dominus filius cum patre erit rex noster.

Unde dicit christus: ego et pater unus sumus quod est contra Arium qui dixit quod alius esset pater, alius filius. Apostolus: et si dii multi et domini multi, nobis unus deus et dominus est.

Secundo rex importat plenitudinem potestatis. Qui principaretur non cum plenitudine potestatis sed secundum leges impositas non diceretur rex sed consul vel potestas. Futurum autem erat ut christo veniente, lex a deo mutaretur quantum ad leges caeremoniales.

Unde ipse christus est qui potest legem condere. Unde dicit: dictum est antiquis: non occides; ego autem dico, quasi dicat: habeo potestatem et possum leges condere. Unde Isaias: dominus judex noster, legifer noster, ipse veniet et salvabit nos. Legitur quod pater omne judicium filio dedit, et dominus est legifer noster et per consequens rex noster. Unde in esther: domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta posita sunt. Unde dicit filius: data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.

Tertio rex importat amplitudinem jurisdictionis. Paterfamilias habet plenitudinem potestatis in domo sua, non tamen dicitur rex.

Similiter qui habet villam unam non propter hoc dicitur rex, sed qui habet dominium super multas terras et super civitatem magnam, talis dicitur rex. Illud videmus in isto qui venit nobis quia omnis creatura est ei subdita, quia rex omnis terrae deus, et oportuit quod talis veniret qui talem potestatem haberet, quia olim lex fuit solum data Judaeis et dicebantur Judaei populus peculiaris dei, sed oportuit omnes adduci ad salutem, ideo oportuit quod esset rex omnium qui omnes posset salvare. Talis fuit iste qui venit nobis. Unde Psalmus: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.

Quarto oportet quod rex habeat aequitatem quia aliter esset tyrannus, quia tyrannus omnia quae sunt in regno convertit ad suam utilitatem; sed rex regnum suum ordinat ad bonum commune. Unde in proverbiis: rex justus erigit terram, vir avarus destruit eam. Sed iste venit non quaerens utilitatem propriam sed tuam, quia non venit filius hominis ministrari, sed ministrare. Et qui venit ministrare certe venit animam suam dare in redemptionem multorum, et ut redemptos duceret ad gloriam aeternam ad quam nos perducat etc..