COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 21.). Domine, si fuieees hic, frater meus non fuisset mortuus.
1. In verbis istis lamentatur Martha sub figura Ecclesiae duo, scilicet absentiam medici - et mortem infirmi: absentiam medici, cum dicit: Domine, si fuisses hic; quasi dicat: quia non fuisti hic. Mortem infirmi, cum subiungit: Frater meus non fuisset mortuus, qui scilicet est mortuus: et potest hoc intelligi de morte naturae, vel de morte culpae, ut dicamus: Domine, si fuisses hic corporaliter, frater meus non fuisset mortuus temporaliter: vel dicamus: Si fuisses hic per gratiam, frater meus non fuisset mortuus per culpam.
2. Distingue multiplicem mortem, et attende, quod est mors naturae, mors culpae, mors poenae, mors gratiae.
Mors naturae horrenda est malis, optanda iustis, praecauenda cunctis.
Est hor-renda malis, quia ipsos spoliat: Ecclesiastici undecimo : " Est qui locupletatur parce agendo " etc.; et sequitur: " Et nescit, quod tempus praetereat, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis et moriatur "; Iob vigesimo septimo: "Cum dives dormierit, nihil secum auferet"; Psalmus: " Cum interierit, non sumet omnia
Item, quia eos cruciat: Ecclesiastici quadragesimo primo : " O mors, quam amara est memoria tua homini iniusto et pacem habenti in substantiis suis" ! Si amara est memoria, multo magis praesentia; Lucae decimo sexto: "Mor-- tuus est dives et sepultus est in inferno ".
Item, quia eos annihilat: Iob decimo quarto : " Homo, cum fuerit mortuus et nudatus atque consumtus, ubi, quaeso, est "? quasi dicat: nusquam est. Psalmus: "Transivi,.et ecce, non erat".
3. Mors ista est optanda iustis, quia illos ditat: Iob tertio : " Exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer, cum invenerint sepulcrum "; unde de iusto dicitur lob quinto: "Ingredieris in abundantia sepulcrum "; ad Philippenses primo: " Mihi vivere Christus est, ait Apostolus, et mori lucrum ". -Item, quia illos quietat: Apocalypsis decimo quarto : " Beati, qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis ".
Item, quia illos exaltat: Lucae decimo sexto: "Factum est, ut moreretur mendicus et deportaretur ab Angelis in sinum Abrahae ".
4. Mors nihilominus ista est praecavenda cunctis, quia necessaria: secundi Regum decimo quarto : " Omnes morimur et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur"; Psalmus: " Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem "? Versus:
Unde superbit homo, cuius conceptio culpa, Nasci poena, labor vita, necesse mori?
Item, quia propinqua; Ecclesiastici decimo quarto : "Memor esto, quoniam mors non tardabit ". Seneca: " Quidquid aetatis retro est, mors tenet, quidquid restat, incertum ". Ecclesiastici undecimo: " Nescit homo, quod tempus praetereat, et mors appropinquet " etc.
Item, quia repentina: Genesis vigesimo septimo : " Vides ait Isaac, " quod sonuerim et ignorem diem mortis meae "; primae ad Thessalonicenses quinto: " Cum dixerint: Pax et securius, tunc repentinus eis superveniet interitus "; unde " nihil est incertius hora mortis, morte nihil certius ".
Mors ergo naturae est horrenda malis, quia ipsos spoliat, cruciat et annihilat; optanda est iustis, quia ipsos ditat, quietat et exaltat: praecavendis cunctis, quia necessaria, propinqua et repentina ; de qua hic dicitur: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, scilicet morte naturae.
5. Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus morte culpae, quae multiplex est. Est enim mors superbiae; Iob decimo octavo : " Consumat brachia eius primogenita mors "; Iob primo:"Irruit ventus vehemens a regione deserti et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt ".
Est mors irae:
Iob quinto: " Virum stultum interficit iracundia "; primae Ioannis tertio : " Qui non diligit manet in morte ". - Est mors invidiae: Iob quinto : " Parvulum occidit invidia "; Ecclesiastici trigesimo octavo: "A tristitia festinat mors "; secundae ad Corinthios septimo: " Tristitia saeculi operatur mortem ".
Est mors avaritiae; Proverbiorum vigesimo primo: " Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis ".
Est mors accidiae: Psalmus : " Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte".
Est mors gulae; primae ad Timotheum quinto: " Vidua vivens in deliciis mortua est"; et ad Romanos octavo: " Prudentia carnis mors est ".
Est mors luxuriae ,- Proverbiorum quinto: " Favus distillans labia meretricis ": et sequitur: " Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant "; et Proverbiorum septimo, de meretrice: " Viae inferi domus illius penetrantes interiora mortis ".
6. Aliter nota de morte peccatorum pessima. Est enim mors ignorantiae, mors culpae, mors finalis impoenitentiae.
De morte ignorantiae; Ecclesiastici vigesimo secundo : " Super mortuum plora, defecit enim lux eius: super fatuum plora, defecit enim sensus ".
De morte culpae: Ezechielis decimo octavo: " Nolo mortem morientis, sed ut magis convertatur et vivat ".
De morte finalis impoenitentiae ; Proverbiorum undecimo: " Mortuo impio nulla erit ultra spes "; primae Ioannis quinto: "Est peccatura ad mortem: non pro illo, dico, ut roget quis".
Sic ergo est mors ignorantiae, mors culpae, mors finalis impoenitentiae. Ignorantia aufert vitam intelligentiae: culpa, vitam gratiae: finalis impoenitentia, reditum utriusque.
7. Mors ista fugienda est, quia ad modum mortis naturalis aufert sensum, aufert verbum, aufert gressum.
Aufert sensum discretionis: Ecclesiastae nono : " Mortui nihil sciunt amplius ".
Aufert verbum confessionis; Psalmus: " Non mortui laudabunt te, Domine ". - Aufert gressum bonae operationis: unde in Psalmo dicitur de mortuis: " Sedentes in tenebris et umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro ".
Haec ergo est multiplex mors culpae, quam tollit beneficium divinae praesentiae: nude dici potest: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
8. Sed et, Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, morte poenae, quae quidem est multiplex. Est enim mors poenae temporalis - et est mors poenae aeternae. - Mors poenae temporalis est multiplex, secundum quod multiplex poena. Est enim poena contracta, poena inflicta et poena assumta.
Est ergo mors poenae contractae: ad Romanos quinto : " Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors ".
- Est etiam more poenae inflictae, et haec inflicta a Deo; primi Regum secundo: " Dominus mortificat et vivificat": Ieremiae secundo: " Traduxit nos per terram sitis et imaginem mortis.. Vel inflictae a mundo; Psalmus: " Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis ". Vel inflictae a diabolo, qui " persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde mortificare", secundum quod dicitur in Psalmo. - Est etiam more poenae assumtae: primae ad Corinthios decimo quinto : " Quotidie morior propter gloriam vestram, fratres"; et secundae ad Corinthios undecimo gloriabatur Apostolus, fuisse "in plagis supra modum et in mortibus frequenter ".
Sic ergo est mors poenae temporalis triplex: mors poenae contractae et poenae inflictae et poenae assumtae.
9. Et nota, quod prima deflenda est: quam deflebat Apostolus ad Romanos septimo : "Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis huius "?
Secunda sustinenda est: parit enim patientibus vitam; " Dominus enim mortificat et vivificat"; unde Deuteronomii trigesimo secundo: " Ego occidam, et ego vivere faciam ". Ideo dicebat Iob decimo tertio: " Eliam si occiderit me, in ipso sperabo".
Tertia assumenda est: secundae ad Corinthios quarto: " Semper mortificationem Lesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur "; et post paululum: " Mors in nobis operatur, vita autem in vobis ".
10. Sequitur de morte poenae aeternae, quae multiplex est, secundum quod est multiplex poena. Est enim poena carentiae visionis, poena sensus et poena vermis.
Est mors carentiae visionis, et haec est more caliginis vel caligo mortis: de qua Iob decimo : "Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine" etc.; et non immerito appellatur carentia mors,quia, sicut dicitur Ecclesiastici quadragesimo, " melius est mori quam indigere".
Est etiam mors poenae sensus: Apocalypsis vigesimo primo : " Pars eorum erit in stagno igne ardenti et sulphure, quod est secunda mors ";
et eodem vigesimo: (Indicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda ", stagnum ignis. - Est etiam mors poenae vermis, de qua potest intelligi quod dicitur Threnorum primo: " Foris interficit gladius, et domi mors similis est". 11. Mors ista horrenda est, quia intolerabilis, inevitabilis et interminabilis. - Intolerabilis: unde Apocalypsis nono : " Quaerent homines mortem, et fugiet mors ab eis ". - Nota, quod est status intolerabilis, cui praeeligitnr dolor mortis; ita erit ibi secundum illud Ecclesiastici trigesimo: "Melius est mors quam vita amara "; unde et propheta Isaias trigesimo tertio: "Quis ex vobis poterit habitare cum ardoribus sempiternis "? - Item, inevitabilis, illis scilicet, qui peccaverunt: ad Romanos sexto : " Stipendia peccati mors": Apocalypsis decimo octavo: In die una venient plagae eius: mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia est fortis Dominus,
qui iudicabit illam "; dicitur de Babylone.
Item, interminabilis: Isaiae ultimo : " Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur "; Apocalypsis decimo quarto: " Fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum "; et ideo dicitur in Psalmo: "Mors depascet eos in quo notatur mortis duratio: quod enim depascitur iterum ad pascendum renascitur.
Haec est ergo mors gehennae: intolerabilis, inevitabilis malis et interminabilis: de qua possumus dicere: Si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, morte poenae.
12. Sed, Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus nisi morte gratiae, qua morte debet homo mori carni, mundo, et peccato.
Debet enim homo spiritualis mori carni. Hac enim morte voluit nos mortificari ille " qui pro peccatis nostris mortuus est, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu"; unde ad Romanos octavo: " Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis ".
Debet etiam mori mundo, secundum illud ad Galatas sexto: "Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo "; ad Colossenses tertio: "Quae sursum sunt quaerite, non quae super terram: mortui enim estis " etc.
Debet iterum mori peccato: ad Romanos sexto : " Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo "? item in eodem: " Qui mortuus est iustificatus est a peccato ".
Sic ergo debet homo spiritualis mori carni, mori mundo et mori peccato, quod est non retinere motum in illis vel sensum.
13. Sunt autem tria, quae occidunt hominem morte spirituali, scilicet studium contemplationis, affectus dilectionis, humilitas conversationis. Contemplatio suspendit, dilectio transfigit, humilitas vero sepelit et recondit.
Debet ergo homo mori per studium contemplationis, ut sit eius meditatio quasi suspendium: unde Iob septimo : " Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea ".
Debet etiam mori per ardorem dilectionis, ut sit eius affectio quasi transfixa, quia, sicut dicitur Canticorum octavo, " fortis est sicut mors dilectio, et dura sicut infernus aemulatio: lampades eius quasi lampades ignis atque flammarum ". Hac morte quasi transfixa erat quae dicebat: " Vulnerata caritate ego sum ".
Debet etiam mori per humilitatem conversationis, ut sit eius vita quasi sepulta sive abscondita, secundum illud ad Colossenses tertio : "Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo".
14. Haec mors quaerenda est et amanda, quia placat Deum, aedificat proximum, locupletat defunctum.
Mors ista placat Deum: est enim "pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius "; et bene pretiosa, quia pro illa dat regnum caelorum; unde secundae ad Timotheum secundo: " Si commortui sumus, et convivemus: si sustinebimus, et conregnabimus ".
Item, mors ista aedificat proximum: unde secundi Machabaeorum sexto dicebat ille bonus senex Eleazarus: "Adolescentulis forte exemplum relinquam, si pro sanctissimis legibus honesta morte perfungar".
Item, mors illa locupletat defunctum: unde Ioannis duodecimo: " Si granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, multum fructum affert".