CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digrossio de magnis ignibus, et de signis ipsorum.
Nunc autem hi ignes qui sunt descendentes aliquando magnae quantitatis valde, quos Seneca in libro primo Naturalium suarum tribus vocat nominibus, scilicet coronas, pithias, et chasmata. Corona autem est, cum velut corona cingente introrsus ignes, coeli recessus est similis effossae in orbem speluncae. Hoc est dictu, quando videtur apertura quaedam in aere sicut specus plena igne. Pithiae autem sunt, cum magnitudo vasti rotundique ignis dolio similis, vel fertur, vel uno loco flagrat : sed cum fertur, est sub loco frigoris : cum autem in uno loco flagrat, tunc est in regione aestus. Chasmata vero sunt, cum aliquando spatium coeli discedit, et flammam velut dehiscens in abdito ostentat: et est hoc quando multus inflammatus vapor subtilis rarus est in nube aquosa tenui valde: tunc enim non multum exagitatur a nube aquosa, sed sine sono videtur aliqua pars mundi ignem vomitare : et in secundo modo aliquando quando longe est flamma vaporis, ita quod non videtur, sed lumen ejus resultat tantum, tunc videtur incendium alicujus civitatis : unde sub Tiberio Caesare cohortes in auxilium Hostieiisis coloniae exiverunt tanquam conflagrantis, cum coeli ardor fuisset per magnam partem noctis. Significationes omnium istorum sunt secundum Martis effectum, et praecipue quando fiunt in anno quando Mars et Jupiter sunt conjuncti : tunc enim in aere signant hujusmodi tempestatem, et in hominibus iras et pestilentias ex aereo veneno : quia scintillationes hujusmodi saepius discurrentes per aerea cum sint vapor frigidus et siccus combustus, corrumpunt aerem, et faciunt venenosum, praecipue apostemata generando et variolas et hujusmodi. In aere autem et quando huc illucque feruntur, significant tempestatem propter conflictum ventorum qui ignes jam in diversa loca projiciunt : et hoc probatur ab experimento nautarum qui tunc valde timent. Cum autem ignes quieti insident malo vel navi, significatur tranquillitas ex cessatione ventorum : et tunc Antiqui sacrificabant Castori et Polluci, duobus scilicet Geminis coeli, eo quod eorum tranquillitatem putabant sibi dari fore : quia signum aereum est. Cum sol est in ipso, major est serenitas quae consuevit esse in coelo : quia sol volvitur in Geminis cum accedit ad solstitium aestivale, quando maxime est serenitas. Vapor autem iste insidens terrae aut est vehementis ignis, ita quod materia multa adhaerens, aut tenuis et pauca. Et siquidem primo modo fuerit, interficit aliquando : aliquando autem vulnerat exurendo multum vel parum secundum fortitudinem ignis sui. Si autem secundo modo est, debilem habet ignem, qui parum alterat ea super quae cadit non vulnerando : quia statim extinguitur. Vult tamen Albumasar, quod etiam ista aliquando mortem regis et principum significant propter dominium Martis, praecipue quando fiunt in forma non consueta et saepius solito : unde Seneca dicit, quod circa excessum divi Augusti vidit speciem pilae ligneae quae in ipso
cursu suo dissoluta est, et circa mortem Socratis, et circa mortem Germanici simile visum est prodigium.