COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 43.). Lazare, veni foras.
1. Circa suscitationem Lazari notandum est, quid Dominus ante suscitationem fecerit
et quid in suscitando praeceperit.
Nota igitur, quod Dominus, volens suscitare Lazarum, tria facit: plorat, accedit et clamat.
Plorat: Ioannis undecimo : (Lacrymatus est Iesns". - Accedit: unde sequitur: " Fremens in semetipso, venit ad monumentum". - Clamat: unde in eodem paulo post: "Haec cum dixisset, voce magna clamabat: Lazare, veni foras "; per hoc instruens , nos, quod qui vult proximum suum suscitare spiritualiter debet ipsum plorare per compassionem, secundum illud Ecclesiastici vigesimo secundo : " Super mortuum plora, defecit enim lux eius: super fatuum plora, defecit enim sensus ".
Debet ad ipsum accedere per subventionem, secundum illud Proverbiorum sexto: " Discurre, festina, suscita amicum tuum ".
Debet ipsi acclamare per praedicationem, secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo: " Clama, ne cesses, quasi tuba" etc. -Haec ergo notantur ex parte suscitantis.
2. Ex parte suscitati nota, quod Dominus, voi lens suscitare mortuum, aliquando iubet, stare feretrum, sicut praecepit Lucae septimo , quando voluit suscitare adolescentem. Aliquando iubet, exire turbam: unde Lucae octavo non permisit, turbam intrare secum, quando voluit suscitare filiam archisynagogi. Aliquando iubet, deponi lapidem: unde Ioannis undecimo, volens suscitare Lazarum, dixit: "Tollite lapidem ".
Haec sunt tria, quae disponunt mortuum ad vitam spiritualem recuperandam, scilicet peccatum, dimittere, occasionem fugere et peccatum in confessione reuelare.
Tunc stat feretrum, cum homo desistit a peccati operatione, secundum illud Isaiae primo : "Quiescite agere perverse ".
Tunc non intrat turba, quando homo cavet sibi a peccati occasione: de quo dicitur Numerorum decimo sexto: " Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et ne tangatis quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum ".
Tunc lapis tollitur, cum homo revelat peccata sua in confessione: de quo Proverbiorum vigesimo octavo: " Qui abscondit scelera sua non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur ".
Haec ergo antecedunt suscitationem.
3. Post suscitationem dicitur, quod Lazarus prodiit, solvitur et abiit. Prodiit; unde dicitur : Prodiit, qui fuerat mortuus. Solvitur et abiit: unde dicit Iesus: Solvite eum et sinite abire.
Nota, quod mortuus spiritualis exit de sepulcro in contritione: solvitur in confessione, secundum illud Matthaei decimo sexto: " Quaecumque solveris super terram " etc.; abit in satisfactione: unde Lucae quinto: " Vade in domum tuam"; et Psalmus: "Ibunt " Sancti " de virtute in virtutem ".
4. Item notandum, quod Dominus suscitatum aliquando committit solvendum, aliquando pascendum, aliquando custodiendum. - Solvendus com mittitur spiritualiter suscitatus sacerdotibus: quod figuratum est Ioannis undecimo , cum dixit de Lazaro: Solvite eum et sinite abire. - Pascendus committitur praedicatoribus: quod figuratum est, Lucae octavo, de filia archisynagogi, cui praecepit Dominus dari manducare. - Custodiendus committitur praelatis; quod figuratum est, Lucae septimo, de adolescente, quem dedit Dominus custodiendum matri suae.
Recollige ergo, quod praelati, ut suscitent, debent plorare, accedere et clamare. Postquam vero suscitatus est mortuus, debent solvere, pascere et custodire. - Mortui vero, ut suscitentur, debent feretrum sistere, turbam repellere, lapidem deponere. Postquam vero suscitati sunt, debent prodire, solutionem quaerere ex abire.