Confitebor hic ponitur gratiarum actio pro suscepto beneficio. Quod quidem jam spiritu prophetali propheta videbat, et populo promittebat. Unde tria facit. Primo decantat canticum; secundo promittit populo beneficium, haurietis, tertio praedicit decantaturum populum, et dicetis. Tribus autem malis premebantur tunc: scilicet pro praeteritis culpis, divino furore; pro futuris poenis, hostium timore; pro praesentibus malis, cordis dolore.
Contra primum commemorat dei misericordiam; et ideo dicit: confitebor tibi, ego, domine, ex nunc idest laudabo, quia populi nondum videntis beneficium de quo gratias agant, de hoc quod sequitur, quoniam, primo juste, iratus es mihi, pro peccatis meis, et conversus est furor tuus, in misericordiam, et consolatus es me, quantum ad misericordiae effectum (praeteritum pro futuro): et hoc in reditu populi de Babylone, et maxime de consolatione facta per christum. Zach. 8: sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit dominus. Contra secundum confitetur deo fiduciam: ecce deus salvator meus, liberans populum de servitute Babylonis, vel verius, qui salvum facit populum suum. Matth. 1: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Jerem. 30: ne timeas, serve meus Jacob, ait dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua.
Contra tertium, divinae fortitudinis potentiam: fortitudo mea, per quam subsisto, et laus mea, quam laudo relictis idolis. Psal. 17: diligam te, domine, fortitudo mea. Haurietis.
Hic promittit beneficium. Aquas, consolationis, refrigerantes contra aestum tribulationis. Et dicetis.
Hic praedicit etiam populum decantaturum, post receptum beneficium: et continet mutuam exhortationem populi ad divinam laudem. Ponitur autem exhortatio ad tria. Ad laudis divinae confessionem, ad gratiarum actionem: cantate domino; ad communem exultationem: exulta.
Circa primum ponuntur quattuor.
Aut enim confitemur per fidem: confitemini domino. Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Aut invocamus per orationem, invocate. Infra 55: quaerite dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est. Aut annuntiatur per praedicationem: notas facite adinventiones ejus, quia multa adinvenit ad salvandum. Jer. 31: audite verbum domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt. Aut memoratur per jugem meditationem, mementote. Psal. 104: mementote mirabilium ejus.
Cantate. Hic exhortatur ad gratiarum actionem. Et primo ut gratias agant deo. Cantate domino, quoniam magnifice fecit, nos liberando. Psalm. 97: cantate ei canticum novum, quia mirabilia fecit. Secundo ut annuntietur mundo, annuntiate. Tob. 12: benedicite deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. Exulta. Hic ponitur exhortatio ad exultationem: et primo ut sit gaudium in corde, exulta; secundo ut sit jubilus in ore, lauda; tertio ponitur utriusque ratio, quia magnus. Infra 35: exultabit laetabunda et laudans.
Notandum super illo verbo, haurietis aquas, quod est aqua primo doctrinae. Infra 55: omnes sitientes venite ad aquas. Secundo gratiae. Joan. 7: qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Tertio baptismalis munditiae. Joan. 3: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei.
Item nota, quod haurietur aqua de fonte, primo divinae sapientiae. Eccl. 1: fons sapientiae verbum dei in excelsis. Secundo aeternae vitae.
Jer. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae.
Tertio christi corpore. Zach. 13: in die illa erit fons patens domui David.
Nota super illo verbo, adinventiones ejus, quod christus adinvenit primo breve salutis verbum.
Baruch 3: hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Secundo novum salvandi modum. Job 33: inveni in quo ei propitier. Tertio salvandum populum. Luc. 15: congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
Nota super illo verbo, in medio tui sanctus Israel, quod christus est in medio, primo quasi lux ad illuminandum. Eccl. 50: quasi stella matutina in medio nebulae. Secundo quasi mediator ad reconciliandum. Luc. Ult.: stetit jesus in medio discipulorum, et ait illis, pax vobis. Tertio quasi minister ad distribuendum. Luc. 22: ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.