Prope est ut veniat.
In parte ista promittit Judaeis liberationem per Babylonis destructionem, quam supra comminatus est: et dividitur in partes tres. In prima promittit liberationem; in secunda praedicit liberatorum contra oppressorem insultationem, et erit in die, in tertia ponit insultationis confirmationem, non vocabitur.
Circa primum tria ponit. Temporis brevitatem.
Prope est dies domini, cui omnia sunt praesentia, vel post nostram captivationem, dies ejus, captivationis. Deuter. 32: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Secundo ponit liberationis modum et ordinem: et primo quantum ad relevationem miseriae, miserebitur: michaeae 7: revertetur et miserebitur nostri: quantum ad recuperationem divinae gratiae, et eliget, aliquos scilicet Deut. 7: te elegit dominus: quantum ad restitutionem patriae, et requiescere. Ezech. 34: inducam eos in terram suam, et pascam eos in montibus Israel. Tertio describit liberatorum dignitatem, quantum ad extraneorum adhaesionem, adjungetur. Iac. 4: appropinquate deo, et ipse appropinquabit vobis. Quantum ad honorificam retentionem, tenebunt eos, scilicet Judaeos, populi, apud quos erant captivi, quasi portandos in ulnis, infra 49: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Vel aliter: quantum ad eorum qui adhaeserunt deductionem, populi, scilicet Judaei, tenebunt, idest retinebunt, eos, secum ducendos, qui sibi adhaeserunt. Quantum ad hostium subjectionem vel eorum qui adhaeserunt: et possidebit eos, versa vice. Joel 3: convertam retributionem vestram.
Et erit. Hic ponitur insultatio populi liberati contra captivantem jam destructum.
Et primo ponitur titulus sive inscriptio continens tria. Tempus, cum requiem dederit a laboribus, quo laborasti bellando, concussione, captivitatis, qua tenebantur carcere, servitute, qua oppressa es in terra captivitatis, sumes parabolam, idest sermonem similitudinarium, qui aliud dicit, et aliud significat: per ea enim quae dicuntur significatur conditio Nabuchodonosor quantum ad potentiam, culpam et poenam, propter quae potuerunt haec contingere, etsi non contigerunt: circa regem Babylonis. Michaeae 2: in die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate. Habacuc 2: numquid non omnes isti super eum parabolam sument? secundo ponitur ipsa insultatio, quomodo, et primo vivorum; secundo mortuorum, infernus.
Insultatio vivorum tria continet. Ejus destructionem cum culpa, quam commisit in exactione tributorum. Quomodo cessavit, in punitione hominum per poenas: contrivit, quasi solutio praemissae quaestionis; in impugnatione regnorum, subjicientem. Jer. 50: quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? secundo continet subsecutam pacem, conquievit, ab illo tumultu; siluit, a fletu; gavisa est, in tui destructione, et exultavit, in sua liberatione. Psalm. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam.
Tertio continet principum alacritatem: abietes quoque, per quas significantur sublimes in dignitate.
Simile habetur Ezech. 31: cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso dei. Dormisti, somno mortis, succidat nos, idest occidat.
Infernus. Hic ponitur insultatio mortuorum contra Nabuchodonosor.
Et primo principum et potentum; secundo aliorum, qui te viderint. Circa primum duo facit. Primo ponit infernalium occursum, quantum ad ministros poenarum, sive officiales: infernus, idest diabolus, qui praepositus est inferis, subtus, quia infernus deorsum est, conturbatus est, idest in tumultum versus; quasi hoc potuit fieri, infra 30: sperastis in calumnia in tumultu, et innixi estis super eo. Item quantum ad alios potentes decurrentes, suscitabit tibi gigantes, quasi secum tibi assurgere. Gigantes, quantum ad fortes corpore. Infra 26: morientes non vivant, et gigantes non resurgant. Omnes principes terrae, quantum ad reges, quorum est sedere in soliis; principes nationum, quantum ad alios potentes, surrexerunt. Universi, scilicet infernales gigantes, respondebunt, quasi convenisses eos, vel quasi flenti. Secundo ponit eorum improperium: et improperant tria; scilicet poenam quam invenit. Et quantum ad mortem, vulneratus es, morte, VI divinae potentiae. Psal. 88: tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Tum quantum ad mortui humiliationem; et in anima, detracta est; et in corpore, concidit cadaver, mortis. Tum etiam quantum ad mortui afflictionem in inferno, subter te sternetur. In quibus omnes poenae inferni, Judith ult.
Dabit ignem et vermes et carnes eorum ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Secundo improperant gloriam quam amisit. Tum, quantum ad dignitatem regni, Lucifer, pulcher inter omnes alios reges, mane, ante omnes alios monarchus; et quantum ad potentiam belli, corruisti in terram. Dan. 2: tu es caput aureum, o rex; et post te surget aliud regnum minus te.
Tertio improperat superbiam cordis quam habuit, quantum ad tria: quantum ad superbam cogitationem; secundo quantum ad perversam intentionem, ero similis; tertio quantum ad propositi frustrationem, verumtamen. Cogitatio autem erat superba, quia cogitabat usurpare quae dei sunt, secundum errorem gentilium, qui credebant homines in deos mutari, et ex principibus fieri stellas, sicut dicitur 2 Mach. 11: patre nostro inter deos translato. Cogitabat etiam usurpare divinum locum: conscendam in caelum, super astra caeli: quasi: sicut sum super alios principes in terra, ita ero super alias stellas in caelo. Et divinum cultum. Sedebo, sicut recipiens sacrificia, in monte testamenti, idest in templo dei, quod erat in monte sion, in quo erat testamentum legis, in lateribus Aquilonis, idest in jerusalem, quae erat ad aquilonarem partem montis. Et divinum actum.
Super altitudinem nubium; quasi dicat: ut tonem et fulminem. Vel per nubes prophetas; per caelum regnum Judaeorum; per astra Judaei fulgentes dei cognitione. Similis. Ecce perversa intentio.
Ezech. 28: numquid dicens loqueris, deus ego sum? verumtamen. Ecce frustratio intentionis. In profundum laci, idest in durissimis poenis. Job 21: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Qui te viderint. Hic ponitur insultatio aliarum communium personarum. Et primo describit eorum occursum. Omnes alii qui te viderint, in poenis, ad te inclinabuntur; quasi dicat: tantum eris infra alios quod oportebit eos inclinari, ad hoc quod te videant. Sap. 6: potentes potenter tormenta patientur. Secundo ponit eorum improperium. Et tria improperant. Primo culpam quam commisit: conturbavit, in bellis, concussit, mutando dominia: posuit orbem desertum, exulando homines: urbes, subvertendo civitates: vinctis non aperuit, ut possent lumen videre. Ezech. 32: dederunt terrorem in terra viventium. Secundo improperant sepulturam qua corruit, quia extumulatus a filio suo, qui discerpsit cadaver in ducentas partes, et alligavit totidem avibus de diversis terris congregatis, ne posset resurgere. Pollutus, sanguine eorum quos occidisti. Jer. 22: sepultura asini sepelietur. Tertio improperant damnum quod regno suo intulit. Perdidisti, quia chaldaei plus tenuissent regnum, nisi fuissent peccata Nabuchodonosor: punitur enim populus pro culpa principis, sicut patet Proverb. Ult.. Cujus ratio est, quia populus solet imitari culpam regis. Proverb. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Totum istud mystice exponitur de diabolo. Concutit regna, quasi minister poenae, et incentor culpae, cujus potentia per christum diminuta est, et in die judicii ex toto in inferno detrahetur, qui voluit in caelum conscendere, et ad aequalitatem majestatis divinae venire, secundum quod exponitur in Glossa.
Nota super illo verbo, super astra dei, quod sancti comparantur stellis primo propter numerum. Ps. 146: qui numerat multitudinem stellarum. Dan. 7: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Secundo propter situm. Eccl. 43: species caeli gloria stellarum.
Phil. 3: nostra autem conversatio in caelis est.
Tertio propter gradum. 1 Cor. 15: stella a stella differt in claritate. Quarto propter splendoris rutilum.
Dan. 12: et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Quinto propter ordinatum motum. Judicum 5: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus sisaram pugnaverunt. 1 Cor. 14: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.
Sexto propter visum. Eccl. 50: quasi stella matutina in medio nebulae. 1 joan. 3: nondum apparuit quid erimus. Septimo propter figurae circulum. Apoc. 12: mulier apparuit in caelo... Et in capite ejus corona stellarum duodecim: in quo significatur perfectio gloriae.
Non vocabitur.
Hic confirmat insultationem: et primo per prophetae vaticinium; secundo per divinum propositum, et consurgam; tertio per divini propositi firmamentum, dominus exercituum.
Circa primum comminatur tria. Et primo regni amissionem: semen pessimorum, idest filii Nabuchodonosor et filiorum suorum, non vocabitur in aeternum, idest non supererit nomen ejus in honore regni. Secundo filiorum occisionem a medis et Persis: praeparate in iniquitate; idest pro iniquitate. Tertio impossibilem recuperationem, non consurgent. Faciem orbis, idest Babylonis, quae supra dicta est orbis. Exod. 20: ego sum deus zelotes, visitans peccata patrum in filios. Sap. 4: ex iniquis nascetur iniquitas. Et consurgam. Hic ponitur divinum propositum ad complendum. Et primo ad destruendam Babylonem quantum ad destructionem hominum, super eos, scilicet filios Nabuchodonosor.
Nomen Babylonis, idest famam potentiae suae, reliquias filios, et progeniem, nepotes et deinceps. Job 18: non erit semen ejus, neque progenies in populo suo. Quantum ad bestiarum habitationem: ponam eam, infra 34: ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fodit in umbra ejus.
Quantum ad destructionem murorum, scopabo, ut nihil remaneat nisi pavimentum, sicut in domo quando purgatur scopa. Secundo ponit propositum de destructione Assyriorum, ut sit in exemplum. Et primo ponitur juramentum. Juravit, idest immobiliter statuit, si non ut putavi, idest statui. Psal. 109: juravit dominus, et non poenitebit. Secundo destructionis locum, in terra mea: quia juxta jerusalem destructus est exercitus Senacherib. Infra 25: faciet dominus in monte hoc convivium pinguium. Tertio describit poenae fructum, auferetur. Supra 9: jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti. Tertio ponit propositum de destructione omnium popularium: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, destruendam, quantum ad deliberationem. Manus ejus, idest potentia, quantum ad executionem. Jer. 25: sume calicem vini furoris hujus de manu mea. Vel omnem terram, protegendam ab Assyriis. Et haec manus extenta, quae destructa est. Et sic erit fructus poenae in omnibus gentibus. Dominus exercituum.
Hic ostendit divini propositi stabilimentum.
Et quantum ad decretum sapientiae, decrevit; et quantum ad expletionem potentiae: et manus ejus, job 23: ipse solus est, et nemo potest avertere cogitationem ejus; et anima ejus quodcumque voluerit hoc fecit. In anno. Hic comminatur contra hostes de afflictione Judaeorum gaudentes: et primo contra Philistaeos, qui gaudebant de minoratione eorum per mortem ezechiae: secundo contra Moabitas, qui gaudebant de eorum destructione per Assyrios vel chaldaeos. Cap. 15: onus Moab prima in duas. In prima ponitur tempus comminationis: in anno, cujus tempore Philistaei occupaverant quosdam timentes de regno Judaeorum, ut dicitur 2 Paral. 28: et tamen Achaz eis resistebat; et ideo in morte ejus laetabantur quasi licentius Judaeos infestaturi. Secundo ponitur comminatio, ne laeteris. Et primo comminatur afflictionem quam passi sunt ab ezechia, secundo destructionem quam passi sunt sub Assyriis, ulula.
Circa primum tria facit. Primo enim excludit stultum gaudium: ne laeteris, de hoc scilicet quoniam virga, idest potestas, percussoris tui, idest Achaz, comminuta est, per mortem. Eccle. 2: risum reputavi errorem. Secundo comminatur poenae augmentum: de radice enim, quasi dicat; sicut regulus, qui et basiliscus, plus nocet quam alius coluber, qui etiam visu et flatu interficit non solum animalia, sed etiam aves volantes, ita ezechias filius Achaz plus ceteris vos affliget. 3 Reg. 12: pater meus imposuit vobis onus grave; ego superaddam. Tertio praedicit poenae effectum, et in cunctis, quantum ad terrae ubertatem. Et pascentur primogeniti, idest Judaei, de quibus exo. 4: primogenitus meus Israel. Et quantum ad pacis securitatem, fiducialiter.
Infra 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae. Et effectum in Philisthaeis per contrarium, scilicet famis, contra primum: interire radicem, idest eos etiam qui aliis nutrimenta ministrare debebant.
Et occisionis, contra secundum: et reliquias, ab ezechia, interficiam, per Assyrios et chaldaeos.
Infra 65: servi mei comedent, et vos esurietis; servi mei bibent, et vos sitietis. Ulula.
Hic comminatur destructionem per Assyrios: et primo comminatur eorum destructionem; secundo Judaeorum liberationem, et quid respondebitur? circa primum tria ponit. Primo comminatur naturalem destructionem.
Porta, idest judices sedentes in portis. Jer. 3: vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel. Et hostium multitudinem. Fumus, excitatus ex multitudine exercitus propter pulverem ab Aquilone, propter situm Assyriorum ad Philistaeos. Jer. 1: ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae. Tertio evasionis impossibilitatem, et non erit, Thren. 2: non fuit in die furoris.
Et quid respondebitur.
Hic promittit liberationem. Et primo ponit interrogationem: nuntiis, Angelis praepositis diversis provinciis, vel de eorum statu solicite inquirentibus; vel nuntiis Missis ad consulendum Isaiam, sicut legitur de jeremia 27. Secundo ponitur responsio: quia dominus fundavit; idest, sua protectione firmavit, infra 54: ecce sternam.