Postquam philosophus ostendit comparationem scientiarum ad invicem et secundum certitudinem et secundum unitatem et diversitatem, hic ostendit comparationem scientiae ad alia quae ad cognitionem pertinent. Et dividitur in duas partes: in prima, agit de comparatione scientiae ad opinionem, quae est verorum et falsorum; in secunda, de comparatione scientiae ad alios habitus cognoscitivos, qui sunt semper verorum; ibi: reliqua autem quomodo oportet etc.. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, determinat veritatem; in secunda, excludit dubitationem; ibi: qualiter ergo est idem etc.. Circa primum tria facit: primo enim, proponit differentiam esse inter scientiam et opinionem; secundo, ostendit quid pertineat ad scientiam; ibi: quoniam quidem scientia etc.; tertio, ostendit quid pertineat ad opinionem; ibi: sunt autem quaedam vera etc..
Dicit ergo primo, quod scientia differt ab opinione; et similiter scibile, quod est obiectum scientiae, differt ab opinabili, quod est obiectum opinionis.
Deinde cum dicit: quoniam scientia universalis etc., ostendit quid pertineat ad scientiam et ponit duo ad eam pertinere: quorum unum est quod sit universalis. Non enim scientia est de singularibus sub sensu cadentibus: et hoc supra manifestatum est. Aliud est quod scientia est per necessaria. Et exponit quid sit necessarium, scilicet illud quod non contingit aliter se habere.
Et hoc etiam est supra manifestatum, quod demonstratio procedat ex necessariis.
Deinde cum dicit: sunt autem quaedam etc., ostendit quid pertineat ad opinionem; scilicet quod sit circa contingentia aliter se habere, sive in universali sive in particulari. Et hoc probat tripliciter.
Primo quidem per modum divisionis, dicens quod praeter vera necessaria, quae non contingunt aliter se habere, sunt quaedam vera non necessaria, quae contingit aliter se habere. Manifestum est autem ex praedictis, quod circa huiusmodi non est scientia, quia sic sequeretur quod contingentia non possent aliter se habere: circa talia enim est scientia, ut iam dictum est. Similiter etiam non potest dici quod eorum sit intellectus.
Et accipimus hic intellectum non secundum quod intellectus dicitur quaedam potentia animae, sed secundum quod est principium scientiae; idest secundum quod est habitus quidam primorum principiorum, ex quibus procedit demonstratio ad causandam scientiam. Et ideo ad exponendum quid sit iste intellectus, qui est principium scientiae, subdit: neque scientia indemonstrabilis est, scilicet eorum quae contingunt aliter se habere; ac si dicat quod intellectus nihil aliud sit quam quaedam scientia indemonstrabilis. Sicut enim scientia importat certitudinem cognitionis per demonstrationem acquisitam, ita intellectus importat certitudinem cognitionis absque demonstratione; non propter defectum demonstrationis, sed quia id de quo certitudo habetur, est indemonstrabile et per se notum. Et ideo ad hoc exponendum, subdit quod scientia demonstrativa nihil aliud est quam certa existimatio immediatae propositionis. Quod autem intellectus sit scientia indemonstrabilis patet ex hoc ipso quod dicit quod est principium scientiae. Cum enim scientia sit necessariorum, et necessaria non concludantur nisi ex necessariis, ut supra probatum est, necesse est quod intellectus, qui est principium scientiae, non sit contingentium.
Ostenso ergo quod neque scientia neque intellectus sunt contingentium, ponit quamdam divisionem. Et dicit quod contingit verum esse et intellectum et scientiam et opinionem et quod per hoc dicitur, idest quod enunciatur voce per intellectum et scientiam et opinionem veram. Est enim verum et in compositione et divisione intellectus, et in enunciatione exteriori, in quantum significat interiorem veritatem opinionis, scientiae vel intellectus. Si ergo cuiuslibet veri vel est intellectus, vel scientia, vel opinio, et sunt quaedam vera contingentia, quorum non est neque scientia neque intellectus; relinquitur quod circa huiusmodi sit opinio, sive sint actu vera sive sint actu falsa, dummodo possint aliter se habere.
Et ad exponendum quid sit opinio, subiungit quod opinio est acceptio, idest existimatio quaedam, immediatae propositionis, et non necessariae.
Quod potest duobus modis intelligi: uno modo sic quod propositio immediata in se quidem sit necessaria, sed ab opinante accipiatur ut non necessaria; alio modo, ut in se sit contingens.
Dicitur enim immediata propositio, quaecunque per aliquod medium probari non potest, sive sit necessaria sive non necessaria. Ostensum est enim supra quod non proceditur in infinitum in praedicationibus, neque quantum ad media neque quantum ad extrema; et hoc non solum analytice in demonstrationibus, sed etiam logice communiter quantum ad omnes syllogismos. Si igitur sit aliqua propositio contingens mediata, oportet quod reducatur ad aliquas immediatas. Non autem reducitur ad immediatas necessarias, quia necessaria non sunt propria principia contingentium, neque ex necessariis potest concludi contingens.
Unde relinquitur quod sit aliqua propositio immediata contingens. Sicut, homo non currit, est mediata; potest enim probari per hoc medium, homo non movetur, quae etiam est contingens, sed immediata. Existimatio ergo talium propositionum contingentium immediatarum est opinio: sed per hoc non excluditur quin etiam acceptio propositionis contingentis mediatae sit opinio. Sic enim se habet circa contingentia, sicut intellectus et scientia circa necessaria.
Secundo; ibi: et confessum autem est etc., probat idem per id quod communiter apparet. Et dicit quod id quod dictum est, scilicet opinionem esse contingentium, est quoddam confessum, idest consentaneum his quae apparent: opinio enim videtur sonare aliquid debile et incertum; et videtur esse aliqua talis natura, quae habeat in se imbecillitatem et incertitudinem.
Tertio; ibi: adhuc autem nullus opinatur probare etc., probat idem per experimentum. Nullus enim quando opinatur quod impossibile sit aliter se habere, reputat se opinari; sed tunc reputat se scire: quando autem opinatur quod sic est, et quod nihil prohibeat aliter se habere, tunc reputat se opinari: ac si opinio sit talis, idest contingentis, scientia autem necessarii.
Deinde cum dicit: qualiter igitur est idem opinari etc., movet dubitationem contra praemissa.
Et primo, movet dubitationes; secundo, solvit; ibi: aut si quidem sic etc.. Circa primum movet duas dubitationes: quarum una est de opinabili et scibili. Si enim opinio est contingentis, scientia vero necessarii; non est autem idem necessarium et contingens; ergo remanet dubium qualiter possit homo aliquid idem opinari et scire. Secunda dubitatio est de scientia et opinione, quare scilicet opinio non sit scientia: si tamen aliquis ponat quod de omni cognito possit esse opinio. De quolibet enim cognito potest homo opinari quod possit aliter se habere, nisi forte de primis principiis per se notis, quorum contraria non cadunt in existimatione: de quibus tamen non est scientia. Sed circa omnia mediata, quorum est demonstratio et scientia, potest aliquis existimare quod possibile sit aliter se habere, et ita potest ea opinari. Non enim opinio est solum de his quae sunt contingentia in sui natura; quia secundum hoc, non omne quod quis novit, contingeret opinari. Sed opinio est de his quae accipiuntur ut contingentia aliter se habere, sive sint talia sive non. Hoc ergo supposito, videtur quod sit idem scientia et opinio; quia tam sciens quam opinans consequuntur scientiam et opinionem per aliqua media, quousque perveniant ad aliqua immediata, sicut ex dictis patet. Unde si aliquis sit procedens per media ad immediata, habet scientiam.
Quod autem opinio per media veniat ad immediata, manifestat per hoc, quia sicut contingit opinari quia ita est, ita contingit opinari propter quid sit ita. Hoc autem quod dico propter quid, significat medium. Unde patet quod opinio potest procedere per media ad immediata, sive opinio sit eorum quae in natura sua sunt contingentia, sive sit eorum quae accipiuntur ut contingentia.
Deinde cum dicit: aut si quidem sic arbitratur etc., solvit praedictas dubitationes. Et primo secundam, quae est de identitate scientiae et opinionis; secundo, primam, quae est de identitate sciti et opinati; ibi: eiusdem autem etc.. Dicit ergo primo quod si aliquis per media procedat ad immediata, ita quod illa media non arbitretur ut contingentia aliter se habere, sed arbitretur ea sic se habere sicut definitiones, quae sunt media per quae demonstrationes procedunt, non erit opinio, sed scientia. Si autem aliquis procedat usque ad immediata per aliqua media vera, quae tamen vel non insint illis, de quibus dicuntur, per se, sicut definitiones quae praedicantur substantialiter et significant speciem rei, vel non accipiat ea ut quae sic insunt; tunc habebit opinionem, et non sciet vere quia et propter quid simul, si tamen procedat usque ad immediata; tunc enim per immediata opinabitur, et non sciet. Si vero non procedat per immediata, sed per mediata, tunc non opinabitur propter quid, sed opinabitur solum quia. Nam etiam scientia, quae non est propter quid et immediata, non est scientia propter quid, sed quia.
Deinde cum dicit: eiusdem autem opinio et scientia etc., solvit primam dubitationem, quae est de identitate sciti et opinati. Ubi primo considerandum est quod non est inconveniens id quod est scitum ab uno, esse opinatum ab alio; quia quod unus accipit ut impossibile aliter se habere quasi scitum, alter accipit ut contingens aliter se habere quasi opinatum. Sed quod idem homo de eodem simul habeat opinionem et scientiam, non omnino est verum, sed aliquo modo. Sicut enim falsa opinio et vera opinio possunt esse quodammodo de eodem, sed non simpliciter, sic etiam est de opinione et scientia. Si quis enim diceret quod opinio vera et falsa essent penitus de eodem, sicut aliqui dicunt, puta illi qui dicebant quod omne quod alicui videtur est verum, ut dicitur in IV metaphys.; ille qui sic diceret, vellet consequi aliqua inconvenientia, et multa quidem alia, quae posita sunt in IV metaphys., quae consequuntur ex hoc, quod aliquis dicit idem esse verum et falsum; et specialiter hoc inconveniens consequeretur ei, quod nulla opinio esset falsa, et quod ille qui opinatur falsa, non opinaretur. Non ergo potest dici quod vera opinio et falsa sint eiusdem simpliciter. Sed quia idem dicitur multipliciter, contingit quodammodo opinionem veram et falsam esse eiusdem, et quodammodo non.
Si enim accipiatur idem subiectum secundum rem, de quo sunt opiniones, sic de eodem potest esse opinio vera et falsa. Si autem accipiatur idem esse ipsum enunciabile opinatum, sic hoc est impossibile. Puta diametrum esse commensurabilem lateri quadrati opinatur aliquis falsa opinione, et inconveniens est dicere quod hoc enunciabile aliquis opinetur vera opinione. Sed secundum quod accipimus ipsum subiectum enunciabile diametrum, sic eiusdem potest esse opinio vera et falsa. Nam circa diametrum, unus vere opinatur quod sit incommensurabilis, alius falso quod sit commensurabilis. Et sic manifestum est quod id de quo est opinio et scientia, etsi sit idem subiecto, non tamen est idem secundum rationem.
Est enim idem subiecto diametrum commensurari, et diametrum non commensurari, quia subiectum utriusque enunciabilis est idem: tamen manifestum est quod ratione diameter differt secundum quod accipitur ut commensurabilis, et secundum quod accipitur ut incommensurabilis.
Et sic opinio vera et falsa possunt esse eiusdem subiecto, non autem eiusdem secundum rationem.
Similiter etiam est et de scientia et de opinione. Nam scientia quidem est de hoc quod aliquis sciat animal, ita tamen quod non contingat illud non esse animal; sed opinio est de hoc quod aliquis scit animal, ita tamen quod contingat illud non esse animal. Puta si scientia sit quod homo vere sit id quod est animal, et sic impossibile sit aliter se habere; opinio vero sit de hoc quod homo non vere sit id quod est animal, et per hoc contingat aliter se habere. Manifestum est enim quod idem est subiectum et scitum et opinatum, quod est homo; sed non est ut idem ratione. Sic igitur ex dictis manifestum est quod non contingit simul omnino idem scire et opinari; quia simul homo haberet existimationem quod posset aliter se habere, et quod non posset aliter se habere. Sed in alio homine hoc contingit quod de eodem unus habet scientiam, et alius opinionem, sicut dictum est. In eodem vero homine non contingit ratione iam dicta.
Deinde cum dicit: reliqua autem quomodo etc., comparat scientiam ad alios habitus qui se habent ad verum. Et primo, ad illos habitus qui sunt de principiis et de conclusionibus; secundo, ad habitum qui specialiter respicit medium; ibi: solertia autem etc.. Dicit ergo primo quod reliqua ab opinione ad cognitionem pertinentia, quomodo distinguantur in rationem, et intellectum, et scientiam, et artem, et prudentiam, et sapientiam, quantum ad aliquid pertinent ad considerationem philosophiae primae, vel etiam philosophiae naturalis; quantum autem ad aliquid, ad considerationem philosophiae moralis, quae dicitur ethica. Ad cuius evidentiam sciendum est quod Aristoteles in VI ethic. Ponit quinque quae se habent semper ad verum, scilicet artem, scientiam, sapientiam, prudentiam et intellectum; subiungens duo quae se habent ad verum et falsum, scilicet suspicionem et opinionem. Prima autem quinque se habent solum ad verum, quia important rectitudinem rationis. Sed tria eorum, scilicet sapientia, scientia et intellectus, important rectitudinem cognitionis circa necessaria: scientia quidem circa conclusiones, intellectus autem circa principia, sapientia autem circa causas altissimas, quae sunt causae divinae. Alia vero duo, scilicet ars et prudentia, important rectitudinem rationis circa contingentia. Prudentia quidem circa agibilia, idest circa actus qui sunt in operante, puta amare, odire, eligere et huiusmodi, quae pertinent ad actus morales, quorum est directiva prudentia.
Ars autem importat rectitudinem rationis circa factibilia, idest circa ea quae aguntur in exteriorem materiam, sicut est secare et alia huiusmodi opera, in quibus dirigit ars. Hic autem addit rationem, quae pertinet ad deductionem principiorum in conclusiones. Determinare quidem de sapientia quid sit et quomodo se habeat, et de scientia et intellectu et arte, pertinet aliqualiter ad philosophiam primam; prudentia vero pertinet ad considerationem moralem; intellectus et ratio, secundum quod significant potentias quasdam, pertinent ad considerationem naturalem, ut patet in libro de anima.
Deinde cum dicit: solertia autem est subtilitas etc., facit mentionem de quodam habitu, qui specialiter respicit medium. Et dicit quod solertia est quaedam subtilis et facilis coniecturatio medii, propter quod aliquid evenit, et hoc quando non habet magnum tempus ad perspiciendum vel deliberandum: sicut si aliquis videns quod semper luna, quando convertitur opposita ad solem, splendorem habet per totum, statim intellexit propter quid hoc sit, scilicet quia illustratur a sole. Et similiter in actibus humanis, si aliquis videat aliquem pauperem altercantem cum aliquo divite, cognoscit quod ille dives accommodavit ei aliquid, et altercantur de redditione; vel si aliquis videns aliquos, qui prius fuerant inimici, esse factos amicos, cognovit propter quid hoc sit, quia scilicet sunt inimici eiusdem. Et quod cognoscere medium sit cognoscere propter quid, manifestat dupliciter: primo quidem per rationem, quia talis solers videns omnes causas medias, cognovit et ultimas, in quas fit ultimo resolutio, per quas cognoscitur propter quid; secundo, manifestat per exemplum ordinatum in syllogismo.
Ut ponamus lunam esse c, idest minorem extremitatem; sed esse splendidum per oppositionem ad solem sit a, idest maior extremitas; sed illuminari a sole sit b, idest medium. C enim est b, idest luna habet lumen a sole; et a inest ipsi b, quia quod habet lumen a sole splendet conversum ad solem; et sic probatur quod a insit ipsi c per b.
Unde patet quod solertia est quaedam perspicacitas velociter apprehendendi medium: quod contingit ex naturali aptitudine, et etiam ex exercitio. Posuit autem diversa exempla solertiae, ut ostendat quod in omnibus praedictis habitibus, scilicet prudentia et sapientia etc., possit esse solertia.