S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DONO PERSEVERANTIAE LIBER AD PROSPERUM ET HILARIUM SECUNDUS .

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 3. Cur autem perseverantia ista poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare,

 4. Legite aliquanto intentius ejus expositionem in beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidit, cujus est titulus, De Dominica Oratione: et

 5. Quid? cum dicimus, Veniat regnum tuum num aliud poscimus, nisi ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hic,

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 9. Jam vero cum dicunt sancti, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 9-13) quid aliud quam ut in sanctitate perseverent, p

 CAPUT VI.

 11. Sed ne forte dicatur, usque in finem perseverantiam non amitti quidem, cum data fuerit, id est, cum perseveratum fuerit usque in finem: sed tunc a

 12. At enim, «voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo.» Quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc

 CAPUT VII.

 14. Hanc gratiam posuit in illo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur. Ac per hoc sicut operatu

 15. Propter quod et posci a se voluit, ne inferamur in tentationem: quia et si non inferimur, nulla 1002 ab eo ratione discedimus. Quod poterat nobis

 CAPUT VIII.

 17. «Sed cur,» inquit, «non solum in parvulorum, verum etiam in geminorum una atque eadem causa, tam diversum judicium?» Nonne similis quaestio est, c

 18. «Sed si jam,» inquit, «hoc oportebat, ut damnatis non omnibus, quid omnibus deberetur ostenderet, atque ita gratius suam gratiam vasis misericordi

 19. Adhuc pergat et dicat, Cur quibusdam qui eum coluerunt bona fide, perseverare usque in finem non dedit? Cur putas, nisi quia non mentitur qui dici

 20. Hoc autem Ambrosius ut diceret, in eo libro 1004 loquebatur quem de Fuga saeculi scripsit, docens, hoc saeculum non corpore, sed corde fugiendum:

 CAPUT IX.

 22. Ut enim non dicam quam sit possibile Deo, aversas et adversas in fidem suam hominum convertere voluntates, et in eorum cordibus operari, ut nullis

 23. Si enim quaeratur a nobis, cur apud eos tanta miracula facta sint qui videntes ea non fuerant credituri, et apud eos facta non sint qui crederent

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 26. Cur autem «causam parvulorum ad exemplum majorum,» sicut scribitis, «non patiuntur afferri» (Supra, in Epist. Hilarii, n. 8) homines, qui contra P

 27. Denique in primo Retractationum libro, quod opus meum nondum legistis, cum ad eosdem libros retractandos venissem, hoc est, de Libero Arbitrio, it

 CAPUT XII.

 29. Defenditur autem sine meritis Dei gratia, id est vera gratia, etiamsi parvuli baptizati, sicut Pelagiani sentiunt, non eruuntur de potestate teneb

 30. Frustra itaque mihi de illius libri mei vetustate praescribitur, ne agam causam sicut debeo agere parvulorum, et inde gratiam Dei non secundum me

 31. Videtis enim , charissimi, quam sit absurdum, et a fidei sanitate atque sinceritate veritatis alienum, ut dicamus parvulos mortuos secundum ea jud

 CAPUT XIII.

 33. Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari sed dari secundum ipsius

 CAPUT XIV.

 35. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemqu

 36. Nec praedestinationis igitur praedicatione impedienda est praedicatio fidei perseverantis et proficientis, ut quod oportet audiant, quibus datum e

 37. Quamvis ergo dicamus Dei donum esse obedientiam tamen homines exhortamur ad eam. Sed illis qui veritatis exhortationem obedienter audiunt, ipsum

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 40. Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur impellit et capiant qui possunt: ne forte cum tacetur propter eos qui capere non possun

 41. Aut enim sic praedestinatio praedicanda est, quemadmodum eam sancta Scriptura evidenter eloquitur, ut in praedestinatis sine poenitentia sint dona

 CAPUT XVII.

 42. Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc de pietate, hoc de charitate, de perseverantia, et, ne pergam per singula, hoc de omni obedientia q

 43. Quod ut apertius propter tardiusculos explicemus, remorationem meam ferant, quibus ingenio praevolare donatum est. Dicit apostolus Jacobus, Si qui

 44. Ecce, ut de continentia taceamus, et de sola in hoc loco sapientia disputemus nempe supra memoratus apostolus Jacobus dicit, Quae desursum est sa

 45. Neque isti, propter quos haec dicimus, qui praedicatione praedestinationis et gratiae exhortationem clamitant impediri, ad sola illa exhortantur d

 46. At enim, «vitio suo quisque deserit fidem, cum cedit tentationi atque consentit, qua cum illo agitur ut deserat fidem.» Quis negat? Sed non ideo d

 47. Haec itaque dona Dei, quae dantur electis secundum Dei propositum vocatis, in quibus donis est et incipere credere, et in fide usque ad vitae huju

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 49. Unde supra dicti tractatores excellentissimi divinorum eloquiorum, et gratiam Dei veram, sicut praedicanda est, praedicarunt, id est, quam nulla m

 50. Isti tales tantique doctores dicentes non esse aliquid, de quo tanquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur nec ipsum cor nostrum et

 CAPUT XX.

 52. Quod autem dicunt, «non opus fuisse hujuscemodi disputationis incerto minus intelligentium tot 1026 corda turbari: quoniam non minus utiliter sine

 53. Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pela

 CAPUT XXI.

 55. Et ego quidem in illo libro, cujus est titulus, De Correptione et Gratia, qui sufficere non potuit omnibus dilectoribus nostris, puto me ita posui

 56. Quocirca, si hominibus, qui propterea me dilexerunt, quia pervenit ad eos, antequam me diligerent, aliqua mei laboris utilitas, nolo existere ingr

 CAPUT XXII.

 58. Quamvis ergo ita se habeat de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex infidelitate, accepta voluntate obediendi, convertant

 59. Nec illud quod sequitur, est omnino dicendum, id est: «Caeteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdu

 60. Item quod sequitur, et dicitur, «Verumtamen si qui estis nondum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua

 61. Jam vero quod illis verbis connectitur, miror si ullo modo potest in populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis: «Et si

 62. Illum etiam modum, quo utendum esse in praedestinationis praedicatione nos diximus, loquenti apud populum non existimo debere sufficere, nisi hoc

 CAPUT XXIII.

 64. Praesertim, quoniam quid oremus, sicut oportet, nescimus sed ipse Spiritus, ait Apostolus, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui e

 65. Haec igitur quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit, poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa pr

 CAPUT XXIV.

 67. Nullum autem est illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Jesus: unde et in primo libro jam disputavi (De Praedestinatione Sanctorum, nn. 3

 68. Qui legunt haec, si intelligunt, agant Deo gratias: qui autem non intelligunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cujus facie est scientia

Chapter 44.—Exhortation to Wisdom, Though Wisdom is God’s Gift.

Now, to say nothing more of continency, and to argue in this place of wisdom alone, certainly the Apostle James above mentioned says, “But the wisdom that is from above is first pure, then peaceable, modest, easy to be entreated, full of mercy and good fruits, inestimable, without simulation.”110    Jas. iii. 17. Do you not see, I beseech you, how this wisdom descends from the Father of Lights, laden with many and great benefits? Because, as the same apostle says, “Every excellent gift and every perfect gift is from above, and comes down from the Father of Lights.”111    Jas. iii. 17. Why, then—to set aside other matters—do we rebuke the impure and contentious, to whom we nevertheless preach that the gift of God is wisdom, pure and peaceable; and are not afraid that they should be influenced, by the uncertainty of the divine will, to find in this preaching more of despair than of exhortation; and that they should not be stirred up by the incentives of rebuke rather against us than against themselves, because we rebuke them for not having those things which we ourselves say are not produced by human will, but are given by the divine liberality? Finally, why did the preaching of this grace not deter the Apostle James from rebuking restless souls, and saying, “If ye have bitter envying, and contentions are in your hearts, glory not, and be not liars against the truth. This is not the wisdom that cometh down from above, but is earthly, animal, devilish; for where envying and contention are, there are inconstancy and every evil work”?112    Jas. iii. 14. As, therefore, the restless are to be rebuked, both by the testimony of the divine declarations, and by those very impulses of ours which they have in common with ourselves; and is it no argument against this rebuke that we declare the peaceful wisdom, whereby the contentions are corrected and healed, to be the gift of God; unbelievers are in such wise to be rebuked, as those who do not abide in the faith, without any hindrance to that rebuke from the preaching of God’s grace, although that preaching commends that very grace and the continuance in it as the gifts of God. Because, although wisdom is obtained from faith, even as James himself, when he had said, “If any of you lack wisdom, let him ask of God, who giveth to all liberally and upbraideth not, and it shall be given,”113    Jas. i. 5. immediately added, “But let him ask in faith, nothing wavering:” it is not, nevertheless, because faith is given before it is asked for by him to whom it is given, that it must therefore be said not to be the gift of God, but to be of ourselves, because it is given to us without our asking for it! For the apostle very plainly says, “Peace be to the brethren, and love with faith from God the Father and the Lord Jesus Christ.”114    Eph. vi. 23. From whom, therefore, are peace and love, from Him also is faith; wherefore, from Him we ask not only that it may be increased to those that possess it, but also that it may be given to those that possess it not.

44. Ecce, ut de continentia taceamus, et de sola in hoc loco sapientia disputemus; nempe supra memoratus apostolus Jacobus dicit, Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis , inaestimabilis, sine simulatione (Jacobi III, 17). Cernitisne, obsecro, a Patre luminum sapientia quam multis et magnis bonis referta descendat? Omne quippe datum optimum, sicut idem dicit, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Id. I, 17). Cur ergo, ut omittam caetera, corripimus impudicos et contentiosos, quibus tamen praedicamus donum Dei esse sapientiam, pudicam, atque pacificam; nec timemus ne permoti divinae voluntatis incerto, plus in hac praedicatione desperationis quam exhortationis inveniant; nec correptionis 1021 stimulis adversus se ipsos, sed potius adversus nos excitentur, quia eos corripimus haec non habentes, quae ipsi dicimus non humana voluntate proferri, sed divina largitate donari? Cur denique ipsum apostolum Jacobum hujus gratiae praedicatio non deterruit corripere inquietos, et dicere, Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et menduces esse adversus veritatem: non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica: ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum (Jacobi III, 14-16)? Sicut ergo corripiendi sunt inquieti, et divinis eloquiis testibus, et ipsis quos nobiscum isti communes habent actibus nostris; neque hanc impedit correptionem, quod sapientiam pacificam, qua contentiosi corriguntur atque sanantur, donum Dei esse praedicamus: ita corripiendi sunt infideles, vel in fide non permanentes, non impediente istam correptionem praedicatione gratiae Dei, quae fidem quoque ipsam et in ea permansionem dona Dei esse commendat. Quia etsi ex fide impetratur sapientia, sicut ipse Jacobus cum dixisset, Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei; mox addidit, Postulet autem in fide, nihil haesitans (Id. I, 5, 6): non tamen quoniam fides datur priusquam postuletur ab illo cui datur, ideo dicenda est non esse donum Dei, sed esse a nobis, quia data est nobis, non petentibus nobis. Apostolus enim apertissime dicit: Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). A quo ergo pax et charitas, ab illo est et fides, propter quod ab illo eam non solum augeri habentibus, verum etiam non habentibus poscimus dari.