Onus Moab. In parte ista comminatur contra Moabitas, qui descenderunt a Moab primogenito Loth, Gen. 19, propter hoc quod gavisi sunt de destructione filiorum Israel ab Assyriis et chaldaeis, a quibus tamen ipsi sunt destructi, quamvis post. Et dividitur in partes duas. In prima comminatur destructionem; in secunda destructionis conditionem, emitte, cap. 16. Prima in duas. In prima comminatur destructionem per Assyrios; in secunda per Babylonios, ad torrentem.
Prima in tres. In prima designat ex dolore poenae magnitudinem; in secunda poenae modum et ordinem, vectes; in tertia magnitudinis rationem, secundum magnitudinem.
Magnitudinem autem doloris ostendit quantum ad tria: scilicet per stuporis silentium; per doloris fletum, ascendit; per compassionem hostium, cor meum.
Stupor autem contingit ex privatione eorum in quibus aliquis confidit. Confidebant autem in regia civitate a qua sperabant auxilium, et in munitionibus: et ideo dicit: onus Moab; idest, haec est visio de onere Moab, idest provincia Moabitarum.
Conticuit, prae stupore, quia Ar, civitas regia, vastata est nocte. Ad litteram, propter gravem tribulationem. Et quia nocte vastatus est murus munitionum, Moab conticuit, Abd. 5: si fures intrassent. Ascendit. Hic ostendit magnitudinem poenae ex magnitudine fletus: et tria ponit. Primo praedicit fletum: et quantum ad flentes, domus, scilicet regia, et dibon, nobilis quaedam civitas. Et quantum ad locum: ascendit in planctum, idest ad flendum, ad excelsa in quibus idolis immolabant, ut plangendo auxilium quaererent.
Et quantum ad materiam: Moab, tota provincia, ululabit super Nabo et super Medaba, quaedam civitates quae destructae fuerant. Ioel 2: (ululate in monte sancto meo)p secundo describit plangendi modum, secundum morem antiquorum, qui nutrientes tempore laetitiae barbam et comam, tempore tristitiae deponebant, sicut habetur job 1: tonso capite corruit in terram. In cunctis capitibus. Supra 3: et erit pro crispanti crine calvitium. Tertio excludit fletus terminum. Et quantum ad diversitatem locorum: quia omnis, idest omnibus modis, ululatus, erit, super tecta ejus, quae plana habebant ad sedendum, et in plateis ejus descendet in fletu, ab excelsis in quae flens ascenderat; ut in montibus et vallibus fletus sit. Esebon clamavit, flens, et eleale, quae sunt civitates, quinimo terrae regni Moab.
Vox eorum audita est usque jasa, quae est alia civitas ejus. Et quantum ad diversitatem flentium: super hoc, malum, expediti, scilicet ad pugnandum; non tantum senes, et etiam simul cum aliis, sed etiam sibi, quando stat solitarius, anima, quia planctus procedit ex intimis cordis. Jer. 48: super omne tectum Moab et in plateis ejus omnis planctus.
Nota super illo verbo, nocte vastatus est murus, quod nox habet obscuritatem: et primo originalis maculae. Job 3: pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, conceptus est homo. Secundo actualis culpae. 1 Thess. 5: qui dormiunt, nocte dormiunt. Tertio infidelis ignorantiae. Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Secundo nox habet horrorem.
Primo opprimentis desperationis. Job 27: nocte opprimet eum tempestas. Secundo praesentis afflictionis. Prov. Ult.: non extinguetur in nocte lucerna ejus. Tertio aeternae damnationis. Sap. 17: vinculis tenebrarum, et longae noctis compediti, perpetuae providentiae placuerunt. Tertio nox habet quietem contemplationis; in qua primo est ferventis amoris desiderium: infra 26: anima mea desideravit te in nocte: secundo debitae confessionis sacrificium. Ps. 118: media nocte surgebam ad confitendum tibi; tertio divinae consolationis silentium: Sap. 18: cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet; omnipotens sermo tuus, domine, exiliens de caelo, a regalibus sedibus venit.
Cor meum. Hic ostendit magnitudinem poenae ex compassione hostium, quia ipse propheta condolebat ad Moab, idest pro afflictione Moab. Jer. 48: super te evigilabo. Vectes. Hic describit poenae modum et ordinem; et ponit tria. Primo terrae vastationem, vectes, idest fortitudo vel termini, ejus, Moab deserti sunt, usque ad Segor, una de quinque urbibus destructis: Gen. 19, quae erat in terris Moab. Vitulam, propter luxuriam, conternantem, idest trium annorum, quando sunt animalia in suo robore et fortitudine. Vel conternantem, quia tertia concussione terraemotus corruit, recedente Loth. Jer. 46: vitula elegans atque famosa Aegyptus. Secundo hominum captivitatem: per ascensum enim Luith, quidam clivus, vel quidam vicus, unde ducebantur captivi, ascendet, Moab captivus ductus. Et in via Oronaim, cujusdam civitatis de Moab, per quam transibant, levabunt clamorem contritionis. Nahum 2: miles captivus ductus est. Tertio agrorum sterilitatem, aquae enim; idest, terra Moab ita erit sterilis sicut locus juxta oppidum Nemrim, quod est juxta mare, propter aquas salsas et amaras. Non quidem propter aquas, sed dei judicio, herba, jam nata, aruit; germen, quantum ad ea quae erant in pullulatione; viror, arborum jam natarum. Ps. 106: posuit flumina in desertum. Secundum magnitudinem.
Hic ponitur ratio magnitudinis poenae. Operis peccati; visitatio, ultio. Deut. 25: pro mensura peccati erit et plagarum modus.
Ad torrentem. Hic comminatur destructionem per Babylonios; in qua quidam fuerunt captivati. Et quantum ad hoc dicit: chaldaei ducent eos ad torrentem, euphratem, juxta Babyloniam, salicum, qui juxta fluvium crescunt.
Ps. 136: super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus. Quidam fuerunt interfecti; et quantum ad hoc dicit: quoniam circuit clamor, flentium, vel pugnantium chaldaeorum: quia aquae dibon, nomen civitatis; in quibus propter amoenitatem locorum suas luxurias exercebant. 4 Reg. 3: incurrerunt Moabitae aquas dibon. Quidam residui fuerunt diversis persecutionibus afflicti: ponam dibon, ad quam Judaei confugerant, haec additamenta, poenarum, his qui fugerint de Moab, ab Assyriis, et reliquiis terrae, quos dimiserunt Assyrii. Leonem: ad litteram, bestias eos interficientes; vel hostem saevientem, scilicet chaldaeum. Supra 9: in omnibus his non est aversus furor meus.