SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 3

Germinet terra herbam virentem etc.. Altissimus de terra duo remedia nobis attulit, scilicet herbam virentem, et lignum pomiferum. De herba quae est beata virgo dictum est.

Restat modo dicere de ligno pomifero quod est lignum venerandae crucis dominicae, cuius solemnia modo incoepimus, et satis congrue ista duo remedia coniunguntur, quia herba virens salutem nostram protulit, sed lignum pomiferum ipsam sustinuit et exaltavit, quia factus est dei filius obediens etc. Et sequitur propter quod exaltavit illum etc.. Unde in evangelio dicitur quod: stabat iuxta crucem mater jesu.

Videamus de isto ligno. Tria videtur Moyses describere circa lignum illud, scilicet eius speciem, eius ornatum, et eius fructum.

Si speciem requiris: lignum; si ornatum: pomiferum; si fructum requiris: est faciens fructum.

Primo, dico, si requiris speciem istius ligni, lignum est. Lignum illud competit nostro remedio propter tria, quia competit vulneri, competit reparationi, et competit reparatori.

Primo, dico, lignum crucis competit nostro remedio, quia competit vulneri. Humanum genus per lignum vulneratum est, quia primus homo comedit de ligno vetito; et ideo divina sapientia medicinam de ligno ligno invenit. Vulneratum est genus humanum propter inobedientiam, quia primus homo pomum ligni vetiti subripuit. Novus homo quasi pomum salutiferum se ligno restituit. Ps.: quae non rapui, tunc exolvebam. Ligno restituit se ipsum ut recompensaret damnum et afferret remedium.

Unde in libro sapientiae: benedictum lignum, per quod fit iustitia. Videte: comparemus lignum ligno. De illo ligno vetito tria dicit Scriptura. Videns mulier lignum quod erat bonum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile, tulit de ligno et comedit.

Primo, dico, illud lignum est bonum ad vescendum; et propter hoc aptum est nutritioni. E contra lignum crucis docet carnis mortificationem. Unde dicitur: quem principes vestri interemerunt.

Item illud est lignum mortis. Apostolus: si secundum carnem vixeritis, moriemini; sed lignum crucis e contra mortificando carnem vivificavit. Apostolus: christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret deo, mortificatos carne, vivificatos autem spiritu.

Item apostolus: si secundum spiritum carnem mortificaveritis, vivetis. Secunda in ligno vetito fuit pulchritudo mundana.

Unde dicit: vidit lignum quod esset pulchrum oculis.

Isai.: omnis gloria eius tamquam flos agri. Habet flos pulchritudinem et gloriam mundi, sed est maledicta quia per eam trahuntur homines in damnationem. Iob: ego vidi stultum firma radice firmatum, et maledixi pulchritudini eius. E contra lignum crucis habet ignominiam. Unde scriptum est pro tempore illo: maledictus deo qui pendet in ligno. Et videte quod dicit quod erat pulchrum oculis Adam et evae, de quo gloriabatur. Primo de scientia dixit eis serpens: eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Unde dicebatur: lignum scientiae boni et mali. Quaedam sunt bona quibus homo non male utitur, ut virtutes: sed habere experientiam rerum non est habere virtutum (sic)p abundant aliqui in bonis mundi, et male quandoque utuntur. Lignum illud habuit pulchritudinem oculorum, sed lignum crucis habuit confusionem stultitiae. Unde apostolus: praedicamus christum crucifixum: Iudeis autem scandalum, gentibus quidem stultitiam. Sed pulchritudo illius ligni commutata est in ignominiam. Unde in Osee: gloriam eorum in ignominiam commutabo; sed ignominia crucis commutata est in gloriam. Unde in ezechiele: ego dominus lignum sublime humiliavi, et exaltavi lignum humile.

Videte quomodo exaltatum est lignum crucis. Cosroe rex Persarum quasi captivum duxerat illud lignum de ierusalem, et per eraclium reportatum est in ierusalem, et propter memoriam gloriae illius dicitur festum exaltationis sanctae crucis usque nunc, et semper exaltatur crux, quia: confirmat iustos dominus.

Augustinus in commendatione sanctae crucis dicit: crux finita est in poenis et manet, transit de suppliciis damnatorum ad frontes imperatorum. Et chrysostomus dicit: crux ubique fulget in coronis regum, in armis militum, in sacris altaribus, reges depositis coronis crucem accipiunt. Exaltatum est igitur lignum crucis.

Exaltabit ipsum dominus amplius. Unde in matthaeo: sol et luna obscurabuntur, et videbunt: signum filii hominis in celo idest lignum crucis. Et dicit chrysostomus quod numquam sole et luna obscuratis filius hominis appareret nisi clarior esset crux radiis solaribus.

Item lignum illud habuit delectationem. Unde in Genesi: erat aspectu delectabile. Delectatio crucis non est delectatio vera, quia plus est ibi de amaritudine quam de delectatione. Unde Salomon: risum reputavi stultitiam, et gaudio dixi: cur frustra deceperis. E contra lignum crucis habuit pulchritudinem amaritudinis, quod significatur in libro regum ubi dicitur: ferro armabitur et ligno lanceato. Et apostolus Petrus: christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini.

Ista punctio amaritudinis vertitur in dulcedinem quod significatur in exodo ubi dicitur quod filii Israel invenerunt aquas amaras: praecepit dominus Moysi quod imponeret lignum, et dulcuratae sunt aquae. Si iusti patiuntur tribulationes, lignum crucis facit eas dulces. Crux etiam facit in tribulatione gloriari.

Apostolus: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri.

Et Iac.: omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis. Et quare? propter existimationem crucis. Apostolus: recogitate eum, qui talem pro nobis apud semetipsum sustinuit a peccatoribus contradictionem cum latronibus fuit deputatus. Quis igitur debet pro malo habere si contradictiones sustineat? competit igitur lignum crucis vulneri.

Item competit reparationi. Videte in sacra Scriptura, ubi fuit periculum? datum est remedium. Per lignum primum malum hominis fuit quando Adam est eiectus de Paradiso; quod fuit remedium? lignum vitae; sed quia ad lignum vitae accedere non potuit, ideo remedium habere non potuit. Unde dixit dominus: videte ne forte sumatur de ligno vitae: et christus attulit nobis lignum. Unde scribitur: lignum vitae qui apprehenderint eam.

Aliud periculum fuit in diluvio. Remedium fuit per lignum archae. Si es in diluvio, in fluminibus saeculi recurre ad lignum crucis. Ps.: si ambulavero in medio umbrae mortis etc.. Virga tua, et baculus scilicet crucis etc.. Per lignum deducor ad regimen.

Item populus Israel fuit in periculo quando opprimebatur ab Aegyptiis, et remedium fuit per lignum, quia Moyses virga percussit Aegyptios, virga divisit mare. Si habes impugnationes hostium spiritualium recurre ad lignum crucis. Dicitur in libro regum quod filii Israel pugnabant contra Philistaeos, et portata est arca domini in castra, et: ingemuerunt Philistaei dicentes: vae nobis quia arca dei venit in castra.

Arca fuit ex lignis imputribilibus, Ps.: contristabantur qui habitant terminos a signis tuis. Qui victi sunt timent vexillum adversarii sui, et quia Daemones victi sunt a christo, timent eius vexillum, quod est lignum crucis. Unde cantat ecclesia: ecce lignum crucis, fugite partes adversae. Competit igitur lignum vulneri et reparationi.

Tertio competit reparatori, quia per lignum crucis exaltatus est christus. Unde etiam scribitur: oportet exaltari filium hominis. Et quomodo est exaltatus? certe sicut pugnator. Unde convenit ei quod dicitur in numeris: consurget virga ex Israel, et confringet principes Moab. Apostolus: exspoliavit principatus et potestates. Igitur lignum crucis est sicut currus triumphalis: est exaltativum christi. Unde est sicut ferculum Salomonis: est etiam sicut virga dirigens populum.

Ps.: virga directionis, virga regni tui. Exaltatus est igitur christus sicut pugnator.

Item est exaltatus sicut magister in cathedra. De ista exaltatione dicit: cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Vidimus modo spem remedii.

Videamus ornatum ligni. Ornatus arboris est quod sit onusta pomis; et de isto ligno dicitur quod est pomiferum. Et quae sunt eius poma? dicitur in canticis: omnia poma, nova et vetera servavi tibi. Poma vetera sunt figurae quae referuntur ad lignum. Unde in Osee dicitur de istis pomis: quasi prima poma, vidi omnes patres eorum. Poma nova quae sunt? in deuteronomio in benedictione ioseph fit mentio de tribus pomis, scilicet, de pomis caeli, de pomis solis et lunae, et de pomis collium aeternorum.

Quae sunt poma caeli? membra christi. Crux membris christi fuit ornata, sicut arbor ornatur pomis, non solum membris corporis christi corporalis, sed corporis mystici quibus debet dicere: christo confixus sum cruci. De pomis istis dicitur in canticis: veniat dilectus meus in ortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum.

Item poma solis et lunae sunt exempla virtutis, quae christus in cruce demonstravit. Habes exemplum charitatis a christo in cruce quia dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Et in ioanne: maiorem charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Item demonstravit nobis exemplum humilitatis, quia: humiliavit semetipsum. Dedit etiam exemplum obedientiae, quia factus est obediens patri.

Item docuit exemplum patientiae, quia: cum malediceretur non maledicebat. Ista sunt poma convallium de quibus in canticis: descendi in hortum meum, ut viderem poma convallium.

Poma collium aeternorum quae sunt? dico quod sunt documenta doctorum qui sapientia sunt imbuti. Ps.: illuminans tu autem mirabiliter a montibus aeternis.

Invenies aliquos doctores instruentes fidem; et christus in cruce fidem docuit dicens: deus, deus, quare me dereliquisti? ostendit humanitatem esse passam, non propter impotentiam divinitatis.

Item invenies doctores dirigentes ad opem; et christus in cruce direxit ad opem dicens latroni: hodie mecum eris in Paradiso.

Item invenies doctores docentes patientiam. Hoc fecit christus in cruce dicens: pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.

Item invenies aliquos doctores incitantes ad devotionem; et hoc fecit christus in cruce dicens: pater, in manus tuas commendo spiritum meum.

Item invenies aliquos instruentes de conversatione humana; et hoc fecit christus in cruce, quia exhibuit matri quod debuit, et discipulo similiter, dicens: mulier: ecce filius tuus. Deinde dixit discipulo: ecce mater tua. Ista sunt poma collium aeternorum de quibus in canticis: emissiones tuae Paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus.

Est igitur lignum pomiferum.

Sed sunt arbores quae continue habent flores et fructus, sic arbor crucis continue habet flores.

Et videte quod lignum crucis triplicem fecit fructum, scilicet fructum purgationis, sanctificationis, et glorificationis.

Primo, dico, lignum crucis fecit fructum purgationis, quia per crucem liberamur a peccatis. Unde beatus Petrus: peccata nostra pertulit super lignum. De fructu isto dicit Isaias: hic est fructus omnis ut auferatur peccatum.

Secundo, lignum crucis fecit fructum sanctificationis, de quo ad Romanos: habetis fructum in sanctificatione. In quo est sanctificatio? in hoc quod homo cruci adhaereat. Verum etiam quod homo per peccatum est alienatus a deo, et per christum reconciliatus est. Unde ad Rom.: reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Iob: quiesce ei, et habeto pacem; et per hoc habebis fructus optimos, scilicet: fructus spiritus, charitas, pax, gaudium et ut christus per lignum: nos sanctificaret extra castra passus est et in qualibet sanctificatione ministri ecclesiae utuntur signo crucis.

Tertius fructus crucis est glorificationis de quo in ioanne: qui metit fructum congregat in vitam aeternam. Et in libro sapientiae: bonorum laborum gloriosus est fructus.

Iste fructus adquiritur per crucem, sicut dictum est. Per peccatum homo exclusus est a Paradiso, et ideo christus in cruce passus est ut per crucem pateat nobis aditus de terrenis ad coelestia. Unde significatur crux christi per scalam quam vidit Iacob. Unde in Genesi: vidit Iacob scalam, et cacumine eius coelos tangebat, et vidit Angelos ascendentes et descendentes, et dominum innixum scalae. Omnes sancti per virtutem crucis ascendunt coelos. Unde apostolus: habemus fiduciam per sanguinem crucis in introitu sanctorum etc.. Rogabimus dominum etc..