Postquam philosophus in primo libro determinavit de syllogismo demonstrativo, in hoc libro intendit determinare de principiis eius. Est autem duplex principium demonstrativi syllogismi, scilicet medium eius et primae propositiones indemonstrabiles. Dividitur ergo liber iste in duas partes: in prima, determinat de cognitione medii in demonstrationibus; in secunda, de cognitione primarum propositionum; ibi: de principiis autem qualiter fiunt cognita etc.. Quia enim in primo libro habitum est quod omnis doctrina et omnis disciplina fit ex praeexistenti cognitione; in demonstrationibus autem cognitio conclusionis acquiritur per aliquod medium et per primas propositiones indemonstrabiles; residuum erat investigare qualiter ista innotescant.
Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, investigat quid sit medium in demonstrationibus; in secunda parte inquirit quomodo illud medium nobis innotescat; ibi: quomodo autem quod quid est ostenditur etc..
Quia vero medium in demonstrationibus assumitur ad aliquid innotescendum de quo poterat esse dubitatio vel quaestio, ideo circa primum duo facit: primo enim, ponit numerum quaestionum; secundo, ex ipsis quaestionibus investigat propositum, ostendens qualiter quaestiones pertineant ad medium demonstrationum; ibi: quaerimus autem cum quaeramus etc.. Circa primum tria facit: primo, enumerat quaestiones; secundo, manifestat compositas quaestiones; ibi: cum quidem enim utrum hoc etc.; tertio, simplices; ibi: quaedam autem alio modo etc..
Dicit ergo primo quod aequalis est numerus quaestionum et eorum quae sciuntur. Cuius ratio est, quia scientia est cognitio per demonstrationem acquisita. Eorum autem oportet per demonstrationem cognitionem acquirere, quae ante fuerint ignota: et de his quaestiones facimus, quae ignoramus.
Unde sequitur quod ea quae quaeruntur sint aequalia numero his quae sciuntur. Quatuor autem sunt quae quaeruntur, scilicet quia, propter quid, si est et quid est: ad quae quatuor reduci potest quidquid est quaeribile vel scibile. Dividit autem in I topicorum quaestiones sive problemata aliter in quatuor, quae omnia comprehenduntur sub una harum quaestionum, quae dicitur quaestio quia. Non enim ibi intendit nisi de quaestionibus ad quas dialectice disputatur.
Deinde cum dicit: cum quidem enim utrum hoc etc., manifestat propositas quaestiones, et primo compositas. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, cum scientia non sit nisi veri, verum autem significetur solum per enunciationem, oportet solam enunciationem esse scibilem, et per consequens quaeribilem. Sicut autem in II perihermeneias dicitur, enunciatio dupliciter formatur.
Uno quidem modo, ex nomine et verbo absque aliquo apposito, ut cum dicitur homo est; alio modo, quando aliquid tertium adiacet, ut cum dicitur homo est albus. Potest igitur quaestio formata referri, vel ad primum modum enunciationis, et sic erit quasi quaestio simplex; vel ad secundum modum, et sic erit quaestio quasi composita, vel in numerum ponens, quia videlicet quaeritur de compositione duorum. Circa hunc ergo modum enunciationis duplex quaestio formari potest. Una quidem, an hoc sit verum quod dicitur. Et hanc quaestionem primo exponit, dicens quod cum de aliqua re quaerimus utrum illa res sit hoc aut illud, et sic quodammodo ponimus in numerum (accipiendo scilicet duo, quorum unum est praedicatum et aliud subiectum; puta cum quaerimus utrum sol sit deficiens per eclipsim vel non, et utrum homo sit animal vel non), tunc dicimur quaerere quia: non ita quod hoc quod dico quia sit nota vel signum interrogationis, sed quia ad hoc quaerimus ut sciamus quia ita est. Cuius signum est, quia cum invenerimus per demonstrationem, quiescimus a quaerendo; et si in principio hoc scivissemus, non quaereremus utrum ita sit. Inquisitio autem non cessat, nisi habito eo quod quaerebatur. Et ideo cum quaestio qua quaerimus utrum hoc sit hoc, cesset habito quod ita est, manifestum est quid huiusmodi quaestio quaerit.
Deinde cum dicit: cum autem scimus etc., manifestat consequentem quaestionem, quae etiam in numerum ponit; et dicit quod cum scimus quia ita est, quaerimus propter quid ita sit. Puta, cum scimus quia sol est deficiens per eclipsim, et quod terra est mota in terraemotu, quaerimus propter quid sol deficiat, aut propter quid terra moveatur. Hoc igitur sic quaerimus, ponentes scilicet in numerum.
Deinde cum dicit: quaedam autem alio modo etc., manifestat alias duas quaestiones, quae non ponunt in numerum, sed sunt simplices. Et dicit quod quaedam quaerimus alio modo a praedictis quaestionibus, scilicet non ponentes in numerum; utpote si quaeramus an sit centaurus vel non: hic enim simpliciter quaeritur de centauro an sit, non autem quaeritur an centaurus sit hoc, puta album vel non. Et sicut scientes quia hoc est illud, quaerebamus propter quid, ita etiam scientes de aliquo quia est simpliciter, quaerimus quid sit illud, puta quid est deus, aut quid est homo. Haec igitur et tot sunt illa quae quaerimus: quae cum invenerimus, dicimur scire.
Deinde cum dicit: quaerimus autem cum quaeramus etc., ostendit qualiter praedictae quaestiones se habeant ad medium. Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat quod dixerat; ibi: dico autem quia etc.; tertio, probat propositum; ibi: contingit itaque in omnibus quaestionibus etc.. Circa primum sciendum est quod praedictarum quatuor quaestionum, quarum duae ponunt in numerum et duae non ponunt, primam utrarumque in unam coordinat, scilicet quaestionem quia et quaestionem an est.
Et dicit quod cum quaerimus quia hoc est hoc, aut cum quaerimus de aliquo simpliciter si est, nihil aliud quaerimus quam utrum aliquod medium ipsius quod quaerimus sit invenire vel non. Quod non dicitur secundum ipsam formam quaestionis.
Non enim cum quaero an sol eclipsetur, vel an homo sit, ex ipsa forma quaestionis quaero an sit aliquod medium, quo possit demonstrari vel solem eclipsari, vel hominem esse: sed si sol eclipsatur, vel homo est, consequens est quod sit aliquod medium invenire ad demonstrandum ista quae quaeruntur. Non enim fit quaestio de immediatis, quae etsi vera sunt, non tamen habent medium; quia huiusmodi, cum sint manifesta, sub quaestione non cadunt. Sic ergo qui quaerit an hoc sit hoc, vel an hoc sit simpliciter, ex consequenti quaerit an sit huiusmodi medium. Quaeritur enim in quaestione si est, vel quia est, an sit id quod est medium; quia id quod est medium est ratio eius, de quo quaeritur an hoc sit hoc, vel an simpliciter, ut infra dicetur. Non tamen quaeritur sub ratione medii. Contingit autem, invento quod quaeritur per has duas quaestiones, cognoscere aut quia est aut si est: quorum alterum est cognoscere esse simpliciter, alterum esse in parte, sicut cum cognoscimus quod homo est albus; quia esse album non significat totaliter esse hominis, sed significat ipsum esse aliquid; et ideo cum homo fit albus, non dicitur generari simpliciter, sed generari secundum quid.
Sed cum dicitur, homo est, significatur ipsum esse simpliciter; et cum homo fit ens, dicitur generari simpliciter. Cum ergo cognito quia est, quaerimus propter quid est, aut cognito si est, quaerimus quid est, tunc quaerimus quid sit medium. Et hoc similiter est accipiendum non secundum formam quaestionis, sed secundum concomitantiam.
Non enim qui quaerit causam propter quam sol eclipsatur, quaerit ipsam ut medium demonstrans, sed quaerit id quod est medium: quia consequens est ut, hoc habito, possit demonstrare.
Et eadem ratio est de quaestione quid est.
Deinde cum dicit: dico autem quia aut si est etc., manifestat quod dixerat, quod quia est et si est differunt sicut in parte et simpliciter. Cum enim quaerimus utrum deficit luna aut utrum augetur, est quaestio in parte: in huiusmodi enim quaestione quaerimus si luna est aliquid; puta si deficiens, vel aucta, aut non. Sed cum quaerimus an luna sit, sive an nox sit, est quaestio de esse simpliciter.
Deinde cum dicit: contingit itaque in omnibus etc., probat propositum, scilicet quod praedictae quaestiones pertineant ad medium. Et primo, probat per rationem; secundo, probat per signum; ibi: quod autem sit medii etc.. Concludit ergo primo ex praemissa manifestatione quod in omnibus praedictis quaestionibus, vel quaeritur an sit medium, scilicet in quaestione quia et in quaestione si est; vel quaeritur quid est medium, scilicet in quaestione propter quid et in quaestione quid est. Et probat quod quaestio propter quid quaerat quid sit medium. Manifestum est enim quod causa est medium in demonstratione, quae facit scire; quia scire est causam rei cognoscere. Causa autem est quod quaeritur in omnibus praedictis quaestionibus. Quod primo manifestat in quaestione quia. Cum enim quaeritur utrum luna deficiat, quaeritur secundum modum supra expositum, utrum aliquid sit causa defectus lunae vel non. Et consequenter hoc manifestat in quaestione propter quid. Cum enim scimus quia est aliquid causa defectus lunae, quaeritur quid sit causa; et hoc est quaerere propter quid. Et eadem ratio est in aliis duabus quaestionibus, ut per sequentia manifestat. Dicit enim quod, sive accipiamus aliquam rem esse non hoc aut hoc (puta cum dico homo est albus, aut grammaticus), sed accipiamus ipsam substantiam esse simpliciter; sive etiam non accipiamus rem aliquam esse simpliciter, sed rem aliquam esse aliquid, ponendo in numerum, (sive illud aliquid sit de numero eorum quae praedicantur per se, sive de numero eorum quae praedicantur per accidens), sive hoc modo sive illo accipiamus rem esse, causa eius est medium ad demonstrandum ipsam.
Exponit autem consequenter quod dixit, simpliciter substantiam esse, cum quaerimus de luna, aut de terra, aut de triangulo, aut de quolibet subiecto an sit, et ad hoc demonstrandum accipitur aliquod medium. Dico autem rem esse aliquid, cum quaerimus eclipsim de luna, aut aequalitatem, aut inaequalitatem de triangulo, aut de terra utrum sit in medio mundi vel non. Et ostendit quod non differt quantum ad propositum utrolibet modo accipiatur rem esse; quia in omnibus praedictis idem est quid est et propter quid. Et hoc manifestat primo in defectu lunae. Si enim quaeratur quid est defectus lunae: respondetur quod est privatio luminis a luna propter terram, quae obiicitur inter ipsam et solem.
Et hoc idem respondemus si quaeratur propter quid luna deficit. Dicimus enim quod luna deficit propter defectum luminis ex oppositione terrae. Et idem manifestat in alio exemplo. Si enim quaeratur quid est consonantia: respondetur quod est ratio, idest proportio numerorum secundum acutum et grave. Et rursum si quaeratur propter quid acutum consonat gravi: respondetur propter id quod habent numeralem proportionem acutum et grave. Sic ergo quaestio quid est et quaestio propter quid redeunt in idem subiecto, quamvis differant ratione. Unde quia cum quaeritur propter quid, quaeritur quid sit medium, ut ostensum est, relinquitur quod cum quaeritur quid est, similiter quaeratur medium.
Et idem ostendit in quaestione quia. Ut enim dictum est, consonantia est ratio in numeris acuti et gravis: cum ergo quaeritur utrum acutum et grave consonent, quaeritur utrum sit aliqua ratio numeralis acuti et gravis; et hoc est medium ad demonstrandum quod acutum et grave consonant.
Relinquitur ergo quod in quaestione quia quaeritur an sit medium. Cum autem acceperimus quia est aliqua ratio numeralis acuti et gravis, quaeremus quae sit illa ratio. Et hoc est quaerere quid vel propter quid.
Videtur hic Aristoteles dicere quod definitio passionis sit medium in demonstratione.
Sed considerandum est quod definitio passionis perfici non potest sine definitione subiecti. Manifestum est enim quod principia, quae continet definitio subiecti, sunt principia passionis. Non ergo demonstratio resolvet in primam causam, nisi accipiatur ut medium demonstrationis definitio subiecti. Sic igitur oportet concludere passionem de subiecto per definitionem passionis, et ulterius definitionem passionis concludere de subiecto per definitionem subiecti. Unde et in principio dictum est quod oportet praecognoscere quid est, non solum de passione, sed etiam de subiecto; quod non oporteret nisi definitio passionis concluderetur de subiecto per definitionem subiecti. Et hoc patet per exemplum. Si velimus de triangulo demonstrare quod habet tres angulos aequales duobus rectis, accipiamus primo pro medio quod est figura habens angulum extrinsecum aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis, quod est quasi definitio passionis. Quod iterum demonstrare oportet per definitionem subiecti, ut dicamus: omnis figura tribus rectis lineis contenta habet angulum exteriorem aequalem duobus interioribus sibi oppositis; sed triangulus est huiusmodi; ergo etc.. Et idem patet si velimus demonstrare quod vox acuta et gravis consonent: accipiemus definitionem passionis, ut hic dicitur, scilicet quod habent proportionem numeralem; sed rursus ad hoc demonstrandum oportet accipere definitionem gravis et acuti. Nam gravis vox est quae in multo tempore nata est movere sensum, acuta autem quae in modico tempore; modici autem ad multum est proportio numeralis; ergo vocis acutae et gravis est proportio numeralis.
Nec refert si aliter definiatur acutum et grave. Oportet enim in eorum definitione ponere aliquid ad quantitatem pertinens; et sic necesse erit concludere in eis proportionem numeralem.
Deinde cum dicit: quod autem medii sit quaestio etc., ostendit propositum per signum sensibile.
Et dicit quod ea in quibus medium est sensibile, manifeste ostendunt quod omnis quaestio sit quaestio medii: quia scilicet quando medium per sensum innotescit, nullus relinquitur quaestioni locus. Tunc enim quaerimus in rebus sensibilibus secundum aliquam praedictarum quaestionum, quando medium non sentimus: sicut quaerimus an sit defectus lunae vel non, quia non sentimus medium quod est causa faciens deficere lunam. Sed si essemus in loco qui est super lunam, videremus quomodo luna subintrando umbram terrae deficeret; et ideo circa hoc nihil quaereremus, nec si est nec propter quid est; sed simul utrumque nobis fieret manifestum.
Et quia posset aliquis obviando dicere quod sensus est singularium, ea vero quae quaeruntur sunt universalia, sicut et ea quae sciuntur; et ita per sensum non videtur quod possit nobis innotescere id de quo est quaestio: ideo quasi obviationi respondens subiungit quod ex hoc ipso quod sentiremus particulare, scilicet quod, hoc corpus lunae tunc subintrat hanc umbram terrae, statim accideret nobis quod sciremus universale.
Sensus enim noster esset de hoc quod nunc lumen solis obstruitur per oppositionem terrae; et per hoc manifestum esset nobis quod luna nunc deficit.
Et quia nos coniiceremus quod semper hoc modo accideret lunae defectus, statim in nostra scientia sensus rei singularis fieret universale. Et ex hoc exemplo concludit quod idem est scire quod quid est et propter quid. Nam ex hoc quod videmus terram interpositam inter solem et lunam, sciremus et quid est defectus lunae et propter quid luna deficit: quorum unum, scilicet scire quid est, refertur ad scientiam qua scimus de aliquo quod simpliciter sit, non autem quod aliquid insit alicui; sed propter quid refertur ad cognitionem eorum quae insunt, sicut cum dicimus quod tres anguli sunt aequales duobus rectis, aut maiores aut minores.
Ultimo autem epilogando concludit principale propositum, scilicet manifestum esse ex praedictis, in omnibus quae quaeruntur esse medii quaestionem.