CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans qualiter calidum ei frigidum sunt causa resolutionis vaporum humidorum.
Attende autem, quod licet multa resolvantur vaporaliter ab inferioribus ele- mentis in superiora, tamen non causa illorum efficiens, sed sufficiens dicitur esse calidum : hoc enim evocat rarificando, et ignit calefaciendo, et vaporaliter humidum aqueum extra se natare facit : et per hoc corporale humidum in naturam et formam et actum spiritualem humidi convertit, qui vapor medium est inter aquam et aerem, habens in se aliud de materia et forma et actu aeris : propter quod etiam petit locum ipsius : nec hujus, sicut etiam in praecedenti libro diximus, alia causa quaerenda est, quam calidum quod cum suam speciem in spissationem aquae imprimit, etiam est disponens speciem illam per qualitates quae sunt rarum et spirituale : et absque dubio calor idem vaporem in ignem converteret si sufficiens esset, et nihil eum frigoris comprehendit in media aeris regione : nunc autem in aerem aliquando convertit aquam eo modo quo in secundo de Generatione et Corruptione docuimus , quod ex duobus elementis non habentibus symbolum fit generatio tertii quod habet symbolum cum utroque: hoc modo enim aliquando hic generatur aer ex calido sicco ignis agente in radiis solis, et frigido humido aquae patientibus : sed generatio aeris vel ignis terminus est suae actionis, ante cujus terminum convertit aquam in vaporem, et postea frigidum et humidum : cum autem e converso vapor resolvitur in aquam, non semper agit solum frigidum, licet ista mutatio contraria sit primae : sed aliquando agit solum frigidum, aliquando non solum frigidum: frigidum enim solum agit sicut in impressionibus grandinis, et aliis quibusdam, sicut pruinae et pluviae : non solum autem frigidum agit sicut in generatione roris, quia hoc fit aequaliter frigido comprimente , et calido dissolvente : et hoc de resolutione vaporis in aquam verum est, quod resolutio non proprie resolutio vocatur : quia nihil ibi resolvitur, sed potius solutum restringi-
tur et inspissatur. Si autem loquamur de resolutione oppositi sicci, aliquando prius agit frigidum, et post hoc expulsum exiit calidum complexionale : quia egrediens secum trahit humidum, et tunc putrescit et resolvitur compositum : sed de hac resolutione non hic loquamur, sed tantum de duabus primis. Ad primam autem et secundam secundum quosdam sufficit calidum, ita quod resolvat inferiora in vapores per sui praesentiam : vapores autem in inferiora ex loco superiori resolutos per sui absentiam resolvat: hoc autem non est verum, quia cum absentia calidi privatio sit,non aliquid est positum affirmative : et ideo absentia calidi dominantis dat locum frigori, quod aliquando totum excludit calidum, ut in grandine : aliquando autem non totum excludit calidum, sicut in rore.