Onus Damasci.
Hic incipit comminari contra illos qui praeparabant populo dei occasionem peccandi, dum per confidentiam auxilii ipsorum de deo confidere non curabant. Et dividitur in duas. In prima contra syros, qui populo decem tribuum auxilium conferebant; in secunda contra Aegyptios, qui duabus tribubus. Cap. 18: vae terrae.
Prima in tres. In prima comminatur destructionem syrorum auxilium promittentium; in secunda decem tribuum in praemisso auxilio confidentium, et erit in die illa, in tertia Assyriorum utrosque destruentium, vae multitudini. Circa primum duo. Primo comminatur destructionem; in secunda describit destructionis effectum, et cessabit.
Destructionem autem comminatur primo quantum ad regiam civitatem: desinet esse civitas, per depopulationem hominum; erit sicut, per destructionem murorum.
Mich. 3: sion erit quasi ager. Secundo quantum ad adjacentem regionem, Aroer, idest illius regionis syriae, in qua multae civitates sunt, vel Aroer, myrica; quasi: sicut loca in quibus abundant myricae sterilia sunt, et derelicta in pastum gregum; ita civitates syriae. Non erit qui exterreat: quia propter solitudinem etiam latrones non erunt ibi: vel quia non erunt ad alium fructum utiles; sicut exterrentur greges a vineis et locis cultis. Infra 34: orientur in domibus eorum urticae. Et cessabit.
Hic ponitur effectus destructionis: et primo in decem tribubus ab ephraim; secundo quantum ad regiam civitatem, et regnum a Damasco, cessabit, et non erit ulterius caput regni; tertio quantum ad totam regionem, et reliquiae syriae, ironice; idest, erunt ignominiosi sicut filii Israel. Infra 31: dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator.
Et erit in die illa. Hic comminatur destructionem decem tribuum, in eorum auxilio confidentium: et primo quantum ad oppressionem hominum; secundo quantum ad desolationem civitatum, in die illa civitates, tertio quantum ad sterilitatem agrorum, propterea plantabis.
Circa primum duo facit. Primo comminatur poenam; secundo ostendit poenae fructum, in die illa inclinabitur. Comminatur autem poenam in hominibus primo contra elationis gloriam, attenuabitur, idest ad modicum, et quasi ad nihilum redigetur, gloria, destructis his in quibus gloriabantur. Secundo contra divitiarum opulentiam, et pinguedo, idest divitiae quibus carnem deliciose nutriebant. Supra 10: mittet dominator dominus. Tertio contra populi abundantiam comminatur hominum paucitatem, quam describit sub triplici metaphora, secundum quod in tribus in abundantia Jacob benedictio fuit. Gen. 27: abundantiam frumenti, vini et olei. Quantum ad primum ponit paucitatem spicarum post messionem, quae vel congregantur ab ipso messore, et sic, et erit, paucitas reliquiarum decem tribuum, sicut quando aliquis est congregans in messe quod restiterit prima messione, et brachium ejus, de congregatis, spicas leget, idest colliget. Et iste congregans fuit ezechias, qui convocavit reliquias decem tribuum, sicut legitur 2 Paral. 30, vel etiam quae congregantur ab aliquo paupere, sicut dixit Ruth 2: vadam in agrum colligere spicas. Et quantum ad hoc dicit: sicut quaerens spicas in valle Raphaim, quaedam vallis fertilissima.
Contra abundantiam vini ponit paucitatem uvarum post vindemiationem. Et relinquetur, michaeae 7: vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae.
Contra abundantiam olei ponit paucitatem olivarum post excussionem: oleae. Olea, ut dicit Papias, est fructus olivarum; sed hic, secundum expositionem Glossae, videtur poni pro ipsa arbore in cuius cacumine remanent aliqui pauci fructus ad quos colligans non potuit attingere, de ista paucitate, Deut. 28: remanebitis pauci numero.
Nota super illo verbo, et pinguedo carnis quod divitiae dicuntur pinguedo: primo propter sterilitatem.
Matth. 13: fallacia divitiarum. Secundo propter ventositatem. 1 Tim. Ult.: divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum. Tertio propter inutilitatem. Ez. 16: haec fuit iniquitas sodomiae etc., Eccl. 5: divitiae conservatae in malum domini sui.
In die illa.
Hic ponit poenae fructum. Inclinabitur, exhibendo debitum servitutis cultum, homo, de decem tribubus quicumque fuerit ad ezechiam. Respicient, expectando aliquod auxilium: delubra, templa in quibus erant fontes, quasi ad abluendum infra 31: in die illa percutiam.
In die illa. Hic comminatur desolationes civitatum. Et primo comminatur ipsam desolationem, sicut aratra. Tangitur hic quod habetur ios. 6 et 7, quod ad adventum filiorum Israel, Amorrhaei fugerunt, relinquentes omnia in agris. Supra 1: terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni.
Secundo ponit desolationis rationem. Et eris deserta, deuter. 32: deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es domini creatoris tui. Propterea plantabis.
Hic comminatur sterilitatem fructuum: et circa hoc tria facit. Primo ostendit cultus inutilem laborem, quantum ad vineas: plantationem infidelem, quia non reddet fructum secundum laborem: vel fidelem ironice; quasi dicat: aut propter mala quae fecisti erit plantatio tua fidelis? quantum ad agros. Germen alienum, quod alii colligent. Supra 5: decem jugera vinearum facient lagunculam unam. Secundo quantum ad fructus perditionem: in die plantationis tuae, idest quando de plantatione fructum sumere debebas; et hoc quantum ad vineas; quantum ad agros, mane semen tuum florebit; idest primo pulchrum erit, ut magis doleas; vel quia ante tempus florebit, et inutile erit. Proverb. 20: hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Ablata est, ab hostibus, in die hereditatis, quando in horreo debuit recondi, quasi fructus hereditatis. Jer. 12: seminaverunt triticum, et messuerunt spinas.
Tertio comminatur pro amissione dolorem, dolebit, qui seminavit; vel dolebis tu. Vae multitudini.
Hic comminatur Assyriorum exercitui destructionem: et circa hoc tria ponit. Et primo describit exercitus multitudinem quantum ad strepitum incedentium, vae multitudini populorum, venientium cum Senacherib; quantum ad tumultum colloquentium, tumultus, qui est locutio confusa praecipue multorum; quantum ad clamorem pugnantium, sonabunt populi, in pugna. Supra 8: ecce adducet dominus super eos aquas fluminis fortes et multas. Jerem. 6: vox ejus quasi mare sonabit. Apoc. 17: aquae multae, populi multi. Secundo comminatur destructionem: circa quam primo ponitur ipsa destructio, et increpabit, occidendo exercitum per Angelum, et fugiet procul, in terram suam cum paucis: ut supra 10, habetur, psalm. 9: increpasti gentes; secundo ponitur similitudo respondens conditioni, quia superbus erat, rapietur sicut pulvis. Psal. 1: tamquam pulvis quae projicitur a facie venti; et respondens tempori, sicut turbo, quia de nocte fuit percussus exercitus ejus, quem vocat tempestatem, cujus praeambulum in pulvere est turbo ex ventis, qui sunt causa pluviae. 4 Reg. 19: in nocte illa venit Angelus, et percussit exercitum.
Tertio ponitur destructionis consummatio: et non subsistet, quia ipsemet interfectus fuit. Ezech. 29: nihil factus es.
Quarto ponitur destructionis ratio. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, possessiones, et diripientium, res mobiles. Psal. 10: ignis, sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.
Nota super illo verbo, et oculi ejus ad sanctum Israel, quod oculi debent inclinari ad deum primo per fidei adhaesionem. Infra 30: oculi tui videbunt praeceptorem tuum. Secundo propter spei expectationem. Psalm. 144: oculi omnium in te sperant domine. Tertio propter amoris contemplationem.
Job 39: inde contemplabitur escam, et de longe oculi ejus respiciunt. Quarto propter gloriae fruitionem. Matth. 13: beati oculi.
Nota super illo verbo, plantatio infidelis, quod est primo avari. Eccl. 5: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Secundo luxuriosi.
Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis? tertio superbi. Sap. 5: quid nobis profuit superbia nostra?